Insulae Societatis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Insularum Societatis.
Despectus aerialis in Raiateam.

Insulae Societatis (Francice Îles de la Société ; Tahitiane Fenua Sociétés), vel rite Archipelagus Societatis (Francice Archipel de la Société) sunt grex insularum in Oceano Pacifico Australi sitarum. Eae in rebus civilibus sunt partes Polynesiae Francicae. Archipelagus plerumque habetur a Praefecto Iacobo Cook appellatus fuisse ex Regali Societate Londinii, auctore primae insularum expeditionis Britannicae; Cook autem in suo diario adfirmat se insulas Societas (Anglice Society) appellavisse "cum eae inter se confines iacerent."[1]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Insulae, quod ad geographiam et gubernationem spectat, divisae sunt in duos greges, ab oriente ad occidentem hic perscriptae:

Insulae protectoratus Francicus anno 1843 et colonia Francica anno 1880 factae sunt. Numerus civium est 227 807 (census Augusti 2007).[2] Terrestris insularum area est 1590 chiliometra quadrata.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Quaeque Insularum Societatis perparvum habet aeroportum praeter Insulam Tahiti, cui est magnus Aeroportus Internationalis Faaa.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "as they lay contiguous to one another." Tony Horwitz, Blue Latitudes: Boldly Going Where Captain Cook Has Gone Before (Bloomsbury, October 2003), ISBN 0-7475-6455-8.
  2. Institut Statistique de Polynésie Française (ISPF). "Recensement de la population 2007" (PDF) 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]