Silva pluvialis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Silva (discretiva)

Silva pluvialis in Australia, Daintree appellata

Silva pluvialis,[1] vel silva imbrica est genus silvae, ubi 250-450 centimetris (98-177 unciis) imbris singulis annis pluit. Sunt duo genera silvarum pluvialium: silva pluvialis tropica et silva pluvialis temperata. In talibus silvis habitant plures quam duae partes animalium vel plantarum vivarum in orbe terrarum, quarum myriades plures adhuc non inventae sunt, ut putant biologi. Quod quot arbores tantum aere respirant, hae silvae nonnumquam "pulmones terrae" vocantur, quamquam re vera nullum oxygenium producunt plus quam consumunt. Quod tantae medicinae naturales in silvis pluvialibus inveniuntur, saepe vocantur "copiae ingentes medicamentariae."

Silvae pluviales principes sunt in Amazonia, in Africa, in India, in Australia.

Silva pluvialis tropica[recensere | fontem recensere]

Silva pluvialis tropica est oecosystema, quod fere inter latitudines 28° a linea aequatoriali in septentriones et in meridiem versus invenitur. Hoc oecosystema altis temperaturis mediis et maxima imbris copia notabile est.

Quattuor coria[recensere | fontem recensere]

Plantae silvae pluvialis in quattuor coriis vivunt. Partes altissimae arborum maximarum corium emergens faciunt (quod emerget e silva). Hic habitant aves et lepidopterae.

Sub corio emergente est corium tegens vel aulaeum,[2] quod est quasi tectum super silvam. In ramis sunt insectae, aves, simiae, alia mammalia. Sunt animalia in aulaeo quibus numqum necesse est de arboribus descendere.

Tertium corium est subtabulatum[3], obscurum et humidum. Hic sunt plantae parvae.

Infimum corium est solum silvae, ubi sunt animalia pluria.

Silva pluvialis temperata[recensere | fontem recensere]

Silvae pluviales temperatae sunt silvae coniferae zonae temperatae, quae maximam imbris copiam accipiunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christianus Helfer, Lexicon auxiliare (1991. ISBN 3-923587-08-2).
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Angl. understory

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Butler, R. A. 2005. A Place Out of Time: Tropical Rainforests and the Perils They Face. In interrete editus: Rainforests.mongabay.com
  • Fischer, Anton. 1995. Forstliche Vegetationskunde. Berolini et Vindobonae: Blackwell. ISBN 3-8263-3061-7.
  • Richards, P. W. 1996. The tropical rain forest, editio altera. Cantabridgiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-42194-2
  • Whitmore, T. C. 1998. An introduction to tropical rain forests, editio altera. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 0-19-850147-1

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad silvam pluvialem spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg