Papua Nova Guinea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Conlocatio Papuae Novae Guineae

Papua Nova Guinea (Tok Pisin: Papua Niu Kini  ; Batavice: Papua Nieuw Guinea), rite Libera Civitas Papuae Novae Guineae, est civitas sui iuris in orientali Novae Guineae pars et in permultis insulis sita. (Occidentalis Novae Guineae pars est regio provinciarum Indonesiarum Papuae et Papuae Occidentalis.) Civitas est in Oceano Pacifico meridio-occidentali sita, in regione ab anthropologis post saeculum undevicensimum ineuns Melanesia appellata. Caput est Port Moresby.

Forma civitatis[recensere | fontem recensere]

Papua Nova Guinea est monarchia constitutionalis, cuius caput civitatis est Elizabeth II, regina Britanniarum Regni. In Papua Nova Guinea, gubernator generalis personam reginae gerit, qui a parlamento propositus est. De politicis autem civitatis rebus, primus minister et parlamentum decernent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Septentrionalem et orientalem Novae Guineae partem anno 1885 Germania occupavit et a Gulielmo II imperatore nominavit. Partem australem Britanni eodem tempore expugnaverunt; anno 1905, Australia administrationem Britannicam suscepit.

Inter Bellum Orbis Terrarum I, Britannia et partem Germanicam invasit et Germaniae anno 1919 Foedere Versaliis sancito haec pars dempta est; Britannia eam auspiciis Societatis Civitatum dehinc administrabat. Anno 1941, inter Bellum Orbis Terrarum II Iaponici partem septentrionalem expugnaverunt et non prius quam anno 1944 reliquerunt. Quae pars ab anno 1946 auspiciis Consociationis Nationum nuper conditae et ab anno 1949 una cum parte australi ab Australia regnata est.

Anno 1972 incolae suffragio habito pro libertatem sententiam tulerunt, quam 16 Septembris 1975 civitas accepit, sed mansit sodalis Consortionis Populorum et tenebat reginam Britanniarum caput civitatis.

Insula Bougainville post bellum civile (19891997) autonomiam accepit.

Primus minister Papuae Novae Guinea a die 2 Augusto 2011 est Petrus O'Neil.[1]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nuntii, australianetworknews.com.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Formula:Sisterlinks Formula:Wikisourcepar

Gubernatio
Res generales
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Papuam Novam Guineam spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!