Tympanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Surdo, tympanum Brasilianum.
Tympanum a Ioanne Unger, Manipulus B, 40a Lego, Novi Eboraci "Veteran Volunteer Infantry Mozart", 20 Decembris 1863.
Bongó, genus tympani.
Tambores de Candombe: repique, piano, chico ( Uruguaia).

Tympanum[1] est instrumentum musicum classis membranophonorum.[2] Tympana in saltem unum membrana consistunt, vel naturali vel artificioso, tympani capite vel simpliciter cuti appellato, quod trans formam saepissime circuli cylindrive similem extentum adfigitur. Sonus vel recta ab ictu manus vel oblique ab ictu malleoli usitate efficitur. Tympana sunt inter antiquissima et longe lateque diffusissima orbis terrarum instrumenta, quorum lineamenta principalia milia annorum eadem forma manserunt.[2]

De tympanis traditionis agro-pastoralis Italiae[recensere | fontem recensere]

In agropastoralibus Italiae medio-meridianae moribus, parvum tympanum invenitur corona lignea constitutum, super quam pellis tenditur. Circum coronam ligneam tintinnabula adesse possunt ad adiuvandum ac augendum sonitum. Ei nomen est: tamburello.[3] Solito tamburello instrumenta comitatur in saltationem[4]: utriculum (Italiane zampogna), parvum mobile organum folle (Italiane organetto[5]) sed etiam solam vocem in cantu.

Usui est etiam tympanum tritum[6], cui nomina multa sunt ex regionibus: in Aprutio, vurra-vurrë, battafochë, vurriconë, et rubbcò; in Molisia, bufù[7]; in Campania, putipù aut caccavella ; in Lucania, cupa-cupa; in Bruttio et Sallento, cupi-cupi, zucu-zucu, et alia. Tympanum tritum ex tympano constat, cuius in medio membranae hasta attollitur. Ad sonandum instrumentum manus, aqua madefactae, confricant hastam, quae vibrationem suam in tympani pellem transmittit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. 2.0 2.1 Grove, George (January 2001). Stanley Sadie. ed. The New Grove Encyclopædia of Music and Musicians (2nd ed.). Grove's Dictionaries of Music. pp. Volume 5, pp. 638–649. ISBN 1561592390. 
  3. In Marchiis regione videtur usui fuisse etiam tympanum sine membrana, vocatum: cembera.
  4. Exemplum paulum instrumentorum iunctorum "tamburello" in tarantella.
  5. In Latinum vertere possimus: organellum.
  6. Exemplum tympani triti, www.youtube.com.
  7. De quo vide: M. Gioielli, "Il bufù. Appunti sulla tradizione del tamburo a frizione nel Molise," in Utriculus, Aprile-Iunio 1996.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Peinkofer, Karl, et Fritz Tannigel. 1969. Handbuch des Schlagzeugs: Praxis und Technik. Mainz: Schott.


Saxophone-icon.svg Haec stipula ad instrumentum musicum spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg