Expeditio Malaspinae

E Vicipaedia
Tabula (Anglice signata) itineris navis Descubierta, Malaspina duce, reditu a Tonga ad Hispaniam ommisso; iter navis Atrevida, Bustamante duce, paene idem fuit.

Expeditio Malaspinae (17891794) fuit exploratio scientifica quae per circumnavigationem annorum quinque, Alexandro Malaspina et Iosepho de Bustamante y Guerra ducibus, facta est. Quamquam expeditio ex Malaspina appellatur, hic semper duci Bustamante partem aequalem tribuit; ille autem Malaspinam fuisse caput expeditionis ex initio fasus est.[1]

Gubernatio Hispanica pecuniam expeditioni concessit, cui proposita definite scientifica instituit, eodem modo navigationum Iacobi Cook et Ioannis Francisci de Galaup, comitis de La Pérouse. Scientiae periti Expeditionis Malaspinae conlectiones fecerunt quae tantum conlectiones expeditionis Iacobi Cook fortasse exsuperabant, sed ob societatem Malaspinae nuper rediti in coniuratione ad deiciendam gubernationem, ipsoque in carcerem coniecto, plurimae expeditionis relationes et conlectiones, ineditae conservatae, primum saeculo undevicensimo exeunte vulgatae sunt.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cutter, Donald C. (1991). Malaspina & Galiano: Spanish Voyages to the Northwest Coast, 1791 & 1792. University of Washington Press. pp. 4–5. ISBN 0-295-97105-3 
  2. Fernandez-Armesto, Felipe (2006). Pathfinders: A Global History of Exploration. W.W. Norton & Company. pp. 305–307. ISBN 0-393-06259-7 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]