Carcer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carcer est aedificium paenitentiale pro hominibus qui crimina fecerunt. Saepe hominibus culpabilibus labores obligatos dantur, ac etiam torturas contra humanitates et iurum humanorum legem dantur.

At Officium Consociationis Nationum de Medicamentis et Scelere "Vade mucum" publicavit, ut homines vulnerabiles sucut cum invaliditate vel LGBT protegentur a Pactione de iuribus hominum invalidorum, Yogyakartae Principia cetera pactione internationali de iuribus humanis.[1] Etiam Regla Minima de Tractatione Hominum in Carcero a Consociatione Nationum stat.[2]

Apud Romanos antiquos [3] carcer diu non erat modus poenae, sed locus ad custodiendos reos usque ad iudicium vel supplicium: carcer ad continendos homines, non ad puniendos haberi debet.[4]. Erat etiam locus strangulationis, ut legimus in Sallustii de coniuratione Catilinae libro[5] vel in Livii opere[6], quod ab urbe condita inscriptum est. Temporibus demum imperatorum carcer paulatim fiebat poenae modus, ut vincula sive perpetua sive temporaria.

Notissimus carcer urbis Romae fuit illud Tullianum sub carcere Mamertino in clivo montis Capitolini.

Fuerunt autem carceres etiam ille locus in circo iuxta utrumque latus portae pompae, ubi equi cum curribus ad incurrendum parati signum exspectaverunt.

Notae [recensere]

  1. Vade mecum de hominibus in carcere cum necessitatibus specialibus, pp.12-48 et p.110
  2. Regla Minima de Tractatione Hominum in Carcere CN situs
  3. Sequentia secundum Der Kleine Pauly, s. v. carcer
  4. Ulpianus, Dig. 48,19,8,9
  5. 55,3 f
  6. 29,19

Vide etiam [recensere]