Tuamotu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Insularum Tuamotu.
Despectus in Insulas Tuamotu ex satellite.

Tuamotu, sive Insulae Tuamotu vel Tuamotuanae, sive Archipelagus Tuamotu vel Tuamotuanus (Francice Îles Tuamotu, rite Archipel des Tuamotu), sunt catena insularum et atollorum in Polynesia Francica sita. Una sunt maxima orbis terrarum catena atollorum, in area Oceani Pacifici circa magnitudinem Europae Occidentalis patentes. Hae terrae primum a Polynesiis constitutae sunt, qui singulam culturam Polynesiam et linguam habent.

Partes administrativae[recensere | fontem recensere]

Polynesia Francica est semiautonomus? insularum grex ut civitas transmarina? Franciae designata. Insulae Tuamotu cum Insulis Gambieranis una sunt Insulae Tuamotuanae-Gambieranae, una ex quinque partibus administrativis Polynesiae Francicae.

Insulae Tuamotus in sedecim communia digeruntur: Anaa, Arutua, Fakarava, Fangatau, Hao, Hikueru, Makemo, Manihi, Napuka, Nukutavake, Puka Puka, Rangiroa, Reao, Takaroa, Tatakoto, Tureia.

Districtus electorales[recensere | fontem recensere]

Fundus margaritarum in Insulis Tuamotu.

Communia Insularum Tuamotu ad duos districtus electorales pertinent, qui in Conventu Polynesiae Francicae repraesentantur. Districtus electoralis Îles Gambier et Tuamotu Est commune Gambierano et undecim communia in insulis orientalibus comprehendit: Anaa, Fangatau, Hao, Hikueru, Makemo, Napuka, Nukutavake, Pukapuka, Reao, Tatakoto, Tureia. Alia quinque communia in insulis occidentalibus—Arutua, Fakarava, Manihi, Rangiroa, Takaroa—districtus electoralis Îles Tuamotu Ouest sunt.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Quotidianus conspectus litoralis in Insulis Tuamotu.

Censu anno 2007, Insulis Tuamotu (inter quas Insulae Gambieranae) fuerunt 18 317 incolae (15 862 anno 2002, 8 100 anno 1983), quorum 769 intra radium 400 chiliometra (250 milia, 215 milia nautica) circa Moruroam et Fangataufam habitant, situs Francicorum examinum nuclearium.

Homines in Insulis Tuamotu plerumque lingua Tuamotuana utuntur, praeter in Puka-Puka, quae lingua Marquesica utitur. Homines Insularum Gambieranarum lingua Mangarevana utuntur.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Oeconomia praecipue in agricultura subsistentiae consistit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Contra magnitudinem archipelagi, area terrestris est solum 885 chiliometra quadrata (345 milia quadrata). Clima est tropica, sine temporibus conspicuis. Media temperatura annua est paene perpetuo 26°C (79°F). Fontes aquae sicut lacus et flumina absunt; unde receptacula pluviae sunt solus aquae dulcis fons.

Geologica archipelagi stabilitas est magna, quia creatus est a Zona Fracturarum Paschali, infirme agente. Nullae eruptiones volcanicae temporibus historicis notae sunt.

Flora et fauna[recensere | fontem recensere]

Solum insularum curalii diversas plantas non sustinet. Palma Cocos nucifera, quae fundamentum productionis coprae est, praecipuum momentum oeconomicum habet. In nonnullis insulis, vanilla excolitur. Agricultura aliter ex subsistentia simplice constat. Inter fructus et holera quotidiana sunt Dioscorea, taro, et Artocarpus altilis, atque varii fructus tropicis. Folia Pandani in stramentum tectorum usitate intexuntur.

Scopuli curalii, speciebus abundantes, permultas faunas submarinas sustinent. Animalia superficialia plerumque sunt aves marinae, insecta, et lacertilia. Insulis sunt solum quinquaginta-septem species avium, sed decem harum sunt endemicae, inter quas Todiramphus gambieri, Acrocephalus atyphus, et Prosobonia cancellata. Tredecim species in periculo per orbem terrarum sunt et una est exstincta.[1]

Geologia[recensere | fontem recensere]

Omnes Insulae Tuamotus sunt "insulae humiles," necessario altae arenae congeries supra scopulis curalii aedificatae. Makatea, ad meridio-occidentem Insularum Palliser, est unum ex tribus magnis saxis phosphatis in Oceano Pacifico; alia sunt Banaba in Kiribati, et Nauru civitas insularis.

In boreoccidentali archipelagi parte, Taiaro, atollum annuliforme, est rarum exemplum scopuli curalii lacunam omnino includens; quod vivarium biosphaericum ab UNESCO anno 1977 rite pronuntiatum est.[2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Historia Insularum Tuamotuanarum non iam plene intellegitur. Inventa archaeologica subiciunt insulas occidentales constitutas esse ex Insulae Societatis ante saeculum octavum. In insulis Rangiroa, Manihi, et Mataiva, adsunt plani suggestus sollemnes, marae appellati saxisque curalii effecti, cuius aetas est incerta.

Concursiones Europaeae cum Insulis Tuamotus per circumnavigationem Ferdinandi Magellani, anno 1521 coeperunt; post quem secuti sunt:

Robertus Ludovicus Stevenson et Fanny Vandegrift Stevenson inter Insulas Paumotu in celoce Casco anno 1888 navigaverunt; narratio eorum iter in libro In the South Seas vulgata est.[3] Ioannes London fabulam "Semen McCoy" scripsit, de casu anno 1900 cum navis flagrans, Pyrenees, in litus insulae Mangarevae prospere navigata esset; navis autem in fabula praeter Mangarevam et omnes per Insulas Tuamotu flexuoso cursu fluit, antequam in litus Fakaravae navigat.[4]

Insulae Tuamotu celeberrimae per orbem terrarum factae sunt anno 1947, cum archaeologus Thor Heyerdahl, ab America Australi in rati Kon-Tiki proficiscens, insulam Raroiam attingeret. Temporibus recentioribus, insulae fuerunt situs Francicorum examinum armorum nuclearium, in atollis Moruroa et Fangataufa.

Greges insulares[recensere | fontem recensere]

Archipelagus Tuamotu septem greges insularum et atollorum comprehendit:

Insulae Disappointment[recensere | fontem recensere]

Insulae Ducis Glevi[recensere | fontem recensere]

Grex Tuamotu Orientalissimus[recensere | fontem recensere]

Grex Hao[recensere | fontem recensere]

Grex Hikueru[recensere | fontem recensere]

Insulae Regis Georgii[recensere | fontem recensere]

Insulae Palliser[recensere | fontem recensere]

Insulae Raeffsky[recensere | fontem recensere]

Inter cognatos insularum greges sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. C. Blanvillain, C. Florent, et V. Thenot (2002), "Land birds of Tuamotu Archipelago, Polynesia: relative abundance and changes during the 20th century with particular reference to the critically endangered Polynesian ground-dove (Gallicolumba erythroptera)". Biological Conservation 103(2): 139–149 doi:10.1016/S0006-3207(01)00112-4.
  2. "Biosphere Reserve Information". Unesco.com. 2008 .
  3. In the South Seas (1896) & (1900) Chatto & Windus; iterum editus a The Hogarth Press (1987).
  4. London, Jack (2006). Gary Riedl and Thomas R. Tietze. ed. Jack London's tales of cannibals and headhunters: nine South Seas stories by America's master of adventure. UNM Press. pp. 33–37. ISBN 0-8263-3791-0  .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]