Cithara Hispanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cithara Hispanica[1][2][3] (ex verbo Graeco κιθάρα), usitate cithara tantum appellata, est instrumentum musicum familiae chordophonorum, ligno factum nervisque aut nylonis? aut chalybis aptum. Citharis hodiernis antecesserunt testudo, vihuela, cithara Renascentiae quaternis cursibus apta, et cithara Aetatis Barocae quinis cursibus apta, quarum omnes evolutionem hodierni instrumenti senis nervis apti impulerunt.

Hodie sunt tres praecipua citharae acusticae genera: cithara classica (cithara nervis nylonis apta), cithara acustica nervis chalybis apta, et cithara vertice arcuato praedita. Tonus citharae acusticae a motu nervorum efficitur, a corpore instrumenti amplificatus, quod pro camera resonante est. Homines citharam classicam saepe pro instrumento solo modo digitis tacto? late patente psallant.

Nervi hos tonos generant:

  • Primi nervi: E
  • Secundi nervi: B
  • Tertii nervi: G
  • Quarti nervi: D
  • Quinti nervi: A
  • Sexti nervi: E

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad citharam Hispanicam spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Denyer, Ralph (1992). The Guitar Handbook. Special contributors Isaac Guillory and Alastair M. Crawford (Omnino retractatus ed.). Londinii et Sidneii: Pan Books. ISBN 0-330-32750-X
       

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kircheri Musurgia Universalis (1650), e.g. 4.2, Iconismo 7 (inter paginas 476 et 477).
  2. PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4) — cithara Hispanica et citharista.
  3. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.


Saxophone-icon.svg Haec stipula ad instrumentum musicum spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg