Sanctus Dominicus
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Dominicus
| Sanctus Dominicus | |
|---|---|
|
|
|
| Sacerdos, Fundator, Praedicator | |
| Mortuus | 6 Augusti 1221 Bononiae |
| Canonizatio | 3 Iulii 1234 |
Dominicus (Hispanice Domingo, dictus a permultis temporibus nostris Domingo de Guzmán; natus 1170; mortuus 1221) fuit conditor Ordinis Praedicatorum vel Dominicanorum. Anno 1234 canonizatus est in Ecclesia Catholica.
Index |
[recensere] Origo et nomen
Dominicus natus est in oppido Caleruega Castellae (praenomen habet a sancto Dominico de Silos cuius monasterium non longe a Caleruega iacet). Fons antiquissimus de vita eius, a Ioanne de Saxonia anno fere 1233 conscriptum, nihil dicit aut de nominibus aut de origine patris aut matris.[1] In fonte posteriori, sed etiam saeculi XIII, legimus parentes praenomina habuisse Ioannam et Felicem[2] Secundum auctorem Castellae saeculi XIV pater Dominici fuit vir venerabilis et dives in populo suo.[3] Scriptor anni fere 1439 in libro familiae Guzmán dicato, praetendit patrem Dominici ex illa familia natum, matrem autem e familia Aça.[4]
[recensere] Vita
Tempore pueritiae nihil miri ei accidit. Omnia tandem mutata sunt cum missus est cum episcopo suo, Didaco, praedicare Catharis seu Albigensibus et reducere eos ad ecclesiam catholicam. Episcopus missus est a Papa, qui anno 1205 iubuit Didaco docere fidem catholicam haereticis. Ita Dominicus, anno suae aetatis 26, iter fecit cum episcopo suo in comitatem Tolosanum ut inveniat et verteat Albigenses ad fidem orthodoxam.[5] Anno 1206 fundavit domum seu refugium feminarum Prullianum (Prouille); ab hoc initio continuat operam fidei catholicae.
Interdum legatus Papae necatus est ab inimicis; papa Innocentius III, memoriae aeternae, iubuit ducem Albigensium necari, et ita fecit bellum. Dum Albigenses effugiebant et necabantur Dominicus etiam temptabat vertare eos. Cum parvo numero discipulorum, multi Albigenses duxit veritati.
Numquam domum redivit. Anno 1215, adiuvante Fulcone, episcopo Tolosano, Dominicus congregavit homines in ordinem praedicatorum Tolosae: ita Dominicani nati sunt, religiosi sed et praedicatores. Ita anno 1217 mense Ianuario auctoritatem recepit a papa Honorio III Ordinem Fratrum Praedicatorum sive Dominicanorum condire. Feminas virosque recepit in ordinem. Mortuus est Bononiae die 6 Augusti 1221.
Hodie Dominicani per totam orbem terrarum sunt diffusi et Evangelium Iesu Christi docent omnibus populis.
Beatificatus est a papa Gregorio IX, memoriae aeternae, anno 1234, et celebratur a Ecclesia Catholica die 8 Augusti, et est sanctus patronus terrae natalis suae Castellae.
[recensere] Notae
- ↑ Ioannes de Saxonia, Libellus de principiis Ordinis Praedicatorum 4.
- ↑ Petrus Ferrandus, Legenda Sancti Dominici 4.
- ↑ Rodericus de Cerrato, Vita Sancti Dominici.
- ↑ Petrus Tafur, Andanças e viajes.
- ↑ Petrus Vallium Cernaii monachus, Historia Albigensis 21 (sine nomine), 54

