Roman numeral 10000 CC DD.svg

Fretum Magellanicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus in Fretum Magellanicum ex satellite.

Fretum Magellanicum[1] (Hispanice Estrecho de Magallanes, Lusitanice Estreito de Magalhaes, Francice Détroit de Magellan, Anglice Strait of Magellan, Hollandice Straet van Magallanes seu Straat Magellaan) est fretum in Chilia situm, inter extrema continentis Americae Australis partem australem et insulam Terram Ignium. Detectum fuit kalendis Novembribus anno 1520 a Ferdinando Magellano, exploratore Lusitano et praefecto classis Hispanicae quinque navium, quae Carolus Rex I Hispaniae (seu Carolus V Sacri Imperii Romani Germanici) invenitum transitum per extremam Novi Mundi partem australem in Insulas Moluccas commisit. Nomen Fretum Omnium Sanctorum Magellanus ipse huic freto imposuit, sed posteriores id semper Fretum Magellanicum appellant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide locutiones "ad fretum magellanicum" et "In rupibus humidis freti Magellanici"; in C. H. Persoon, ed., Synopsis Plantarum, seu Enchiridium Botanicum, complectens Enumerationem Systematicam Specierum Hucusque Cognitarum (Parisiis Lutetiorum: apud Carol. Frid. Cramerum; et Tubingae: apud J. G. Cottam, 1805), p. 15.