Zincum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Zincum (-i, n.) est elementum metallicum cum numero atomico 30 et symbolo Zn quod est metallum transitionis. Miscebatur cum cupro ut creetur orichalcum in temporibus Romanorum et tractabatur in India ab anno 1200. Metallum purum Europae ante finem saeculi 16mi non agnoscebatur. Tractatio zinci non coepta est ante finem saeculi 17mi. Zincum est utile illinamentum ad impediendum chalybis corrosioni. Accumulatra interdum zinco usurpantur, et orichalcum ex zinco cuproque fit. Zincum extrahitur de sphalerita.

Zincum est minerale vitale, necessarium ad omnes vitae formas sustinendas. Enzyma illa habentia atomum zinci in medio reactivo sunt communia in biochemia. Exemplum est dehydrogenasium alcoholis. Consumptio magnae copiae zinci potest efficere ataxiam, fatigationem, et defectus cupri.

Adiuncta[recensere | fontem recensere]

Naturalia[recensere | fontem recensere]

Zincum in sua forma pura est solida, colore pallido cano

Zincum est lucidum diamagneticum metallum. Color zinci inter album canumque alternat.

Metallum est durum fragileque in temperaturis plurimis, sed ductile inter 100 et 150 gradus Celsii fit. Super 200 gradus Celsii, metallum fragile fit, et verberando potest pulverari. Zincum est aequus electricitatis conductor. Id habet fere humilia puncta fusionis ebullationisque metallo. Habet punctum fusionis in 420 gradibus Celsii et punctum ebullationis in 900 gradibus Celsii.

Multae temperationes zincum continent, praesertim orichalcum, temperatio zinci cuprique. Alia metalla quae temperationes cum zinco creant sunt aluminium, stibium, bismuthum, aurum, ferrum, plumbum, hydrargyrum, argentum, stannum, magnesium, cobaltum, niccolum, tellurium natriumque. Dum neque zincum neque zirconium sunt ferromagneticum temperatio ZrZn2 ferromagnetismum sub 35 gradus Kelvinis ostendit.

Incidentia[recensere | fontem recensere]

Zincum consistit in septuaginta quinque partibus per millionem crustae Terrae.

Compositiones[recensere | fontem recensere]

Scitur compositiones binariae cum plurimis metalloidibus et omnibus nonmetallis praeter gasias nobilias exsistere. Oxidum ZnO est pulvis albus qui est in solutione aquoso neutrali paene insolubilis, sed est amphotericus, id est, in acidico basicoque potenti solutione dissolvit. Chalcogeniae reliquae (ZnS, ZnSe et ZnTe) in electronica et optica utiles sunt. Scitur pnictogeniae (Zn3N2, Zn3P2, Zn3As2 et Zn3Sb2), peroxidum ZnO2, hydridum ZnH2 et carbidum ZnC2 exsistere. Intra omnia halida quattuor, ZnF2 adiunctam ionicissimam habet, et reliqua (ZnCl2, ZnBr2 et ZnI2) humilissimum punctum liquefactionis habent, et adiunctam covalentiorem habent.

In solutio infirme alkalico cum iontibus Zn2+, hydroxidum Zn(OH)2 ut praecipitatum album formatur. In solutio alkaliciori, hoc hydroxidum dissolvit et zincata ([Zn(OH)42−]) formantur. Nitratum Zn(NO3)2, chloratum Zn(ClO3)2, sulfatum ZnSO4, phosphatum Zn3(PO4)2, molybdatum ZnMoO4, cyanidum Zn(CN)2, arsenitum Zn(AsO2)2, arsenatum Zn(AsO4)2·8H2O et chromatum ZnCrO4, quod est una ex paucis coloratis compositionibus zinci, sunt nonnullae inorganicae compositiones zinci. Exemplar simplicimum organicae compositionis zinci est acetatum Zn(O2CCH3)2.

Compositiones organozinciferae vincula covalentes inter zincum et carbonium capiunt. Diethylzincum ((C2H5)2Zn) est reagitum in chemica synthetica. Anno 1848 ex reactione zinci et ethyl iodidi primo inventa est, et erat prima compositio sigma-vinculum inter metallum et carbonium capere nota. Decamethyldizincocene vinculum acre inter atomos zinci duas temperaturá normativa capit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes!