Musa (genus)
Vide etiam paginam discretivam: Musa
Musa, ab antiquis Romanis pala[1] appellata, est maxima omnium herbacearum plantarum florentium,[2] familiae Musacearum; vox etiam fructum a planta prolatum nominat. Generi sunt plus quam quinquaginta species, quarum nonnullae fructus edules proferunt, dum aliae sunt pro ornamento (Bailey 1916:2076–2079).
Musa est in tropicis Asiae Meridiorientalis regionibus endemica, primum mansuefacta probabiliter in Nova Guinea.[3] Planta hodie per zonas tropicas excolitur,[4] praecipue pro fructu, sed plantae etiam pro fibra et ornamento sunt.
Musis plerumque altis validisque, homines saepe eas arbores falso appellant, sed plantae caulis re vera est pseudocaulis. In aliquibus speciebus, hic pseudocaulis, ex cormo emergens, potest altitudinem ad 7.6 vel fortasse octo metra (26 pedes) attingere, foliis spiraliter dispositis, ad 3.5 metra (10 pedes) longis et 60 cm (2 pedes) latis.[5] Unusquisque pseudocaulis potest proferre fascem musarum viridum, quae maturescentes flavi vel adeo rubri fiunt. Post fructum prolatum, pseudocaulis moritur, et alius in eius loco substituitur.
Alii fontes ferunt genus nominari pro Antonio Musa, medicus Augusti imperatoris (Bailey 1916:2076); alii autem ferunt Linnaeum, qui genus anno 1750 nominavit, e mauz, voce Arabica, in Latinum convertisse.[6] Banana, nomen Musae in multis linguis, e voce ipsa Arabica banan 'digitus' deducitur.[6]
Index |
Notae [recensere]
- ↑ Plinius, Naturalis historia 12.24
- ↑ Yes, we have more bananas in Journals Royal Horticultural Society, Maio 2002.
- ↑ "Tracing antiquity of banana cultivation in Papua New Guinea". The Australia & Pacific Science Foundation
- ↑ Agroforestry.net
- ↑ "Banana from ''Fruits of Warm Climates'' by Julia Morton". Hort.purdue.edu.
- ↑ 6.0 6.1 Dan Keppel, Banana (Hudson Street Press, 2008), p. 44.
Vide etiam [recensere]
Bibliographia [recensere]
- Bailey, Liberty Hyde. 1916. The Standard Cyclopedia of Horticulture. liber apud books.google.com
- Smith, James P. 1977. Vascular Plant Families. Mad River Press.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Bananas spectant. |