Insulae Curilenses
E Vicipaedia
Insulae Curilenses [1] seu Kurilenses[2] (Russice Курильские острова, Kuril'skie ostrova), quae etiam Curilae [3] vel Curiles[4] (Russice Курилы, Kurily) vocantur, sunt viginti magnae atque plus triginti parvae insulae, inter Camtschatcam paeninsulam et Hoccaidonem insulam sitae, mare Ochotense et Oceanum Pacificum dividentes.
Nunc insulae Curilenses sunt pars Russiae, in eius regionem Sachalinensem inclusae. Iaponia tamen quasdam insularum Curilensium australium possessio sua declarat.
Notae [recensere]
- ↑ Bulletin de l'Académie impériale des sciences de St.-Pétersbourg, p. 489
- ↑ Tōkyō Teikoku Daigaku Rika Daigaku kiyō, tomus 43, pp. 26, 51
- ↑ P.Pallas, Zoographia rosso-asiatica, p. 60
- ↑ Linnaea, tomus 6, p. 530
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad insulas Curilenses spectant. |