Saxum igneum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Digitus humanus et granites (saxum igneum intrusivum) in Chennai Indiae expositum.
Saxum igneum extrusivum ex lava a montibus igniferis liberata fit.
Basaltes (saxum igneum extrusivum); vestigia coloris clari cursum fluxus lavae monstrant.
Specimen gabbro texturam phaneriticum monstrat; Rock Creek Canyon, Serrae Nevadae orientalis, Californiae. Capsa atra est 2.0 centimetra longa.

Saxum igneum est unum ex tribus praecipuis saxi generibus, quorum alia sunt saxa sedimentaria et metamorphica. Saxum igneum ex refrigeratione et solidificatione magmae vel lavae gignitur, cum vel sine crystallizatione, vel sub superficie telluris ut saxa intrusiva (plutonica) vel in superficie ut saxa extrusiva (vulcanica). Haec magma ex liquefactione aliqua ex parte saxorum exstantium in amiculo vel crusta planetae deduci potest. Liquefactio ab uno vel pluribus ex tribus rationibus plerumque efficitur: ex temperatura amplificata, pressura imminuta, vel mutatione compositionis. Petrologi plus quam 700 genera saxorum igneorum descripserunt, quorum plurima sub superficie crustae telluris genita sunt. Eis sunt proprietates variae, quae ab eorum compositione et modus generationis dependent.

Significatio geologica[recensere | fontem recensere]

Saxa ignea et metamorphica volumine sunt 90–95 centesimae superioris sedecim chiliometrorum crusta Telluris.[1]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Prothero, Donald R.; Schwab, Fred (2004). Sedimentary geology: an introduction to sedimentary rocks and stratigraphy (2a ed.). Novi Eboraci: Freeman. p. 12. ISBN 978-0-7167-3905-0 .

Bibliographica[recensere | fontem recensere]

  • Le Maitre, R. W., ed. 2002. Igneous Rocks: A Classification and Glossary of Terms, Recommendations of the International Union of Geological Sciences, Subcommission of the Systematics of Igneous Rocks. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-66215-X.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad saxum igneum spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide igneous in Victionario.