Carolus Robertus Darwin
Carolus Robertus Darwin (Anglice: Charles Robert Darwin ; Salopiae die 12 Februarii 1809; Cantii 19 Aprilis 1882) biologus, palaeontologus, et zoologus Anglicus, theorias hodiernas evolutionis et descensus communis via selectione naturale proposuit. Prima editio sui clarissimi operis On the Origin of Species (De origine specierum) anno 1859 edita est.
Index |
Vita [recensere]
Natus est Salopiae die 12 Februarii 1809. Mortuus est apud Downe Cantii die 19 Aprilis 1882. Darwin Regalis Societatis Londiniensis sodalis fuit, accurate in hac anno 1839 cooptatus est.
Opera [recensere]
- 1839, The Voyage of the Beagle ("Iter navis 'Beagle'").
- 1859, On the Origin of Species by Means of Natural Selection, or the Preservation of Favoured Races in the Struggle for Life ("De origine specierum per selectionem naturalem, vel praeservatio stirpium fortunatiorum quae supervivere contendunt").
- 1871, The Descent of Man, and Selection in Relation to Sex ("Progenies generis humani et selectio erga sexus").
Inclutus locus adlatus [recensere]
"Huic conspectui vitae inest quaedam maiestas, singulis viribus suis praeditae, initio in paucas formas aut tantum in unam inspiratae; itaque dum hic planeta secundum legem fixam gravitationis tenorem suum provolvendo sequi perrexerit, exinde principio tam simplici formae pulchrae et mirae innumerabiles ortae sunt et oriri pergunt."—Darwin 1859:492.
Bibliographia [recensere]
- Kardiner, Abram, et Edward Preble. 1961. "Charles Darwin: A Second Life." In They Studied Man. Ediderunt Abram Kardiner et Edward Preble, 17–36. Cleveland et Novi Eboraci: World Publishing Company.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Robertum Darwin spectant. |
| Vide Carolus Robertus Darwin apud Vicifontem. |
- Bibliotheca Darviniana
- De Carolo Darvinio
- De Carolo Darvinio apud Creationwiki
- De Carolo Darvinio in Archivo Regalis Societatis
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
- Viri
- Nati 1809
- Mortui 1882
- Agnostici Anglici
- Alumni Universitatis Edinburgensis
- Anthropologi Britanniae
- Auctores Anglici
- Carcinologi
- Entomologi
- Palaeontologi Britanniae
- Scriptores Angliae
- Socii Academiae Leopoldinae
- Socii Regalis Societatis Londiniensis
- Sodales Societatis Entomologicae Londiniensis
- Sodales Societatis Zoologicae Londiniensis
- Theoristae
- Zoologi Britanniae