Hugo Chávez

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Hugo Chávez
Hugo Chávez
Hugo Chávez
Natus 28 Iulii 1954
Sabanetae, in regione Llanos
Obiit 5 Martii 2013
Caracas

Hugo Raphael Chávez Frias (natus Sabanetae in regione Llanos Venetiolae 28 Iulii 1954; obiit Caracis 5 Martii 2013) fuit Praeses Venetiolae a die 2 Februarii 1999 usque ad mortem.

Chávez, exercitus Venetiolani inferiorum ordinum centurio, ut everteret civitatem anno 1992 statuit, cum die 27 Februarii 1989 Praesidis Perez exercitum petere plumbo populum vidisset (Caracazo?), qui reclamabat magnorum pretiorum causa. Ob eam rem Chávez usque ad annum 1994 detentus est. Chávez mense decembris 1998 Praeses creatus est, et a sui muneris initio, administrandae rei publicae popularem scientiam fecit.

Novam Constitutionem petivit, et eam consecutus est comitiis popularibus, quae incoepit vigere anno 2000. Eodem anno a populo Venetiolano iterum creatus est et a Nationali Consilio imperium legum ferendarum per duodeviginti menses accepit. Mense Decembri 2001 paratis legibus, divites eum reprehenderunt quia eae erant benevolae de medicina et subsidio sociali pauperibus. Postea ictum militarem indixerunt et armis ad evertendam Civitatem paraverunt. Die 11 Aprilis 2002 detento Praeside Hugone Raphaele Chávez, Carmona Civitatis princeps factus est, dux redemptorum, qui Constitutionem et Nationale Consilium delevit.

Nova administratio a Civitatibus Foederatis Americae et Hispania solum rata habita est. Die 13 Aprilis 2002 pauperum multitudines Praesidis domum circumdederunt et fideles milites Praesidi Hugoni Chávez eam occupaverunt, cum aliquos eversores detinerent. Illius diei nocte Chávez liberatus est. Mense Decembri 2002 eversores fabricam terrae olei debilitaverunt, sed se superatos mense Februario 2003 declaraverunt. Chávez constituit missiones, cum Cubanos medicos et magistros populo daret. Sic die 17 Augusti 2004 populus eum Praesidem iterum creavit.

Praeside die decembris 2006 facto, deliberavit mutare Constitutionem ut fieret socialista, sed populus recusavit comitiis popularibus die 2 Decembris 2007. Anno 2007 deliberavit civitatem telephoni negotium possidere et alia magni momenti. Repugnavit acriter cibariorum penuriam, occupandis bonis quae mercatores occultaverunt et potestatem communicandi negotio aetheris RcTv non fecit. Die 23 Novembris 2008 comitia ut Nationis 22 regiones haberent gubernatores habita sunt. Praesidis gubernatores vicerunt in 17 regionibus, ii adversae factionis in quinque et Municipio Urbis Caracas.

Die 15 Februarii 2009 comitia popularia permiserunt Hugonem Chávez praesidem, gubernatores et a populo legatos Rei Publicae Venetiolae petere magistratum novi. In tertio ordine die 7 Octobris 2012 cum Henrico Radonski pugnavit et iterum petitiones vicit. Theoriam novam de socialismo quod "Socialismus Saeculi 21" cravit.

Chávez die 5 Martii 2013 ob tumorem maleficum post diuturnum laborem mortuus est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!