Portmanteau

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ovalius Crassus (a Iohanne Tenniel pictus) docet Aliciae structuram verborum portmanteau

Portmanteau[1] (pɔː(r)tˈmæntəʊ), aut Teleskopord[2] aut Parola macedonia[3] aut Mot-valise [4] est genus verborum ex duobus verbis fusorum, quae in significando collaborant.

Tametsi semper in hominum linguis possibile erat dua verba fundere, nomen portmanteau (qui "armarium" Anglice significat) verbis huius generis primum attribuit Ludovico Carroll, persona Ovalio Crasso loquente, in libro cuius titulus est Aliciae per speculum transitus. Ovalius Crassus Aliciae explicat verba carminis Taetraferocias[5] ubi nonnulla verba portmanteau a Carroll ficta exstant:

:"Well, 'slithy' means 'lithe and slimy.' 'Lithe' is the same as 'active.' You see it's like a portmanteau — there are two meanings packed up into one word."


Limagilis vero indicat "limosus et agilis". "Agilis" idem est atque "pernix". Simile videlicet vidulo duplici est - in uno verbo duae sententiae contrusae sunt.[6]
Ludovicus Carroll, Aliciae per speculum transitus
– convertit Clive Harcourt Carruthers

Scriptor Hibernicus Iacobus Joyce alia verba portmanteau condidit in libro suo Finnegans Wake.

Exempla[recensere | fontem recensere]

In lingua internationali hodierna multa verba portmanteau usitata sunt: quasar ut "quasi-stellaris", motel e "motor" ("automobile") et "hotel" ("hospitium").

  • In lingua Anglica invenimus "spork" e "spoon" et "fork", "smog" e "smoke" et "fog", "chortle" e "chuckle" et "snort" (hoc a Carroll ipso inventum), "brunch" e "breakfast" et "lunch", "burkini" e "burka" et "bikini", "turducken" e "turkey", "duck", et "chicken".
  • In lingua Theodisca exstat "Teuro" e "teuer" ("sumptuosus") et "Euro" (nummus Europaeus).
  • In lingua Francogallica exstat "courriel" e "courrier" ("epistolae") et "électronique".

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verbum Anglicum (ut nomen substantivum, pluralia portmanteaux aut portmanteaus; ut adiectivum, invariabile) e lingua Francogallica extractum, ubi compositum est e verbis porter "portare" et manteau "pallium vel vestimentum externum". Francice porte-manteaux habuit significationem saeculo XVI "servus qui pallia portat", aevis recentioribus "armarium vel cista vestimentis destinata". Anglice, significationibus identicis, forma verbi est portmanteau (sg.), portmanteaus sive portmanteaux (pl.).
  2. Nomen Norvegicum, scilicet "verbum telescopicum".
  3. Nomen Italicum, scilicet "verbum ut mixturam herbarum compositum". Hoc nomen a linguista italiana Brunone Migliorini inventum est.
  4. Nomen Francicum, scilicet "verbum quod armarium est".
  5. Jabberwocky etiam appellari potest Gabbrobrocchio (Carruthers), Gaberbocchus (Collingswood), Iabervogas (Strugnell), Iabrocus (Vansittart), et Iubavocus (Watson)
  6. Ludovicus Carrol, Clive Harcourt Carruthers interprete. Aliciae per Speculum Transitus, Quaeque ibi Invenit. Macmillan and Company. Londini, Novi Eboraci, et alibi. 1966.