Mons marinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Piscis Coryphaenoides sp. et curalium Paragorgia arborea in cacumine Montis Marini Davidson habitant. Haec sunt duae species ad montes marinos attractae; Paragorgia arborea praesertim in regione proxima crescit, sed non tam abundanter.[1]

Mons marinus est mons qui ex fundo abyssi oceani elevatur sed superficiem aquae (maris aequor) non attingit, et ergo non est insula. Montes marini plerumque ex montibus igniferis exstinctis nascuntur, qui abrupte surgunt et usitate ex fundo abyssi a 1000 ad 4000 metrorum alto stant. Oceanographi montes marinos definiunt proprietates liberas quae saltem usque ad 1000 metra super fundum abyssi attingunt. Cacumina saepe inveniuntur centies vel milies metrorum sub superficie, et ergo aestimantur intra mare profundum.[2] Sunt circa 100 000 montium marinorum in orbe terrarum, paucis iam investigatis. Montibus marinis sunt variissimae formae et magnitudines; distinctumque exemplar auctus, vitae, et mortis monstrant. Anni recentioribus, nonnulli montes marini vivi observati sunt; exempli gratia Loihi in Insulis Havaianis.

Montes marini, ob eorum abundantiam, sunt unum ex numerosissimis orbis terrarum oecosystematibus oceanicis. Interactiones inter montes marinos et flumina submarina, atque eorum elevatus in aqua locus, eodem modo attrahuntur plancton, curalia, pisces, et mammalia marina. Observatur eorum effectus aggregationalis? ab industria piscatus commercii, et multi montes marini magna cetaria sustinent. Malos oecosystematibus montium marinorum ponderant homines piscatus effectus, cum bene notis deminutionis horum animalium exemplis, sicut deminutio Hoplostethi atlantici. Fere 95 centesimae detrimenti oecologici a ratione bottom trawling? Anglice appellata efficiuntur, quod ad verbum tota oecosystemata ex montibus marinis radet.

Multi montes marini, ob eorum numeros magnos, non iam investigati, vel adeo tabulis descripti sunt. Bathymetria et altimetria ex satellite sunt duae technologiae quae una adiuvant ut scientia amplificetur. Naves cum montibus marinis non iam descriptis conflixerunt; exempli gratia, Mons Marinus Muirfield ex navi quae cum eo conflexit anno 1973 appellatur. Maxima autem pericula montium marinorum sunt conlapsiones? laterum; dum montes marini senescunt, extrusiones penetrantes latera imprimunt, terrae lapsus efficientes qui magna tsunami generare possunt.

Tabula nonnullorum orbis terrarum maiorum montium marinorum.
Diagramma eruptionis submarinae. 1, nubes vaporis aquae. 2, aqua. 3, stratum. 4, fluxus lavae. 5, canalis magmae. 6, camera magmae. 7, moles. 8, lava pulvinosa. Click ad amplificandum.

Piscatus[recensere | fontem recensere]

Paene octoginta species piscium et concharum pro commercio ex montibus marinis capiuntur, inter quas insigniter decapoda familiae Palinuridarum, pisces Anglice mackerel appellati (plerumque familiae Scombridarum), Paralithodes camtschaticus, Lutjanus campechanus, Thunnus, Hoplostethus atlanticus, et Perca (familiae Percidarum).[3]

Numeri Hoplostethorum atlanticorum, ob nimium piscatum ad montes marinos ubi ei ova gignunt, magnopere deminuebant; periti dicunt perfectam speciei refectionem decennia requirere.[4]
Inaures curalii huius generis saepe ex curalio in montibus marinis capto efficiuntur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Seamounts may serve as refuges for deep-sea animals that struggle to survive elsewhere". PhysOrg. 11 Februarii 2009 
  2. James W. Nybakken et Mark D. Bertness, Marine Biology: An Ecological Approach, ed. 6a. (Franciscopolis: Benjamin Cummings, 2008).
  3. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named EoE-seamount
  4. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named ices

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Geologia
Oecologia

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Geographia et geologia
Oecologia*"A review of the effects of seamounts on biological processes," apud swfsc.noaa.gov

Roman numeral 10000 CC DD.svg