Valentia (Venetiola)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Valentia
Valencia (Venezuela) Skyline.jpg
Res politicae
Natio Venetiola
Condita 25 Martii 1555
Curator Edgardo Parra (PSUV)
Res geographicae
Numerus incolarum 1 196 000
Coordinata 10° 10′ 51″ Sept., 68° 00′ 14″ Occas.

Vide etiam paginam discretivam: Valentia (discretiva)

Valentia sive Nova Valentia (Hispanice: Valencia) est urbs Venetiolae circiter 1 196 000 incolarum (anno 2001) ad occidentem lacus Tacariguae vergens, a Portu Cabellensis, portu maximo rei publicae, 55 km per strata distantes.

Terni Valentia fuit caput Venetiolae: anno 1812, anno 1830 annoque 1858.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Valentia est caput Carabobi et simul municipium. Valentia nunc cum aliis oppidis coniucta est et agglomeratio format. Haec oppida Naguanagua, Sanctus Didacus, Los Guayos et Tocuyito sunt, qui in allis municipiis locantur.

Municipium Valentiae hodie in 9 circulos communales dividitur. Hae octo circulos urbanos et unus circulus ruralis qui pars urbis non est. Circulos urbanos sunt: Parroquia Candelaria, Parroquia Catedral, Parroquia El Socorro, Parroquia Miguel Peña, Parroquia Rafael Urdaneta, Parroquia San Blas, Parroquia San José et Parroquia Santa Rosa. Circulus ruralis Parroquia Negro Primero est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Coloniae ab Hispanica constitutae[recensere | fontem recensere]

Anno 1555, die 25 Martii, urbs condita est a Alonso Díaz Moreno. Lope de Agüirre urbem anno 1561 paucos dies occupavit sed ad Barquisimetum profectus est. Plurimi coloni Extremadurae qui anno 1569 cum Petru Malaver de Silva in Venetiolam advenerunt hic sederunt.

Anno 1578 et 1580 Valentia frustra a Caribi obsessa est.

Anno 1677 corsarii gallici Valentiam diripuerunt.

Anno 1800 Alexander de Humboldt urbem visitavit. Tum incolae circiter 6000-7000 erant.[1]

Res publica saecula XIX[recensere | fontem recensere]

Insurrectio et Liberatio[recensere | fontem recensere]

Populus Valentiae seditionem Caracarum repudiavit et Ferdinandum VII regem appellavit. Milites Francisci de Miranda 13 Augusti 1811 urbem ceperunt. Anno 1812 milites Hispanii urbem oppugnaverunt. Iosephus Tomas Boves, dux militum Hispanii, foedum fregit et rebelles decepit: officiales cum mulieribus ad convivium invitavit sed tum milites Bovis mulieres stupraverunt et homes captivos occiderunt.

24 iunii 1821 milites rei publicae prope Valentia in campis Carabobensis cum exercitu Hispanii proelium contenderunt. Miles regis per urbem fugerunt.

Res Publicae[recensere | fontem recensere]

Anno 1892 Universitas Carabobensis eo loco condita est.

Saeculum XX[recensere | fontem recensere]

Urbs cum aedificatio regionis negotialis praecipue ab decennio 196 celeriter crevit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Valentia quinquaginta chiliometra ad Mare Caribico distat. Flumen Cabriales per urbem decurrit.

Locus geographicus[recensere | fontem recensere]

Media urbs 520 metra supra maris aequor eminet.

Aer[recensere | fontem recensere]

Mediocris temperatura est 26° C in anno solito.


Mediae absolutae / Mensis Media Ian Feb Mar Apr Mai Iun Iul Aug Sep Oct Nov Dec
Mediae Maximae 31.1 32.2 32.2 32.2 31.1 30 30 30 32 30.6 31.1 31.1 31.1
Mediae minimae 17.2 17.8 18.8 21.1 21.7 20.6 20 20 20 20 19.4 17.8 19.5
Praecipitatio in millimetris Anno: 906.8 5.1 5.1 7.6 45.7 106.7 132.2 129.5 172.7 134.6 99.1 53.3 15.2
Fons:= The Weather Channel Interactive, Inc.

Martii anno 2009

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Valentia urbs maxima Venetiolae id quod ad oeconomicas res pertinet est. Magnarum negotiarum sedes hic sunt:

Inter alias haec negotia in Valentia sunt:

  • Coca-Cola Venezuela
  • Alimentos Polar
  • Bridgestone Firestone Venezolana
  • General Electric Venezuela
  • Ford Motor Venezuela
  • Nestlé Venezuela
  • General Motors Venezuela
  • 3M Venezuela

Cultura[recensere | fontem recensere]

Bibliotheca Feo La Cruz in centro urbis reperitur. Theatrum municipale Valentiolae est theatrum primus urbis. Anno 1894 inauguratus fuit.

Musea[recensere | fontem recensere]

Museum Artium et Historiae
  • Casa Páez: domus militaris praeclari Iusephi Antonii Páez
  • Museum Artium et Historiae (etiam Casa Celis appellatur)
  • Museum Historiae et Anthropologiae
  • Museum Culturae

Natura tractusque viridis Valentiae[recensere | fontem recensere]

Flumen Cabriales[recensere | fontem recensere]

Cabriales flumen maximus urbis est. Extrema Cabrialis pollutio milia hominum qui prope flumen et in ripa lacus Valentiolae habitant attingit.[2]

Viridari[recensere | fontem recensere]

Viridarium Miguel Peñalver
  • Viridarium Miguel Peñalver et viridarium Negra Hipólita in occidentale ripa Cabrialensis sunt. Hic hortus infantium est.
  • Viridarium Casupo: honc viridarium ad Septentrionem occidentalis Valentiae a 450 ad 980 metrorum alto locatur. Casupo 693 hectaria latum est. Hic sciuri, vermilingui, Erethizontidaeque habitant.
  • Viridarium Humboldtensis (Parque Humboldt)

Instituta[recensere | fontem recensere]

Universitas Carabobensis - FACES

Vectura[recensere | fontem recensere]

Autovia Regionales Centri Valentiolam cum Caracis coniugit. Autovia urbem cum Porto Cabellensis et Mare Caribaeo coniugit.

Valentiae internationalis aeroportus Arturi Michelenae in Los Guayos loco servit.

Ferrivia metropolitana ad anno 2002 in constructio est et hodie (anno 2013) e una linea constat. Systema septem stationes est.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Cathedralis Valentiae

Valentia sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae Romanae cum nomine Archidioecesis Valentina est. Archiepiscopus ab anno 2007 Reinaldus del Prette Lissot est.[3]

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

  • Arthurus Michelena (1863–1898) pictor
  • Braulio Salazar (1917–2008) pictor
  • Gulielmus Tell Villegas (1823–1907) praeses Venetiolae
  • Aldemaro Romero (1928–2007) compositor musicae et clavilista orchestraque director

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Humboldt, Alexander von: Reise in die Aequinoctial-Gegenden des neuen Continents. Band 2.(Germanice
  2. Pollutio Cabriales (hispanice)
  3. Hierarchia catholica

Nexus externi[recensere | fontem recensere]