Roman numeral 10000 CC DD.svg

Insulae Moluccae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Insularum Moluccarum (terrae virides).

Formula:Infobox insulae

Insulae Moluccae[1] (Arabice Jazirat al Maluk 'Insulae Regum' ; Malaye Indonesice? Maluku), etiam Moluccae et Maluku appellatae, sunt archipelagus qui pars Indonesiae, parsque maioris Asiae Meridio-Orientalis Maritimae regionis est. Quod attinet ad tectonica laminarum, eae in Lamina Halmahera intra Zonam Concursus Maris Moluccensis sitae sunt; quod attinet at geographiam, eae ad orientem Sulavesiae (Celebes), ad occidentem Novae Guineae, ad septentriones et orientem Timoriae patent. Hae insulae per historiam a Sinis Europaeisque Insulae Condimentorum appellantur, sed hoc vocabulum insulis quoque extra Indonesiam adhibitum est.

Plurimis harum insularum sunt montes, atque adeo vivi montes igniferi, et clima omnino est humidum. Flora insularum parvarum et angustarum, a mari maxime circumsaeptarum, est luxuriosissima, inter quam silvae pluviales; Metroxylon sagu, Cycas revoluta, plantaeque similes; oryza; et condimenta celeberrima Myristica fragrans et Syzygium aromaticum. Populus multarum insularum, quamquam primum Melanesiani,[2] praecipue intra Insulas Bandenses, saeculo septimo decimo per "bella condimentorum" enecati sunt; alter autem immigrantium Austronesianorum influx saeculo vicensimo ineunte sub imperio Nederlandico coepit et tempore Indonesiano persistit.

Notae[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!