Aqua salsa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Quantitas salis in Mari Mortuo est circa 28%.

Aqua salsa vel aqua salina plerumque est aqua in qua inest maior concentratio[1] salum (NaCl) dissolutarum. Concentratio in partibus per millionem (ppm) salis exprimitur.?

Aqua salsa notabiles salum dissolutorum concentrationes continet. Concentratio est summa (pondere) salis in aqua ut partes per millionem (ppm) expressa. Si aqua concentrationem 10 000 ppm salum dissolutorum habet, tum una centesima (10 000 a 1 000 000 divisum) ponderis aquae a salibus dissolutis venit. Gradus concentrationis salinitatis a United States Geological Survey? adhibitus in tres categorias digerit: aqua tenuiter salina circa 1000 ad 3000 ppm, aqua mediocriter salina circa 3000 ad 10 000 ppm, et aqua alte salina circa 10 000 ad 35 000 ppm continet. Praeterea, aqua marina salinitatem circa 35 000 ppm continet, 35 g/L valens.

Salinitas aquae secundum sales dissolutos in partibus per mille (‰)
Aqua dulcis Aqua amara Aqua salsa Muria
< 0.5 0.5–30 30–50 > 50

Usus[recensere | fontem recensere]

Nonnullae industriae, ut in mineralibus effodendis et vi thermoelectrica efficienda, aqua salsa utuntur.

In Civitatibus Foederatis, 14 centesimae omnis usus aquae anno 2000 fuerunt salinae.[2] Paene omnis withdrawals? salina, plus quam 92 centesimae, adhibebantur ab industria virium thermoelectricarum ad refrigerandas machinas quae electricitatem generant. Circa 3 centesimae aquae salsae civitatis pro effodiendo et aliis rationibus industriae adhibetantur.[2] Civitates prope litus, ob proximitatem ad oceanos Atlanticum et Pacificum, plerumque aquam salsam adhibent. Paene 40 centesimae omnis in Civitatibus Foederatis aquae salsae usus anno 2000 in California, Florida, et Terra Mariae factae sunt.[2] Usus aquae salsae, ut cum aqua dulci, post 1968 deminutus est, sed inter 1950 et 1968, usus aquae salsae celerius quam usus aquae dulcis crescebat.[2]

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Conductivitas thermalis aquae marinae est 0.6 W/mK ad 25 C et salinitas 35 g/kg.[3] Conductivitas thermalis salinitate augendo diminuitur et temperatura augendo crescit.[4] Summa salis salinometro inveniri potest.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine)
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 "Uses of saline water," apud situm ga.water.usgs.gov (USGS).
  3. De thermophysicis aquae marinae proprietatibus, apud situm web.mit.edu.
  4. Salinitatis et temperaturae variantium hic sunt tabulae, apud situm twt.mpei.ac.ru.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Goudie, A. 2002. Physische Geographie: Eine Einführung. Ed. 4a. Monaci: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-1872-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!