Echinodermata
E Vicipaedia
| Echinodermata Fossil range: Aevum cambricum–recent |
|
|---|---|
| Adumbrationes Ernesti Haeckel specimina asteroideorum exhibent. | |
| Taxinomia | |
| Regnum: | Animalia |
| Subregnum: | Eumetazoa |
| Superphylum: | Deuterostomia |
| Phylum: | Echinodermata Klein, 1734 |
| Subphyla & classes | |
† = Exstincta |
|
Echinodermata sunt phylum animalium marinorum quae in omnibus oceani profunditatibus, a zona inter aestus ad zonam abyssalem, habitant. Praeter genus Arkaruam, prima phyli membra certa circa initium Aevi Cambrici apparuerunt.
Phylo insunt circa 7000 specierum exstantium, quod ergo est secundus Deuterostomiorum grex, post Chordata. Echinodermata sunt maximum phylum cuius membra ab aquis dulcibus vel terra absunt.
Nomen ex verbo Graeco ἐχινοδέρματα (pluralis verbi ἐχινόδερμα 'cutis spinosa'), ex ἐχινός 'echinoideum' (olim 'ericius')[1] et δέρμα 'cutis', deducitur.[2][3]
Echinodermata multos colores exhibent.
[recensere] Notae
[recensere] Nexus externi
- De Echinodermatis apud situm taxonomicon.taxonomy.nl (Systema Naturae)
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Echinodermata spectant. |
| Vide Echinodermata apud Vicispecies. |
| Haec stipula ad Echinodermatum spectat. Amplifica, si potes! |