Boston Red Sox

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Boston Red Sox, recte Tibialia Rubra Bostoniensia, sunt professionalis basipilae manus, Bostoniae in Republica Massachusettensium constitutus, Foederis Americani membrum, die 21 Octobris 2007 summi foederis certaminis victor, et nuperrime 28 Octobris 2007 Seriei Mundanae victor.

Orsum est manus nomen e tibialibus rubris, insigne quod primi manus competitores gesserunt. Lusores vulgo appellantur "the BoSox" (portmanteau e verbis Boston et Sox), et iocose "the Olde Towne Team"; plurimi autem fautores eos "the Sox" simpliciter appellant. Nuper manus et fanatici coniunctim saepe habentur "Populus Tibialium Rubrorum" (Anglice: Red Sox Nation).

Manus, unus ex octo pristinorum Foederis Americani manipulorum, est Bostoniae constitutus nomine Americanis Bostoniensibus anno 1901. Tibialia Rubra apud Campos Lusorios Huntington Avenue ludebant, ubi anno 1903 Piratas Pittsburgenses in prima Serie Mundana superaverunt. Ab anno 1912 ad praesentiam, Tibialia in Campo Lusorio Fenway ludunt.

Anno 1918, manus suam quintam Seriem Mundanam vicit, et deinde longinquam et perinsignem "siccitatem" passus est, quam fautores "Bambini Maledicto" recens attribuebant, quia "Bambinus"—Babe Ruth, lusor inclutissimus—anno 1920 Yankiis Noveboracensibus venditus esset. Siccitas postremo finivit, et maledictum est levatum, anno 2004, cum Tibialia, Cardinalibus Sanctiludovicensibus superatis, suam sextam Seriem Mundanam vicerunt.

Index

[recensere] Historia

[recensere] Aevum aureum, 1900–1919

Campus Lusorius Huntington Avenue ante primum Seriei Mundanae modernae lusum, anno 1903.

Anno 1900, Occidentale Foedus, Ban Johnson duce, se pronunciavit, quamquam esset foedus minus, aequiparavisse Foederi Nationali, tunc solum maiori basipilae foederi. Johnson Occidentalis Foederis nomen mutavit ad Foedus Americanum. . . .

[recensere] Manus renominatus: Tibialia Rubra

[recensere] Babe Ruth Venditus

Die 21 Ianuarii 1920 post tres Bostoniae annos, Babe Ruth, qui priore anno summis cursibus anni singularis extremum (Anglice: single-season home-run record) fregerat cum icisset viginti-novem summos cursus,[1] ab Harrio Frazee Yankiis Noveboracensibus venditus est. Fama est Frazee eum vendisse ut vectigalia obtineat ut faceret sponsorem pro ludo scaenico No, No, Nanette, in quo sua amica furtiva partem actura erat, sed ludus Novi Eboraci anno 1925 primum apparuit.

Inter illum aevum, tres manus—Tibialia Rubra, Tibialia Alba Sicagenses, et Yankii Noveboracenses—pactum occulte formabant. Appellantur rebelles (Anglice: Insurrectos) quia sua consilia foederis praesidem, Ban Johnson, maxime vexaverunt. Quamquam Frazee possidebat Tibialibus Rubris conventum, ei non erat Campus Lusorius Fenway, quem Sequester Campi Fenway (Anglice: Fenway Park Trust), a Johnson gubernati, tenebat. . . .

[recensere] Aevum Theodori Williams, 1939–1960

Anno 1939, Tibialia Rubra emit Theodorum Williams de Patribus Didacopolitanis Foederis Litoris Pacifici, quam ob causa fautores manum nonnunquam "Ted Sox" appellabant. Saepe hodie habetur Williams unus ex optimorum ictorum, quoniam pro potestate et proportione constanter icebat. . . . Williams est ultimus lusor qui plusquam .400 pulsit per annum singularem: pulsit .406 anno 1941. . . .

[recensere] Yaz et Somnium Impossibile: 1960–1974

Annis 1960 incipientibus, Tibialia Rubra miserabiliter ludebant, sed anno 1961 Carolus Yastrzemski, agnomine Yaz, numerum 8 gerens, manipulum iunxit; qui mox factus est unus ex optimorun decadis ictorum. . . .

Fautores Tibialium Rubrorum appellant 1967 "annum somnii impossibilis," sententia quae refert carmen in ludo scaenico Man of La Mancha. . .

[recensere] Aevum Pileorum Rubrorum: 1975–1978

Somnio Impossibile finito, manus pileo coloribus reversis faverunt: rubro cum B et rostro caeruleo, quem quattuor annos gesserunt, ab 1975 ad 1978. Translaticius pileus fuerat omne caeruleo cum B rubro. . . .


[recensere] 2002 usque ad praesentem: novum aevum

[recensere] Ioannes Henricus Bostoniam venit: 2002

Anno 2002, Tibialia Rubra ab Yawkeyano sequestro et praeside Harrington vendita sunt ad consortium Ioanne Henrico duce et possessore principale. . . . . Anno 2003 ineunte, Henricus conduxit administratorem generalem Billy Beane, qui Oakland Athletics administraverat; conditione autem a Beane reiecta, Henricus Bostoniam vocavit Theodorum Epstein, Yale Universitatis alumnum. Epstein, aetate 28, sic factus est minimus administrator generalis in foederibus maioribus. Epstein Brookline in urbe, proxime Bostoniam, alitus erat.




[recensere] Annus 2007

Iaculatores Ioshua Beckett, Ericus Gagne, Curt Schilling, Ionatan Lester, et alii, ante lusum Seattli per dies 3–5 Augusti 2007

[recensere] Agnomina

[recensere] Summarium

  • Appellati "Bostonienses" vel "Americani Bostonienses" et (Bostoniae) "Americani" ab 1901 ad 1907.
  • Appellati "Tibialia Rubra Bostonienses" et "Tibialia Rubra" ab 1908 ad praesentem.
  • Appellati "Bosox" et "BoSox" ab diurnis, ut ei ab "ChiSox" (Tibialibus Albis Sicagensibus) breve distinguantur, et simpliciter "Tibialia" a fanaticis.

[recensere] Numeri subducti

Lusori, ut subducatur suus numerus, necesse est

  1. Honorari a Nationali Celebritatis Atrio et Museo
  2. Ludere Tibiale Rubrum plusquam decem annos[2]

Numeri subducti sunt:

1 4 8 9 27 42
Robertulus
Doerr

2 Statio: 1937–1951
Magister: 1967–1969

Subductus 1988
Iosephus
Cronin

SS: 1935–1945
Adm.: 1935–1947
Adm. Gen.: 1947–1959
Subductus 1984
Carolus
Yastrzemski

OF, 1S: 1961–1983


Subductus 1989
Theodorus
Williams

OF: 1939–1960


Subductus 1984
Carlton
Fisk

Captator: 1969–1980


Subductus 2000
Ioannes
Robinson

Subductus a
foederibus maioribus

Subductus 1997

[recensere] Tibialia Rubra in Atrio Celebritatis

* Inductus Tibiale Rubrum
** Pileum Tibialium Rubrorum in signo apud Atrium Celebritatis gerit, sed pro aliis manipulis plus lusit

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Boston Red Sox spectant.

[recensere] Situs officiales

[recensere] Bloges et tabellae nuntiorum

[recensere] Sabermetrici et Statistici

[recensere] Novi

[recensere] Notae

  1. http://www.baseball-reference.com/leaders/HR_leagues.shtml
  2. Numeri subducti (Anglice)

[recensere] Fontes

Nowlin, Bill, et Jim Prime. 2005. Feud: The Red Sox, the Yankees, and the Struggle of Good versus Evil. Rounder Books. ISBN 1-57940-111-2.

Stout, Glenn, et Richard A. Johnson 2000. Red Sox Century. Houghton Mifflin Company. ISBN 0-395-88417-9.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis