Penuria victus
Penuria victus? est status qui ex diaeta prava fit, qua quaedam alimenta carent, aut nimio (graviore consumptione), aut proportionibus perversis paupertatis maximae causa.[1][2] Quaelibet res viva in multos varios morbos nutrimenti? cadere potest, secundum nutrimenta quae in diaeta sunt parum aut nimium. Consociatio Mundialis Sanitatis penuriam victus esse gravissimam comminationem saluti dicit.[3]
Index |
Consecutiones [recensere]
Mors [recensere]
Circa 58 centesimae mortium hominum ubique anno 2006 ob penuriam victus fuerunt; de quo Ioannes Ziegler, inquisitor Consociationis Nationum, scripsit: "Omnibus causis mortis numeratis, in mundo circa sexagies et bis centena milia hominum quotannis occidunt.[4] Unus ex duodecim hominibus ubique penuria victus adfectus est. Anno 2006, plusquam tricies et sexies centena milia hominum fami vel morbo ob parva micronutrimenta occidunt (2007:130)."[5] Penuria victus etiam est magna mortis impuberis causa.
Morbus [recensere]
| Victus | Parum | Nimis |
|---|---|---|
| Vigor cibarius | fames | obesitas, diabetes mellitus |
| Sodium | hyponatremia | hypernatremia, "hypertensio" |
| Ferrum | anaemia | cirrhosis |
| Vitaminum A | xerophthalmia | cirrhosis, calvitium |
| Vitaminum B1 | beriberi | |
| Vitaminum C | stomacace | alvi profluvium (Anglice diarrhea), sitis |
| Vitaminum D | rachitis | sitis, vomitus, constipatio |
| Vitaminum K | haemorrhagia | |
| Calcium | osteoporosis, tetania | depressio, confusio, anorexia, nausea, vomitus, constipatio, polyuria, pancreatitis |
Causae [recensere]
Multi salubrem alimentorum varietatem capere non possunt, ob paupertatem et sumptuosum cibum et malas diaetas.
Vide etiam [recensere]
Notae [recensere]
- ↑ Formula:DorlandsDict
- ↑ O'Sullivan, Arthur; Steven M. Sheffrin (2003). Economics: Principles in action. Upper Saddle River Novae Caesareae: Pearson Prentice Hall. pp. 481. ISBN 0-13-063085-3.
- ↑ Malnutrition.
- ↑ http://library.thinkquest.org/C002291/high/present/stats.htm.
- ↑ Anglice "In the world, approximately 62 million people, all causes of death combined, die each year. One in twelve people worldwide is malnourished. In 2006, more than 36 million died of hunger or diseases due to deficiencies in micronutrients" (Ziegler 2007:130).
Bibliographia [recensere]
Ziegler, Jean. 2007. L'Empire de la honte. Lutetiae: Fayard. ISBN 978-2-253-12115-2.
| Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes! |
| Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |