Ludovicus Antonius de Bougainville

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ludovicus Antonius de Bougainville Ioannes Petrus Franque pinxit
Portus Sancti Ludovici, a Bougainville conditus (a Dom Pernety anno 1769 pictus).
Boudeuse, navis Ludovici Antonii de Bougainville.
Bougainville Tahitios attigit.
Ludovicus Antonoius de Bougainville.

Ludovicus Antonius, Comes de Bougainville (12 Novembris 172931 Augusti 1811) fuit admiralis? et explorator Francicus, qui, aequalis Praefecti Iacobi Cook, Bello Francico et Indico? atque conatui infelici Francico ad defendendam Canadam a Britanniarum Regno interfuit. Deinde in gloriam venit ob expeditiones coloniae in Insulas Falklandias deductae et ob navigationes in Oceano Pacifico.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est Bougainville Lutetiae, notarii filius, die 11 aut 12 Novembris 1729. Iuvenis iurisprudentiae studebat, sed munus mox reliquit, annoque 1753 in stipendia meruit in corpore mosquetariorum. Viginti quinque annos natus tractatum de calculo integrali divulgavit, supplementem libri Des infiniment petits a Gulielmo Francico Antonio Marchione de l'Hôpital compositi, Anno 1755 Londinium commissus secretarius legationis Francicae, et socius Societatis Regalis factus est.

Bellum Septem Annorum (Bellum Francicum et Indicum)[recensere | fontem recensere]

Anno 1756 ad Canadam iter fecit capitaneus draconum et adiutor campi? Marchionis de Montcalm. Interfuit in Proelio Castello Oswego anno 1756, proximoque anno in Proelio Castelli Gulielmi Henrici, atque anno 1758 in defensione felice Castelli Carillon.

Colonia in Falklandiam deducta[recensere | fontem recensere]

Bello confecto, administratio Francica propositum in Falklandias coloniae deductae excogitabat. Hae insulae tum erant paene ignotae.

Circumnavigatio[recensere | fontem recensere]

Bougainville anno 1766 concessu Regis Ludovici XV orbem terrarum circumnavigare coepit, facturus quartus decimus navigator in historia Occidentali, et primus Francicus, qui circa Tellurem navigaverit. His rebus gestis confectis, expetita crevit gloria Francica, post clades per Bellum Septem Annorum acceptas. Haec fuit prima orbis terrarum circumnavigatio in qua naturalistae et geographi scientifici participes erant.

Bougainville Portum Namnetum die 15 Novembris 1766 excessit in duabus navibus: La Boudeuse (capitaneo Nicolao Petro Duclos-Guyot) et Étoile (Francisco Chenard de la Giraudais imperatore). Haec fuit magna expeditio, 214 nautis in La Boudeuse et 116 in Étoile navigantibus.

In expeditione erant botanista Philibertus Commerçon, qui plantam Bougainvilleam nominavit, et cubicularius, deinde in lucem prolata Ioanna Baré, fortasse sua concubina, quae ergo facta est prima mulier qui orbem terrarum circumnavigavit. Alii viri in expeditione celebres erant Ioannes Franciscus de Galaup, Comes de la Pérouse (inter nautas), astronomus Petrus Antonius Veron, Dr. Ludovicus Claudius Laporte (medicus in La Boudeuse), Dr. Franciscus Vives (medicus in Étoile), Carolus Routier de Romainville (ingeniarius et cartographus in Étoile), et Ludovicus Antonius Starot de Saint-Germain (scriptor et historicus).[1]

Reditus ad Franciam[recensere | fontem recensere]

Naves expeditionis die 16 Martii 1769 Macloviopolim venerunt, circumnavigatione confecta, solum septem ex 330 nautis mortuis.

Liber Voyage autour du monde[recensere | fontem recensere]

Pagina tectoria? editionis Anglicae libri peregrinationis (1772).

Anno 1771, Bougainville librum periegesis ex expeditione divulgavit, nomine Le voyage autour du monde, par la frégate La Boudeuse, et la flûte L'Étoile (simpliciter Voyage autour du monde et A Voyage Around the World saepe appellato). Liber geographiam, biologiam, anthropologiam Argentinae (tum coloniae Hispanicae), Patagoniae, Tahitiorum, Indonesiae (tum coloniae Nederlandicae) describit.

Dignitatis accessio et recessus[recensere | fontem recensere]

Sepulcrum Ludovici Antonii de Bougainville, in Pantheon Lutetiae.

Anno 1787, socius factus est Academiae Scientiarum Francicae. Lutetiam reditus, fuit unus ex conditoribus Ministerii Longitudinum. Anno 1799, Napoleo I eum senatorem, annoque 1808 comitem imperii et socium Legionis Honoris creavit. Mortem obiit Lutetiae die 31 Augusti 1811.

Memoria[recensere | fontem recensere]

Ex Bougainville appellantur Insula Bougainville, maxima Papuae Novae Guinae insula orientalis, et Fretum Bougainville, quod hanc insulam et Insulam Choiseul separat; nomen etiam freto inter Mallicollo et Spiritum Sanctum in grege Novis Hebridis datum. In Falklandia, Portus Ludovicus et Insula Bougainville (Anglice Insula Lively appellata) ex eo appellantur.

Genus scandentium Americae Australis fruticum quibus sunt bracteae splendide coloratae ex eo Bougainvillea appellatur.

Tredecim naves Classis Francicae ex eo appellatae sunt; vide Bougainville (navis Francica).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named Expedition

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cave, Alfred A. 2004. The French and Indian War. Novi Eboraci: Greenwood Press.
  • Dunmore, John. 2007. Storms and Dreams: The Life of Louis de Bougainville. Sicagi: University of Chicago Press.
  • Waggaman, Beatrice Elisabeth. 1992. Le Voyage autour du monde de Bougainville: droit et imaginaire. Nancy: Presses universitaires de Nancy.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Antonium de Bougainville spectant.