Ramphastidae

E Vicipaedia
Variae species

Classis : Aves 
Ordo : Piciformes 
Subordo : Pici 
Infraordo : Ramphastides 
Familia : Ramphastidae 
Vigors, 1825
   
Palaeontologia
2–0 m.a.
Pleistocaeno ineunte – recens

Ramphastidae sunt familia avium neotropicarum ordinis Piciformium, artissime cum capitonidis cognatae. Eis sunt colores clarissimi et saepe rostra etiam clarissime colorata. Familiae sunt plus quam quadraginta species in quinque genera digestae.

Seneideris maculirostribus sunt rostra rostris aliarum ramphastidarum minores.

Ramphastidae plerumque sunt arboreales. Nidos in foraminibus faciunt ab aliis animalibus in truncis arborum excavatis, sicut picidis, nam rostrum ramphastidarum instrumento excavationis haud prodest. Usitate a duobus ad viginti unum ova pariunt. Pulli sese ex ovis omnino nudi excludunt, sine pluma. Ramphastidae in locis propriis pariunt, non migrantes. Plerumque paria vel parvi greges inveniuntur. Eae rostris batere et luctari solent, ut putatur ad hierarchias dominii instituendas. In Africa et Asia, bucerotidae eundem oecologicum locum proprium occupant, quod exemplum evolutionis convergentis videtur.[1]

Genera et species[recensere | fontem recensere]

Familiae sunt quinque genera exstantia.[2]

Imago Genus Species exstans
Aulacorhynchus
Pteroglossus
Selenidera
Andigena
Ramphastos

Notae[recensere | fontem recensere]

Pteroglossus inscriptus est minima ramphastidarum species.
Ramphastos toco est maxima ramphastidarum species.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gould, John. 1992. A monograph of the Ramphastidae, or family of toucans. Belém: MCT, CNPq, Museu Paraense Emilio Goeldi. ISBN 8585394021.
  • Haffer, Jürgen. 1974. Avian speciation in tropical South America, with a systematic survey of the toucans (Ramphastidae) and jacamars (Galbulidae). Cantabrigiae Massachusettae: Club.
  • Short, Lester L, et Jennifer F. M. Horne. 2001. Toucans, barbets, and honeyguides : Ramphastidae, Capitonidae, and Indicatoridae. Laminae coloratae et adumbrationes Albert Earl Gilbert. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0198546661.
  • Short, Lester L., et Jennifer F. M. Horne. 2017. "Toucans (Ramphastidae)." In Handbook of the Birds of the World Alive, ed. Josep del Hoyo, A. Elliott, J. Sargatal, D. A. Christie, et E. de Juana. Barcinonae: Lynx Edicions. Editio interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ramphastidas spectant.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks