Vandalitia
E Vicipaedia
Vandalitia sive Baetica (Hispanice: Andalucía) est una inter communitates autonomas septemdecim Hispaniae. Ex omnibus quae in terra firma sitae sunt haec maxime ad australem partem iacet.
In aquilone Vandalitia habet finem in Castellam-Manicam atque Extremaduram. Meridie Oceanus Atlanticus, Mare Mediterraneum et Britannica colonia Calpe fines sunt. Vicina regio orientalis est Murcia. Vicinus occidentalis est Portugallia res publica. Caput Vandalitiae est Hispalis.
Index |
[recensere] Historia
Antiquo Aevo, Vandalitiam sive Baeticam iberici populi, ex Asia Minore venti, Phoenices populi (Antiqui Syriae, Libani et Palaestinae incolae), Carthaginienses (praesentis Tunesiae incolae) et Tartessii incolabant.
Vandalitia Phoenicia emporia accepit. Quae statim in Punicam dicionem, postea Romanam redacta sunt. De anno 711 ad 1492 in Maura potestate erat.
Superiore Medio Aevo, Fretum Gaditanum traiectorius musulmanarum in Occidentalem Europam irruptionum locus ab anno 711 fuit. Mediaevalis epocha huic regioni Islamica est; Ferdinandus III Castellae Corduba anno 1236 potitus est. Hispalis anno 1248 et Granata anno 1492 capta est. Stata per duo saecula Recuperatio Hispanica (Hispanice Reconquista), Maura Hispania finita est, cum reliquos Mauros acriter insecuti sunt usque ad annum 1609 quo Philippi III iussu ex Hispanicis terris in exsilium pulsi sunt.
Novo Aevo, Vandalitia domitores in "Novi Mundi" occupationem profectos praebuit trans Baliares in copiis exercitus Castellae quae cum Regno Granatae anno 1492 transegit. Anno 1704, corona Hispanica Calpem amisit qui Britannica colonia factus est.
Coaetaneo Aevo, proelium Trafalgarense prope Gades anno 1805 commissum est. Cum Hispanicis coloniis in Maroco vicinitas geographicum historicumque factum praecipium denuo fuit anno 1936 quo Bellum civile Hispanicum ortum est: Francisci Franco exercitus in Vandalitia exposuit. A Italis copiis iutus, Malaca cepit die 8 Februarii anno 1937. Expositio Universalis anni 1992 Hispale agitata est.
Februario anni 2007, communitas autonoma per ad populum provocationem statutum Catalaunici simile autonomiam suam firmans adoptavit.
[recensere] Politia
Vandalitiae caput Hispalis est. Tribunalis Superioris Justitiae Vandalitiae Granata est.
Constitutio Hispanica anni 1978 ut communinates autonomicae aliquo independentiae uti possint sinit, quamquam in Civitate Hispanica contentae maneant. Primum statutum autonomiae Vandalitiae anno 1981 valere coepit. Ex illo tempore comitia constanter ad parlamentum Vandaliticum renovandum celebrantur. Novum statutum autonomiae probatum a Vandalitico populo die 18 Februarii anni 2007 est.
Parlamentum 109 scamnis componitur. Ultimis comitiis regionalibus, die 14 Martii anni 2004 celebratis, Partes Socialisticae Operariae Hispanicae (PSOE) 61 scamna et PP (Consevativae) 37 scamna, IULV (Laeva Juncta et Partes Virides) 6 scamna et Partes Nationalisticae Vandalitiae (Hispanice: Partido Andalucista) 5 scamna adeptae sunt.
Praeses Contionis Vandalitiae, id est, communitatis autonomicae gubernationis, dux est. Manuel Maria Chaves González, de anno 2004 quinta vice consecutiva praeses. Electus erat huic muneri snnis 1990, 1994 et 1996.
[recensere] Geographia
Vandaliticum levamen tres fundamentales unitates formant:
- Saltus Castulonensis, naturalis limes inter Castellanam planitiem et Vandalitiam, cum maximo culmine paulo amplius 1300 metrorum.
- Iugum Baeticum (Paenibeticum et Subbaeticum), Mari Mediterraneo parallelum. Ibi sunt maxima summa in Montibus Ilipulis (Hispanice: Sierra Nevada), et paeninsulae Hibericae altissima culmina: acumina Mulhacenum (Hispanice: Mulhacén) (3478 m) et Veleta (3392).
- Valles Baetis (Hispanice: Valle del Guadalquivir), territorium planissimum in Sinum Gaditanum Austroccidente vertum.
.
Vandalitia in climatico dominio Mediterraneo (excepto Prato Iliberis) considit, quamquam clima non est uniforma, ubi diversae microclimaticae varietates alia prope aliam inveni possunt, quod prospectus varietatem producit. Praecipitationes de Occidente in Orientem imminuunt; locus magis praecipitationum accipiens Iugum Grazalemae est (2218 mm per annum) et minime pluviosus Promunturium Gatae (117 mm per annum). Media annualis temperatura Vandalitiae 16ºC superat, quamquam geographicae variationes sunt, de 18,5ºC Malacae usque ad 15,1ºC Beatiae (Hispanice: Baeza) oscillantes. Frigidissimus mensis est Ianuarius (6,4ºC mediae temperaturae Iliberis) et calidissimus Augustus (28,5ºC mediae temperaturae Astigis (Hispanice: Écija)).
Vandalitiae est magna hydrologica diversitas quia flumina sive in Atlanticum sive in Mediterraneum influunt. Atlanticorum aquarum divortiorum sinus hydrologici Anae (Hispanice: Guadiana), Odieli (Hispanice: Odiel), Tinctique (Hispanice: Tinto), Baetis (Hispanice: Gudalquivir), et Chrysi (Hispanice: Guadalete) Baesipponensisque (Hispanice: Barbate) sunt, et Mediterraneorum divortiorum sinus hydrologici meridiei est.
[recensere] Provinciae
Vandalitia in octo provincias dividitur. Infra tabula provinciarum est (inter signa exclusione nomina geographica Hispanice)
| Provincia | Caput | Incolae | Densitas | Municipiorum numerus |
|---|---|---|---|---|
| Portus Magnus (Almería) | Portus Magnus (Almería) | 635 850 | 72,47 hab./km² | 102 |
| Gades (Cádiz) | Gades (Cádiz) | 1 180 817 | 158,80 hab./km² | 44 |
| Corduba (Córdoba) | Corduba (Córdoba) | 788 287 | 72,47 hab./km² | 75 |
| Iliberis (Granada) | Iliberis sive Granata (Granada) | 882 184 | 68,70 hab./km² | 168 |
| Onoba (Huelva) | Onoba (Huelva) | 483 792 | 47,67 hab./km² | 79 |
| Aurgi sive Giennium (Jaén) | Aurgi sive Giennium (Jaén) | 662 751 | 49,09 hab./km² | 97 |
| Malaca (Málaga) | Malaca (Málaga) | 1 491 287 | 204,06 hab./km² | 100 |
| Hispalis (Sevilla) | Hispalis (Sevilla) | 1 813 908 | 129,23 hab./km² | 105 |
Aliae principales Vandaliticae urbes sunt:
- Murgi (El Ejido), et Turaniana (Roquetas de Mar), in Portu Magno (Almería)
- Linea Conceptionis (La Línea de la Concepción), Iulia Traducta (Algeciras), Ebura (Sanlúcar de Barrameda), Oraculum Menestei sive Speculum Rotae (Rota), Sanctus Ferdinandus (San Fernando), Ceret (Jerez de la Frontera), et Portus Menesthei (El Puerto de Santa María), in Gade (Cádiz)
- Sexi Firmum Iulium (Almuñécar), Iulia Gemella Acci (Guadix) et Motrilum (Motril), in Ilibere sive Granata (Granada)
- Salaria sive Betula (Úbeda) et Baetia (Baeza), in Aurgis sive Giennio (Jaén)
- Antikaria (Antequera), Runda (Ronda) et Salduba (Marbella), in Malaca (Málaga)
- Orippo (Dos Hermanas), Nebrissa (Lebrija), Urso (Osuna) et Utrera (Utrera), in Hispale (Sevilla)
Anno 2001 regioni erant 9 000 000 incolae. Valles Baetis fluminis et ora australis de montibus Ilipulis (Hispanice Sierra Nevada) sunt regiones habentes plerosque incolas.
[recensere] Oeconomia
Etiamsi ultimis viginti annis mirabile oeconomicum incrementum experta est, Vandalitia secunda regio pauperrima in Hispania manet. Praestantiam ut regio Hispaniae populosissima sit et utvalde periegetica cum amplius septem milionibus salutatoribus pro anno sit. Se tertia Hispanica regio novis notitiarum technologiis redidit. Sed tamen officia paulo adstricta manent et regio periegese et aedificatione multo pendet. Longe ab Europaeis magnis mercatibus, industrialis textilis et adventiciae collocationis pecuniariae inopiam etiam patitur. Unione Europaea zona propositi I classificata, maximi ponderis auxiliis eligi potest (12,5 miliones euronum inter annos 2007 et 2013 praevisorum).
Vandalitia prima regio olivarum productoria in Europa (praecipue in provincia Aurgorum. Aliae principales productiones fructus et olera (Campi Daliarum (Hispanice Campos de Dalías) aut adhuc fraga Onobae), fruges et oleaginosae (Helianthus annuus) in Valle Baetis, bovinum et suinum armenta (pernae Trevelezenses), vinum (vinetorum Montellae Moriliumque et Malacae praecipue) sunt. Saccharum officinarum prope Motrilum et Malacam exigue quoque colitur.
- PDG: 146 miliones euronum (aestimationes anno 2007)
- PDG pro incolis: 17.251
- PDG incrementum inter 1995 et 2005 (basis 100 in 95): 154 (Hispania 143, Euronis terrae 122)
- PDG incrementi taxatio anno 2006: 3,9% (Euronis terrarum media: 2,8%)
- Invitae otiositatis taxatio: 11,96% (Fons INE secundo trimestre spatio anni 2007)
- Commercialis defectio: 13,9 miliones euronum (anno 2006)
[recensere] Cultura
[recensere] Festa
| Dies aut Tempus | Nomen Latinum | Nomen Hispanicum | Annotatio |
|---|---|---|---|
| 28 Februarii | Dies Vandalitiae | Día de Andalucía | |
| Martio aut Aprile | Hebdomas Sancta | Semana Santa | |
| Aprile | Feria Aprilis | Feria de Abril | Hispale |
| Ausgusto | Feria Augusti | Feria de Agosto | Malacae |
| Majo | Feria Nostrae Dominae Valetudinis | Feria de Nuestra Señora de la Salud | Cordubae |
| Majo et Junio | Peregrinatio Roris | Romería del Rocío | Onobae |
| Majo | Feria Equi | Feria del Caballo | Ceret |
| Augusto | Feria Virginis Maris | Feria de la Virgen del Mar | Portu Novo |
| Octobre | Feria Sancti Lucae | Feria de San Lucas | Aurgis, ultima feria anni in Hispania. |
| Februario | Carnelevarium Gaditanum | Carnaval de Cádiz | Gadibus |
| Majo | Cruces Maji | Cruces de Mayo | Cordubae et Ilibere |
| Primis Maji Hebdomadibus | Cohors Cordubensis | Patio cordobés | Cordubae, certamen cohortium Cordubensium |
| Augusto | Festa Columbina | Fiestas Colombinas | Onobae, in memoriam Columbi |
| Majo aut Junio | Corpus Christi | Corpus Christi | Principale Iliberis festum, etiam Cordubae celebratum |
[recensere] Gastronomia
Vandalitica gastronomia multo variata est et inter litus et intestina dissimilitudines ostendit. Semper olei olivae, piscium et carnis usu vincta est. Crustularia magnum Alandalusiensis culinae pondus ostendunt cum amygdalorum et mellis usu, quorum bellaria natalicia velut arvinata (Hispanice mantecados), pulverones (Hispanice polvorones) et alfajores (Hispanice alfajores) in hac regione notissima sunt.
Aliquae typica fercula Vandalitica sunt:
| Nomen Hispanicum locale | Nomen Latinum vel Latinizatum | Locus |
|---|---|---|
| Aceitunas aliñás | Olivae ornatae | Cordubae |
| Gazpacho | Gazpasum | |
| Salmorejo | Salmorejum | Cordubae |
| Ajoblanco | Alium Album | Ilibere, Malacae et Gadibus |
| Pipirrana | Pipirrana | Aurgis |
| Habas con calzones | Fabae cum bracis | |
| Habas fritas con jamón | Fabae frictae cum perna | Ilibere |
| Olla de San Antón | Olla Sancti Antonii | in Prato Iliberico |
| Alboronía | Alboronia | |
| Huevos a la flamenca | Ova Flamenca | |
| Alcauciles rellenos | Cynarae scolymi repleti | Gadibus |
| Migas de harina | Mollia Farinosa | Ilibere |
| Gachas | Gasae | Ilibere |
| Potaje de trigo | Pulmentum frumenti | |
| Gazpachuelo | Gazpasellum | Malacae |
| Migas | Mollia panis | Ilibere |
| Bienmesabe sive adobo | Adobum | |
| Ajo harina | Alium farinosum | Aurgis |
| Soldaditos de Pavía | Milituli Ticinenses | |
| Pringá | Pinguiata | |
| Rabo de toro | Cauda tauri | |
| Polea | Poleata | |
| Urta a la roteña | Pagrus auriga Oraculi Menesthei | |
| Papas con chocos | Solana cum sepia | |
| Porra antequerana | Porra Antikariana | Antikariae |
[recensere] Musica
Musica Vandalitica nominatur non solum Vandalitiae Hispanici territorii propria traditionalis musica, sed etiam musicae specialis modus, tam popularis quam culti generis, metrici, melodici harmonicique ambitus propriis characteribus definitus. Quamobrem, de musica Vandalitica ab haud Vandaliticis compositoribus composita proprie loqui potest. In musicologiae ambitu, haec tendentia Vandalitismus musicalis nominari solet.
[recensere] Sermo
Vandalitia linguae Hispanicae dialecto, de Castellana Aragonicaque Andalusiensis Vandalitiae colonizatione orta, principaliter loquitur. Haec dialectus, magno Arabico et Austroromanico (linguae Mozarabicae Baeticae) substracto et praesertim propria innovatoria primorum exsistentiae saeculorum evolutione locupletata, se linguistica maximi ponderis varietas in linguae Hispanicae Americanis dialectis varietatibusque constituit.
Dialectus Vandalitica magnae dissimilitudinis est, nihilominus clari intestini limites non notantur, sed devertentes limites singuli tracti, modo ut dialectalis superpositorum tractuum unitas conformetut, magis quam homogenee oppositorum. Ita, quamquam traditionaliter in Vandaliticam Occidentalem et Vandaliticam Orientalem subdivisa est, praesertim secundum vocalis aperturae apparitionem velut signum pluralis in Centrorientale zona, alii tractus qui hanc divisionem non notant sunt, velut thetacismus/sigmacismus pro discrimine, Vandaliticorum s (praedorsalis et coronalis) pronuntiatio pro Castellana apicale aut Hispanici ch fricativizatio pro Castellana solita pronuntiatione (affricata), qui divisionem inter Septemtrionem et Meridiem notant. Praeterea factum ne tractuum multi inter Septemtrionem et Meridiem separationem supposite notantes in spatiorum dominii et isoglossarum delimitatione competant emineri potest.
[recensere] Transvectiones
Commercia cum externis terris trans mare per portus Portus Novi, Gadium, Malacae, Julia Traducta, Onobae et Hispalis fit. Autoviae accessus ad reliquas nationis terras firmant. Per magnae velocitatis ferriviam -AVE-, Vandalitia nationalis territorii centro conjuncta est et in brevi futuro tota Europa conjungetur. Aeriportus Malacae et Hispalis 70% aerei commeatus accipiunt. Malacae et Hispale ferriviae metropolitanae factae erunt anno 2008 dum Ilibere adhuc propositum est.
[recensere] Origo nominis
Creatores nominis sunt Vandali natio Germanica, quae quinto saeculo partem australem Hispaniae incoluerunt et regnum condiderunt. Anno 711 Mauri cum Vandalis reperirent, regionem الأندلس (al-andalus) Arabice vocaverunt. Sed secundum alios linguistas, verbi الأندلس (al-andalus) etymologia Germanicum verbum landahlauts "terras sortitionis" significans etiam posset. Etiam etymon Atlantis verbo الأندلس (al-andalus) propositum est. Hodie disputatio de hac re manet.
[recensere] Mythologica origo Vandalitiae
Terrae quae hodie Vandalitia sunt numerosorum mythorum e remotissima Antiquitate locus fuerunt. Praeteriti magni cultus civiles hodierno Vandalitico territorio et ejus populis creberrime alluserunt. Deorum terra Aegyptiis Graecisque erat. Post Bellum Trojanum, Ulixes in suo periplo Vandalitica litora assecutus est. Sic cujus scutum armaque donaria in templo Athenae dicato exhibita sunt in urbe Motrili Septemtrione quae ex heroe nominabatur. Osiris sedes Maris Mediterranei Occidente esse putabatur.
[recensere] Vandalitii illustres
- Hispania Romana
- Alandalusia
- Averroes, jurisperitus, medicus et philosophus;
- Maimonides, Judaicus philosophus;
- Boabdilus, ultimus Iliberis rex.
- Novaevalis Hispania
- Bartholomaeus a Casaus, theologus et primus deffensor indigenarum Americanorum;
- Alvarus Nunni Cabeza de Vaca, explorator;
- Didacus Velasci, pictor;
- Bartholomaeus Stephanus Murillo; pictor;
- Coaetanea Hispania
- Manuel de Falla, compositor;
- Fridericus Garcia Lorca, tragicus poeta;
- Franciscus de Lucía, chitarista;
- Vincens Amigo, chitarista;
- Antonius Machado, scriptor;
- Paulus Picasso, pictor;
- Andreas Segovia, chitarista;
- Antonius Banderas, actor;
- Cammarus Insulae, flamencus cantor;
- Ludovicus de Góngora, scriptor;
- Joannes Reno, Vandaliticorum parentium ex Franquistica Hispania fugientium Francogallicus actor.


