Caelestis arcus

E Vicipaedia
(Redirectum de Arcus (caelestis))
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Duo arcus Kapaluae Havaiorum visi.
Arcus in flumine Alster in urbe Hamburgo visus.
Quomodo duo arcus fiunt. Lux in pluvia (1) repercutit (2) et infringit (4). Arcus primus (3) et secundus (5) videntur.
Vexillum iridis coloribus tinctum signum pacis Sulphurini anno 2003.
Colorum spectrum quantum oculus mortalis contuetur.

Arcus,[1][2][3] plenius arcus pluvius,[4][5][6][7][8] vel arcus caelestis,[9][10] vel sidereus arcus,[11] a similitudine curvati arcus dictus, est. . . .

Secundum falsam Isidori Hispalensis etymologiam, Iris huic nomen proprium dicitur, quia vox iridis est quasi vox aeris, quod per aera ad terras descendit. Hic autem a sole resplendet, dum cavae nubes ex adverso radium solis accipiunt et arcus speciem fingunt; cui varios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aer lucidus, et nubes caligantes, inradiata ista varios creant colores.

Arcus in mythologis variis[recensere | fontem recensere]

In Bibliis Sacris[recensere | fontem recensere]

8Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo: 9"Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos 10et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae. 11Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram." 12Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas: 13arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. 14Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus, 15et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. 16Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram." 17Dixitque Deus ad Noë: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”. (Biblia Vulgata, Liber Genesis 9:8–17)

In mythologiis aliis[recensere | fontem recensere]

In moribus Occidentalibus, arcus bonum omen semper est; homines tamen Karen Birmaniae credunt arcum daemon tinctum periculosumque figurare quod infantes vorat. In hominibus Zuluensibus in Africa, arcus est horrendus amicus serpentium. Populi aliquot Indonesiae credunt arcum viam ad caelum esse.

Ammianus Marcellinus[recensere | fontem recensere]

Ammianus Marcellinus ad finem libri sui XX, 11, 26–30 arcum caeli vel irim describit. De arcus coloribus haec scribit: "Cuius species quantum mortalis oculus contuetur prima lutea visitur, secunda flavescens vel fulva, punicea tertia, quarta purpurea, postrema caerulo concreta et viridi."

Infra in tabula colores quos Ammianus Marcellinus nominavit praebentur ad sinistram secundum nostram vicipaediam et ad dextram secundum nomina Anglica quibus in editione bibliothecae classicae Loeb redduntur. Colores Anglici ut ita dicam ex vicipaedia Anglica sumpti sunt.

secundum nostram vicipaediam secundum bibliothecam classicam Loeb
et vicipaediam Anglicam
Luteus yellow
Flavus golden
Fulvus tawny
Puniceus red
Purpureus violet
Caeruleus blue
Viridis green

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad caelestes arcus spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lucretius, De Rerum Natura, 6.526.
  2. Liber Genesis, 9.13–16.
  3. Cassells.
  4. Horatius, Ars poëtica, 18.
  5. Ioannes Clericus, Physica sive De rebus corporeis liber quinque (1696), p. 170.
  6. Ioannes Clericus, Veteris Testamenti libri Hagiographi (1710), p. 79.
  7. Adolphus Fridericus Stenzler, "Indras reposuit arcum pluvium," Raghu-Vansa (1832), p. 24.
  8. Cassell's.
  9. Isidorus Hispalensis, 16.24.
  10. John Evans Forsythe et Richard Mott Gummere, Junior Latin: Book One (1917), p. 118.
  11. Col., in dictionario Roberti Ainsworth, Thomae Morrell, et Ioannis Carey citatus.

Roman numeral 10000 CC DD.svg