Insula Bougainville

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Comes de Bougainville
Vexillum Regionis Autonomae Bougainville

Insula Bougainville est principalis Bougainville Regionis Autonomae? Papuae Novae Guineae insula. Haec regio etiam Provincia Bougainville et Salomones Septentrionales appellatur. Numerus civium, cum Buka insula adiacente et variis insulis remotioribus (inter quas Insulae Carteret), est 175 160 (census anni 2000). Quamquam Bougainville geographice est pars Archipelagi Insularum Salomonis, ipsae Insulae Salomonis sunt civitas sui iuris distincta.

Historia[recensere | fontem recensere]

Homines ex Nova Hibernia colonias in Bougainville abhinc annorum circa 28 000 deducerunt. Abhinc praeterea annorum milia tres vel quattour, homines Austronesiani advenerunt, sues mansuetos, gallos, canes, et instrumenta obsidiana ferentes. Primus contactus Europaeus cum Bougainville anno 1768 factus est, cum Ludovicus de Bougainville explorator Francicus regionem attingeret et insulam principalem ex se appellaret. Imperium Germanicum Bougainville anno 1899 postulavit, eam in Novam Guineam Germanicam adiungens. Christianitas insulam anno 1902 attigit.

Australia temporibus primi belli mundani Novam Guineam Germanicam occupavit, inter quam Bougainville, et eam administravit sub mandato Societatis Civitatum. Anno 1942, per secundum bellum mundanum, Iaponia insulam invasit, quae in dicionem Australianam iterum redacta est anno 1946. Bougainville pars Papuae Novae Guineae liberae anno 1975 facta est. Bellum civile autem conflatum, unde libertas Insulae Bougainville bis declarata est, primum anno 1975 et iterum anno 1990. Conloquia pacis, a Nova Zelandia anno 1997 ducta, autonomiam insulae interposuerunt.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Bougainville est maxima insula Archipelagi Insularum Salomonis, pars oecoregionis silvarum pluvialium Insularum Salomonis. Bougainville et Buka una sunt singula massa terrestris, a freto humili circa 800 metra lato separatae. Superficialis insulae area est 9000 chiliometrorum quadratorum. Adsunt nonnulli montes igniferi vivi, dormientes, vel quieti, qui usque ad 2400 metra alti attingunt. Mons Bagana in septentrionali mediaque insulae parte est manifeste inquietus, fumum evomitans qui multa chiliometra procul videri potest. Terraemotus saepe fiunt, sed minimum detrimentum efficiunt.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Plurimi incolae sunt Christiani, quorum circa 70 centesimae sunt Catholicae. Paucissimi advenae manent, cum plurimi per bella civilia effugerent.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Homines in provincia nonnullis linguis vernacularibus utuntur. Adsunt nonnullae linguae vernaculae, inter quas linguae Austronesiae et Papuanae (vel Non-Austronesiae).

Linguarum Austronesiarum, indigenae latissime Halia et eius dialectis utuntur, praecipue in insula Buka et paeninsula Selau Bougainville septentrionali. Inter alias linguas Austronesias sunt Nehan, Petats, Solos, Saposa/Taiof, Hahon, et Tinputz, quarum omnes in septentrionali Bougainville quadrato, Buka, et insulis proximis susceptae sunt. Hae linguae sunt arte cognatae; Banoni autem et Torau, quibus homines in litoralibus Bougainville medii et australis regionibus utuntur, sunt linguae Austronesiae ad eis non arte cognatae. Taku (Insulis Mortlock), in atollis proximis, est lingua Polynesia.

Linguae Papuanae in Bougainville insula praecipua continentur; inter quas sunt Rotokas (lingua cui sunt pauca phonemata), Eivo, Telei, Keriaka, Nasioi, Nagovisi, Korokoro Motuna, Baitsi (aliquando dialectos Korokoro Motuna habita), Uisai (aliquando dialectos Telei habita), et nonnullae aliae, quarum omnes una sunt Bougainville Septentrionalis et Bougainville Australis familiae linguarum.

Nullae harum linguarum a plus quam 20 centesimis insulanarum suscipiuntur, et maiores linguae, sicut Nasioi, Korokoro Motuna, Telei, et Halia, in dilectos diffinduntur in dialectos non semper inter se comprehensas. Pro communicatione generali, plurimi insulani Tok Pisin ut lingua franca utuntur, et saltem in regionibus litoralibus pueri Tok Pisin in circumiectu bilinguali discunt. Lingua Anglica et Tok Pisin sunt linguae commercii publici et administrationis publicae.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Insula Bougainville spectant.

Coordinata: 6°14′40″S 155°23′02″E / 6.24444°S 155.38389°E / -6.24444; 155.38389