Indiae Orientales Hispanicae

E Vicipaedia
Itinera primarum expeditionum Hispanicarum in Insulis Philippinis (tabula Anglice signata).

Indiae Orientales Hispanicae fuerunt territorium Hispanicum in regione Asiae et Oceani Pacifici constitutum, quod plus quam tria durabat saecula (1565 ad 1898). Sede administrationis Manilae sita, territorium Guamam insulasque Philippinas, Mariannae, Carolinas, et partes Formosae (Taivaniae) et Insularum Moluccensium comprehendit. A 1565 ad 1821, hae terrae erant in dicione Viceregalitatis Novae Hispaniae?, Mexicopoli fundatae, sed libertate Mexicana effecta, sedes administrationis fuit Matritum. Bello Hispanico-Americano anno 1898 confecto, plurimae insulae a Civitatibus Foederatis occupatae, terraeque reliquae Germaniae per Foedus Germanicum-Hispanicum anni 1899 venitae sunt. Rex Hispaniae se usitate appellabat "Rex Indiarum Orientalium et Occidentalium" (Rey de las Indias orientales y occidentales).[1]

Constabant Indiae Orientales: Philippinas, Insulas Mariannae, Guamam, Insulas Carolinas atque Belaviam.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. François Velde, "Royal Styles," and the Royal Household of His Majesty the King, "The Crown."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cunningham, Charles Henry. 1919. The Audiencia in the Spanish Colonies as Illustrated by the Audiencia of Manila (1583–1800). Berkeleiae: University of California Press.
  • Dantín Cereceda, Juan. 1964. Exploradores y conquistadores de Indias: relatos geográficos. Matriti: Consejo Superior de Investigaciones Científicas.
  • Phelan, John Leddy. 1959. The Hispanization of the Philippines: Spanish Aims and Filipino Responses, 1565–1700. Madison: University of Wisconsin Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]