Dies lunae

E Vicipaedia

Dies Lunae est dies hebdomadis inter diem Solis et diem Martis.

Originaliter dies secunda erat, sed nuper in nonnullis locis, nempe in Europa et aliis, quae ISO 8601 sequuntur, imputata est diem primam esse. In linguis Arabica, Graeca, Hebraica, Lusitana nomen est “dies secunda”. In cultu Christiano quidem, et specialiter in Portugallia et Brazilia, dies lunae appellatur feria secunda sive feria II, quia Christifideles resurrectionem Iesu Christi commemorantes, omni die Solis Feria Paschalia celebrant, et dies Lunae hanc feriam sequitur.

Dies Hebdomadis
Weekday heptagram.svg

dies Lunae | dies Martis | dies Mercurii | dies Iovis | dies Veneris | dies Saturni | dies Solis vel dies Domini

Linguis aliis