Virgo Maria
E Vicipaedia
| Sancta Maria mater Dei | |
|---|---|
| Mater Dei, Virgo | |
| Natus | circiter 20 ante Iesum |
| Mortuus | c. anno 48 |
| Dies festae | Festa Mariae |
| Attributa | |
| Patronus | Catholicae orbis tutae, atque ecclesiae tutae, copionum, pannificium, figulorum, nautarum, phrygionum; contra fulgur et omnes calamitates |
Maria (Aramaice מרים, Maryām; Graece Μαριαμ aut Μαρια, Maria; Arabice: مريم, Maryam) vel Deipara et Madonna, filia Ioachim et Annae, fuit Iesu Christi mater, quae illum sine defloratione mire peperit, atque uxor Sancti Iosephi. Nomen Maria (Iudaeorum lingua: Miriam) apparet in tribus ex quattuor evangeliis, in libro Apostolorum Actuum, et in Corano. Mater Dei quoque in Sancti Iohannis evangelio apparet, sed sine nomine Mariae. Mariae cultus in Christianitate, praecipue in Catholicismo, Iudaismo, et Islam disseminatus est. Variis orationibus Christiani intercessionem Mariae quaerunt inter quas Rosarium Virginis Mariae locum praecipuum tenens. Varia dogmata Christiana considerant Virginem Mariam praesertim dogma Theotokos (Dei Genetrix). Maria etiam celebratur immaculata ab omne peccato preservata.
Praeter evangelium alius Mariam enarrans fons traditus est in apocrypho Liber de natu Mariae, qui posterius "Primi evangelium Iacobi Iunioris" nominatus erat, fixus fiebat; in quo traditu Maria erat de messianico Iudae genere, ex regis David gente.
[recensere] Festa Mariae
Multae sunt dies quibus Maria, Christi mater, celebratur:
- 2 Februarii Purificatio
- 25 Martii Annuntiatio vulgo Dies Dominae dicta
- 31 Maii Visitatio Mariae ad Elizabetham
- 15 Augusti Assumptio in coelum, aliter Dormitio dicta
- 8 Septembris Nativitas
- 8 Decembris Conceptio (Immaculata)
[recensere] Vide etiam
| Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes! |