Ferdinandus Magellanus

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Wikidata Ferdinandus Magellanus
Res apud Vicidata repertae:
Ferdinandus Magellanus: imago
Ferdinandus Magellanus: imago
Ferdinandus Magellanus: subscriptio
Ferdinandus Magellanus: subscriptio
Nativitas: 1480; Ponte da Barca
Obitus: 27 Aprilis 1521; Mactan
Patria: Regnum Portugalliae

Familia

Genitores: Rui de Rui de Magalhães; Alda de Mesquita
Coniunx: Beatriz Barbosa

Memoria

Sepultura: unknown value
Imago Ferdinandi Magellani saeculo 16 vel 17 picta.

Ferdinandus Magellanus (Lusitane Fernão de Magalhães ; natus circa 1480; mortuus 27 Aprilis 1521) fuit explorator Lusitanus. Sabrosae ortus, in Portugallia septentrionali sitae, Carolum I Regem Hispaniae servivit, viam petendo ad occidentem usque ad "Insulas Condimentorum" (hodiernas Insulas Maluku in Indonesia sitas).

Expeditio Magellanica annorum 15191522 fuit prima expeditio quae ab Oceano Atlantico in Pacificum navigavit (a Magellano Mare Pacificum appellatum; effecta est transitus per Fretum Magellani), et prima quae omnem transivit Pacificum. Expeditio primam Telluris circumnavigationem complevit, quamquam Magellanus ipse totam navigationem non confecit, interfectus in litore insulae Mactan per Proelium Mactan in Philippinis.

Nomen Magellani commemorant Spheniscus magellanicus familiae Spheniscidarum, quem ipse primus Europaeorum observavit,[1] et Nebulae Magellanicae, nunc galaxias nanas esse intellectae.

Asteroides 4055 Magellan in eius honorem nominatus est.

Iuventus[recensere | fontem recensere]

Puero tirocinio stipendio Regina Leonora eductus erat. Posterius iter faciebant Asia Australis et Orientalis et abhinc 1509 usque 1511 stipedium denuo pro Navarcho Almeida, Sequira, Serrano, gubernatore Albae Quercus merebat. Ad hunc 1506 anno bello Cannanore pedem vulneratus fuit. Tunc, condimenta ex Insulis Moluccis, similis ita per aureum apud Europeam magnopere quaesita erant. Quamquam, foedus Tordecillis iter per mundum occidentalem iuri Lusitano restringit. Igitur tunc Magellan ad Insulas Molucci varias compendiarias studebat praecipue per vias orientales.

Regressus[recensere | fontem recensere]

Anno 1512 Europeam regressus, Islamicis commercium accusatus apud cortem regnis Lusitanis offensas accepit. Anno 1516, Hispaniam perrectus, Hispani civitatis acceptus, et Hispanis morem nomen mutavit. Deinde ad regnum Hispanici Carolum, ad Insulas Moluccenses iter consilium protulit quam rex accepit.

Circumnavigatio et casus[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Expeditio Magellanica.

Expeditionem paravit qua prima circumnavigaturus fuisset. Anno 1519, ad Asiam per viam occidentalem iter commisit cum classicula ex quinque navibus. Apud alios 240 nautas erant Elcano navarchus vicarius et Antonius Pigafetta chronographus supernumerariusque, qui iter victuri fuissent.

Americam Australem attigit et Brasiliam vitavit, qua est terra Lusitana. Fretum advenit quod nomen eius hodie fert. Hoc fretum, cuspem continente dividens, oceanos Atlanticum et Pacificum coniungit. Hunc rebellionem subiugit, sed duas naves desideravit. Miros observabant quae sunt inter alios aves sine pennae volatuque et dromedarii sine gibber.

Oceanum Pacificum attigit, et tranquillitas eius observatus, nomen hodiernam appellavit. Oceanum transientes omnes naves duro magnopere passus erant, et alii esurie moriti fuerunt. Die 13 Februarii 1521, insulas adventum quam appellata ab Magellano Insulae Latronum quod cleptas passus erat ex indigenis, nam nunc Insulae Mariana et Guama.

Die 16 Martii 1521, insulae Homonhon Philippinarum adventum ab Magellano est, cum adhunc 150 nautis. Interprete Henrico communicare poterant. Vernaculo rege amicavit, sed apud rixam interfuit, ei pugnante litore Mactan interfectus fuit. Eduardus Barbosa eodem proelio mortuus est.

Cetera fugerunt. Ex 237 Hispanicis, regressi sunt duodeviginti nautae die 6 Septembris, 1522, Ioanne Sebastiano Elcano duce. Unus eorum fuit Antonius Pigafetta, qui totam expeditionem tradidit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes primi[recensere | fontem recensere]

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

Alii fontes[recensere | fontem recensere]