Extremadura (Hispania)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Communitas Autonoma
Extremadurae
Vexillum Extremadurae Scutum Extremadurae
Vexillum Insigne
hymnus: Hymnus Extremadurae
Locus Extremadurae in Hispania
Caput Emerita Augusta
Maxima urbs Pax Augusta
Lingua publica
 -Aliae linguae
Hispanica
Extremadurensis, Fala et Lusica
Divisio administrativa
 Civitas
Communitas autonoma
Hispania
Superficies
 - tota
 - % Hispaniae
Positio nº. 5
41 634 km2
8.25%
Incolae
 - Toti (2010)
 - % Hispaniae
 - Densitas
Positio nº. 12
1 105 481
26,55%
24,86/km²
Gentilicius Extremadurensis-e
Statutum autonomiae 26 Februarii, anni 1983
ISO 3166-2 ES-EX

Repraesentatio
parlamentaria

 - Congressum
 - Senatus

 

10 deputati
10 senatores

Praeses Gulielmus Fernández Vara (PSOE)
Festus publicus 8 Septembris (Dies Extremadurae)
Iuncta Extremadurae
Theatrum Romanum Emeritae Augustae.
Tabula Extremadurae.
Forum Garrovillarum Alconetarensium (Hispanice Garrovillas de Alconétar).

Extremadura[1] (ita etiam Hispanice et Lusitanice) est regio et Communitas Autonoma Hispaniae Australis, in partes duas divisa. Borealis provincia Norba Caesarina, australis, Pax Augusta appellatur. Septentrione Castellae et Legioni, oriente Castellae-Manicae, boreoriente et meridie Vandalitiae, et occidente Lusitaniae (districtibus Albicastri, Portus Alacris, Eborae, et districtus Pacis Iuliae parti) finitima est.

Caput communitatis est Emerita Augusta, quod unum communitatis autonomae capitum est, quae non Hispanicae provinciae sedes sunt. Ilex est typica arbor Extremadurensium, in medio Extremadurae insigne. Extremadura historicum praeteritum cum Lusitania participat, ex antiqua provincia Romana Lusitaniae usque ad Taifam Pacis Augustae. Extremadurenses reverentiam affectumque Lusitaniam adhibent. Inter omnes regiones Hispanicas, hic maximus linguae Lusitanicae locutorum et studentium numerus (fere 70% omnium Lusicae studentium in Hispania) reperitur. Praeterea, bonas amicitiam cooperationemque cum Lusitania et vicina Transtagiana regione.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Extremadura Hispanice et Lusitanice Extremadura, Extremadurice Estremaura, Falice Extremaúra sonat. Cuius origini variae hypotheses sunt:

  • Nihilominus, in praesenti maiorem acceptationem thesis habet secundum quam vocabulo Extremadura generatim per Recuperationem Hispanicam (Hispanice Reconquista) utebatur ad denominandas terras in septentrionalium Christianorum regnorum extremis (praesertim regnorum Legionis et Castellae) Musulmanae Andalusiae finitimis sitas. Sic, Extremadura nomen est quod Castellanae terrae finitimae accipiunt circum id quod hodie provincia Sorae est (in memoriam redigitur ut in eius caput insigne legatur 'Sora purum Extremadurae caput' (Hispanice Soria pura cabeza de Estremadura), quod "Extremadura Castellana" esset. Extremadura etiam nomen valde extremis et remotissimis Regni Legionis territoriis datum est quae prima acie defensiva ob Islamicum hostem per Recuperationem erant, quae vicissim initio bonam praesentis provinciae Norbae Caesarinae partem occuparent ut, postea, se extenderet, Taifa Pacis Augustae capta, quod sensu stricto "Extremadura Legionense" esset.

Hispanica Extremadura cum antiqua Lusa provincia Extremadura (Lusice Estremadura) non confundenda est, quamvis eandem etymologiam habeant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Romanum Dianae templum, Emeritae Augustae.

Lusitania antiqua Romana provincia fuit quae praesentis Lusitaniae partem (excepta Septemtrionali zona) et magnam praesentis Hispanicae Extremadurae portionem comprehendebat, cuius caput, Emerita Augusta, illo tempore maximae ponderis urbium una, erat.

Multi Conquisitatores Hispani ab Extremadura orti sunt, quod in multarum Americae Latinae urbium originis est quae Extremadurensium vicorum et urbium nomina habent: Emerita Augusta (Hispanice Mérida) magnarum Mexici et Venetiolae urbium nomen est, Metellinum (Hispanice Medellín) parvus Extremadurensis vicus sed etiam secunda maxima Columbiana urbs est Alba Quercus (Hispanice et Anglice Albuquerque) maxima urbs in Novo Mexico est, cuius nomen ab Alba Quercu, in provincia Pacis Augustae, ortum est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Iugum Gredorum in sua Extremadurensi parte, in Viria (Hispanice La Vera).

Extremadura 41 633 km² lata est, quod eam quintam Hispanicam Communitatem Autonomam maximam secundum aream facit. Cuius duae provinciae in area Hispaniae maximae sunt.

Montana systemata[recensere | fontem recensere]

Communitatis Septemtrione Montis Carpetani iuga eriguntur, cum Iugo Gredorum (Hispanice Sierra de Gredos), Iugo Bigerrae (Hispanice Sierra de Béjar) -ubi Extremadura maximam altitudinem in Calvitario (Hispanice Calvitero), 2 401 metrorum alto, attingit- et Iugo Gatae (Hispanice Sierra de Gata), quae eam a Septemtrionali Castellana planitie separant.

In parte media, ex oriente in occidentem, Iugum Villuercarum, Iugum Montis Ancis, et Iugum Sancti Petri (Hispanice Sierra de las Villuercas, Sierra de Montánchez et Sierra de San Pedro, respective) invenitur, quae Montes Toletanos (Hispanice Montes de Toledo) participant.

Meridie erigitur Saltus Castulonensis, Extremaduram ab Vandalitiam separans.

Hydrographia[recensere | fontem recensere]

Flumen Ibor per pagum Bohonalis Iborensis (Hispanice Bohonal de Ibor), in Norba Caesarina, fluens.

Totum Extremadurense territorium ad Atlanticum divortium et ad quattuor dissimiles sinus hydrographicos pertinet:

Clima[recensere | fontem recensere]

Torrens Maior (Hispanice Garganta Mayor), in Iugo Tormantorum (Hispanice Sierra de Tormantos), Plasentiae septemtrione.
Extremadurensia pascua vere.

Extremadurense clima Mediterranei generis est, exceptis septentrionibus, ubi Mediterranei continentalizati generis, et excepto occidente, ubi Atlantici pondus clima suavius esse facit.

Generatim, quia Mediterraneum est, clima aestatibus calidissimis distinguitur, densata praecipitatione in reliquo anno, quoniam aestivo tempore valde exiguissima est. Hiemes longae et Oceanico relativae Lusici Atlantici litoris propinquitatis pondere emolliuntur.

Orographia decretorie clima aliquibus in regionis partibus afficit, creandis umidissimis microclimatis septentrionalibus in montibus, praesertim in Iugi Gatensis, Vallis Ambrozensis, Hurdium, Vallis Xeritensis et Viriae commarcis (Hispanice Sierra de Gata, Valle del Ambroz, Las Hurdes, Valle del Jerte et La Vera, respective) ubi praecipitationes multo abundant.

Temperaturae[recensere | fontem recensere]

Annuae mediae temperaturae inter 16 et 17ºC oscillant. Septemtrione temperatura media 13 °C est, inferior quam 18 °C Meridie-valores crescunt prout versus Meridiem progreditur, usque ad Saltus Castulonensis vicinitates, ubi altitudines denuo deminuunt.

Per aestatem temperatura media mensis Iulii 26 °C superat, attingendis maximis amplius 41 °C, magis quam theorice exspectatum, ratione habendo relativae Atlantici proximitatis. Regionis latitudo insolationis gradum altum esse determinat, quod, iuxta cum Anticyclone Azorensi et reducta regionis media altitudine, inter 200 et 400 metra\ oscillanti, altam regionis temperaturam determinat.

Hiemes suaves sunt. Infimae temperaturae altis in montis zonis, ut in Monte Carpetano, in Iugo Aquarum Lupiae[4] et in aliquibus Saltus Castulonensis areis, ubi temperatura media hieme 7,5 °C est, subnotantur.

Praecipitatio[recensere | fontem recensere]

Annua praecipitatio inter 450 et 500 mm (litra pro metro quadrato) infimis in zonis oscillat et Septemtrinalibus in commarcis, praesertim in Iugi Gatensis, Vallis Ambrozensis, Hurdium, Vallis Xeriensis et Viriae commarcis, abundat, ubi 1200 mm quotannis superare commune est. Aliae magnae praecipitationis zonae ad montanos locos, velut Iugum Aquarum Lupiae et Saltum Castulonensem, ubi crebro 1000 mm attinguntur, respondent. Zonae ubi praecipitatio minima est minimae altitudinis, Inferiores Anae Campi, sunt.

Distributio periodicissima est, hieme densata. Procellae pluvia plus pollet, cum brevibus repentinisque casibus, crebrior quam continua pluvia aut pluvia tenuis. Variorum annorum perihodi sunt ubi praecipitatio maior (Puella) et ubi minor (Puellus) est, alternis evenientes.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Municipia cum maximo incolarum numero
Locus Municipium Latine Nomina Locorum (H, L, E, F) Incolarum numerum[5]
1 Pax Augusta H et F Badajoz, L; Badalhouce, et E; Baajós 146 832
2 Norba Caesarina H et L Cáceres, et E; Caçris 92 187
3 Emerita Augusta H et L Mérida, et E Méria 55 568
4 Plasentia H Plasencia, L; Plasência, et E Praséncia 40 105
5 Dominus Benedictus H et L Don Benito, et E Don Benitu 35 334
6 Amygdaletulum H et L Almendralejo, et E Almendraleju 33 177
7 Villanova Serenae H et L Villanueva de la Serena, et E Villanueva la Serena 25 576
8 Navalmoral Matae H, L et E Navalmoral de la Mata 17 103
9 Iulia Restituta[6] H et L Zafra, et E; Çafra 16 218
10 Monticulus H et L Montijo, et E Montiju 15 973

Extremadurensis incolarum numerus 1 097 744 est, 2,38% Hispanici incolarii numeri (46 157 822) repraesentans.

Spissitudo incolarum 26,37 incolarum pro chiliometro quadrato est, valde inferior collata cum Hispanica (89,54 inc./km²).

Provincia cum maximo incolarum numero Pacis Augustae, cum 685 246 incolarum et cum spissitudine incolaria 31,48 inc./km² et 21 766 km² lata, est, quod eam extensissimam provinciam in Hispania facit.

Provincia Norbae Caesarinae 412 498 incolarum habet, 19 868 km² lata, quod eam secundam extensissimam in Hispania facit.

Urbani nuclei cum maximo incolarum numero Pax Augusta cum 146 832, Norba Caesarina cum 92 187 et Emerita Augusta cum 55 568 sunt.

Advenae[recensere | fontem recensere]

Extremadurense territorium 29 069 advenarum incolunt: 16 647 provinciam Pacis Augustae et 12 421 Norbae Caesarinae.

Numerosissima immigrans communitas Marocensis (cum 9218) est, quam Dacoromana (cum 4324), Lusa (cum 3492), Brasiliensis (cum 1676) et Columbiana (cum 1408) sequuntur.

Inter Africae Sub-Saharanae nativos Extremaduram incolentes, cum maximo incolarum numero communitas Senegaliensis, cum 88 hominum, est. De hominibus ab Asia oriundis, maxima communitas Sinensis, cum 631 hominum, est.

Historica evolutio[recensere | fontem recensere]

Secundum censum anni 1591, incolarum numerus in Extremadura 540 000 incolarum, 8 centesimae totius numeri incolarum in Hispania erat. Fideli in insequenti censu, solum anno 1717 effecto, iam solum 326 358 erat.

Ex illo tempore numerus incolarum magis minus continenter usque ad decennium 197 (1 379 072 anno 1960) crevit. E tunc numerus incolarum manifeste propter emigrationem versus alias nationes et versus alias prosperiores Hispaniae regiones deminuit.

Religio[recensere | fontem recensere]

In Extremadura multae religiosae confessiones adsunt. Plerique Extremadurenses Christiani sunt, praesertim Catholici Romani, sed etiam Evangelici et Anglicani. Testes Iehovah et Mormones etiam aliquas asseclas habent. Praeterea, Iudaismi et Islamismi fideles, hi ultimi cum notabili praesentia, 25 800 fidelium aestimata.

Territorialis ordinatio[recensere | fontem recensere]

Villanova Viriae (Hispanice Villanueva de la Vera).

Extremadurae 384 municipia, 164 Pacis Augustae provinciae et 220 Norbae Caesarinae provinciae. Ob suum deminutum incolarum numerum, quattuor municipia concilii aperti formula reguntur.

Omnia municipia in commarcis glomerantur, undecim in in Pacis Augustae provincia et tredecim in Norbae Caesarinae provincia.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Commarcae Extremadurae

Praeter commarcarum divisionem, omnia municipia, exceptis Pace Augusta, Norba Caesarina, Emerita Augusta, Plasentia et Navalmorale Matae, ad unam 32 mancommunitatum (Hispanice mancomunidad) pertinent in quas regio divisa est, sexdecim in singulis provinciis.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Mancommunitates Extremadurae

Linguae[recensere | fontem recensere]

Signum tam Hispanice quam Falice scriptum.

In Extremadura unica lingua publice agnita est Hispanica, cuius varietate castuo (Hispanice castúo) nuncupata Extremadurenses utuntur. Nihilominus, Extremadurenses etiam aliis linguis loquuntur:

Gubernatio et administratio[recensere | fontem recensere]

Partes Socialisticae Operariae Hispanicae in Extremadura—regionalis foederatio e Partibus Socialisticis Operariis Hispanicis (Hispanice Partido Socialista Obrero Español, PSOE)—Extremaduram rexerat ex vigente Statuto Autonomiae anno 1983, quae omnibus in comitiis ex illo tempore usque ad ultima anno 2007 vicerunt.

Iunctae Extremadurae praeses Gulielmus Fernández Vara ex anno 2007 est. Ioannes Carolus Rodríguez Ibarra Iunctae Extremadurae praeses e 1983 ad 2007 fuit. Antea Iunctae Regionalis Extremadurae praeses electus est die 20 Decembris anni 1982, per cuius mandatum Statutum Autonomiae Extremadurae die 25 Februarii anni 1983 probatum est.

Autonomicum parlamentum Extremadurae Conventus Extremadurae (Hispanice Asamblea de Extremadura,) est, a 65 deputatis constitutus e quorum 35 Paci Augustae et 30 Norbae Caesarinae eliguntur. Post autonomica comitia anni 2007 a 38 deputatis Partium Socialisticarum Operariarum Hispanicarum Extremadurae et a 27 Partium Popularium componitur.

Prae-autonomicae Iunctae Regionalis Extremadurensis praesides[recensere | fontem recensere]

Iunctae Extremadurae praesides[recensere | fontem recensere]

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Maximi ponderis campus in Extremadurensis oeconomiae diaconiarum (57%) est. Constructio et parvae et mediae societates oeconomiae fundamentum sunt quae incipiens commercium vicinis cum Lusitaniae terris evolvit et magnum tertiarizationis gradum servat. Hic effectus etiam ruralibus in spatiis, traditionaliter agriculturalibus, sentitur propter periegeseos culturalis et oecoperiegeseos culmen.

Regionis incrementum oeconomicum Hispanicam mediam superat, sine dubio retrograde proficiscendo sed inveniendo et evolvendo novas mercatus possibilitates, praecipue in periegeseos, commercii et agrialimentario campis. Propositum inaugurandi ergasterii petrolei purgatorii regionis Meridie magnam disputationem gradu regionali, tam in Hispania quam in Lusitania causavit.

Regio amplius 400 000 hominum in Assecuratione Sociali anno 2007 inscriptorum habebat.

Sunt in Extremadura circiter 8000 industrialium societatum, plerarumque parvarum et mediarum. Praecipui subcampi energia, agrinegotium, suber, lapis ornamentalis, machinatio et textilia sunt.

De energetica re, molium et aquae cadentis evolutio stabili modo hydroelectricis opibus uti et maiorem energiam quam necessariam ipsius regionis consumptioni producere permittit. Regioni etiam electrificina nuclearis, in Almaraze, prope Norbam Caesarinam, quae 9 centesimae omnis electricitatis in Hispania productae producit.

Institutio publica[recensere | fontem recensere]

Universitates[recensere | fontem recensere]

Vecturae[recensere | fontem recensere]

Viae[recensere | fontem recensere]

Extremadurae viae a dissimilibus organismis geruntur, inter quos quattuor maximi ponderis sunt: Ministerium Fomenti Hispanicum, Iuncta Extremadurae, Deputationes Deputatio Pacis Augustae et Norbae Caesarinae.

Autonomicae et Civitatis autoviae in Extremadura[recensere | fontem recensere]

Autovia A-66 praecipue est, etiam Via Delapidata (Hispanice Ruta de la Plata) nuncupata.

Identificatrum Denominatio Itinerarium
A-5E90 Autovia Austromeridionalis (H: Autovía del Suroeste) Matritum - Alcorconum - Monsteles -Caesarobriga - Navalmoral Matae - Turgalium - Emerita Augusta - Pax Augusta - Lusitania
A-43 Autovia inter Extremaduram et Communitatem Valentianam (H: Autovía Extremadura-Comunidad Valenciana) Emerita Augusta - * - Portus Planus -  A-41  - Urbs Regia - Meleapolis - * - Argamasilla Albae - Thymosum - * - Villa Robletum - * - Sanctus Clemens - Specula Istoniensis
A-66E803 Autovia Viae Argenteae (H: Autovía Ruta de la Plata) Gigia - Ovetum - Campomanes, Onzonilla - Brigaecium - * - Ocellum Duri - Salmantica - Plasentia - Norba Caesarina - Emerita Augusta - Hispalis
A-58 Autovia inter Turgalium et Norbam Caesarinam (H: Autovía Trujillo-Cáceres) Turgalium - * - Norba Caesarina
A-81 Autovia inter Pacem Augustam et Granatam (H: Autovía Badajoz-Granada) Pax Augusta - * - Granata
CLAVIS DENOMINATIO ITINERARIUM CATEGORIA LONGITUDO
EX-A1 Autovia inter Navalmoral Matae et Lusitaniam (H: Autovía Navalmoral de la Mata - Portugal E Navalmorale Matae in Lusitaniam AUTOVIA AUTONOMICA 52 319
EX-A2 Autovia Camporum Superiorum (H Autovía de Las Vegas Altas) E Meaxada in Campos Superiores (Dominum Benedictum-Villanovam Serenae) AUTOVIA AUTONOMICA 23 735
EX-A3 Autovia inter Iuliam Restitutam et Famam Iuliam Seriam (H Autovía de Zafra a Jerez de Los Caballeros) Ex Iulia Restituta in Famam Iuliam Seriam AUTOVIA AUTONOMICA Proposita
EX-A4 Autovia inter Norbam Caesarinam et Pacem Augustam (H Autovía de Cáceres a Badajoz) E Norba Caesarina in Pacem Augustam AUTOVIA AUTONOMICA Proposita
EX-A5 Autovia inter Amygdaletulum et A-5(H: Autovía de Almendralejo a A-5) Ex A-5 (Guadaxirae) in Amygdaletulum AUTOVIA AUTONOMICA Proposita
EX-A6 Autovia inter Pacem Augustam et Oliventiam (H Autovía de Badajoz a Olivenza) E Pace Augusta in Oliventiam AUTOVIA AUTONOMICA Proposita

Praeterea aliae autoviarum reticulationes a buleuteriis gestae intra municipales competentiae limites sunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Ponderis pars in Extremadurensi coquina in ciceribus fundatur. Tradicionaliter Extremadurensibus pueris viridia cruda cicera manducare placebat.

Extremadura nota est propter dissimiles suillae et agninae parationes quae cum pane manducantur, ut fendicae cum manibus porcinis (Hispanice callos con manos de cerdo), minutal agninae (Hispanice caldereta de cordero), hoedus in suilla fricta (Hispanice cabrito en cuchifrito), frictio agninae (Hispanice frite de cordero) et hoedus cum holeribus. Extremadurensis coquina etiam alias carnes includit inter quas gallinacea (unum e praecipuis elementis cocti Extremaurensis, Hispanice cocido extremeño), leporina (oryza cum leporina, Hispanice arroz con liebre), ranae (crura ranarum fricta, Hispanice ancas de ranas fritas), pisces ut tinca (tincae frictae, Hispanice tencas fritas) tructaque (tructae cum perna, Hispanice truchas con jamón), et adhuc lacertidae (timon lepidus cum lycopersico, Hispanice lagarto con tomate). Condimenta quibus Extremadurensis coquina creberrime utitur pulegium, allium, laurus et anisum sunt.

Inter popularia basica fercula excellunt in ciceribus, phaseolis, patata, cucurbita, castaneis, cepa et capsicis fundata. Coctum Extremadurense (Hispanice cocido extremeño), pulmentum cicerum et phaseolorum albarum (Hispanice potaje de garbanzos y judías blancas), iuscellum album alliorum (Hispanice sopa blanca de ajos), pulmentum castanearum siccarum (Hispanice potaje de castañas secas), fabae (Hispanice habichuelas) et olla cum asaüra (Hispanice olla con asaúra) memoranda sunt.

Extremadurensia ancestralia alimenta sunt quae evanescunt, ut micae (Hispanice migas) et gasae (Hispanice gachas), cibi antiquissimi, inter quos micae cum crustis porcinis (Hispanice migas con torreznos) eminent.

Symphonia (Hispanice Chanfaina) Extremadurensis nullam relationem cum Catalaunico ferculo paronymo. Minutal cum agninis iecore, cerebro, corde et renibus factum est cum fricto lauri, allii, panis et ovorum duratorum condimento. Extremadurenses botuli peculiari modo sapiunt, ut botella sanguinea Felicia (in sanguine cum cepa fundatum, Hiapanice morcilla Felisa), capitis (Hispanice morcillas de cabezá), patataria (Hispanice morcillas patateras), cucurbitacea (Hispanice morcillas de calabaza), siccinae (Hispanice chacinas), curati lumbus et perna, lucaniciae (Hispanice longanizas) et salsicia capsicata (Hispanice chorizos).

Inter bellaria loci crebro, melli loci, lardo, farina, et oleo parata, bunnoli (Hispanice buñuelos), magdalenae (Hispanice magdalenas), perrunillae (Hispanice perrunillas), crustula (Hispanice galletas), buccellae vinosae (Hispanice rosquillas de vino), buccellae frictae (Hispanice roscas fritas), filiolae (Hispanice hijuelas), gasae Extremadurenses (Hispanice gachas extremeñas), bullae frictae (Hispanice bollos fritos), floretae (Hispanice floretas), socochones Hurdani (Hispanice socochones hurdanos) et syringae (Hispanice jeringas) sunt.

Patrimonium Mundanum Humanitatis[recensere | fontem recensere]

Extremadura tres locos Patrimonium Humanitatis ab UNESCO classificatos habet qui sunt:

Parantur insequentes petitiones:

Patrimonium Europaeum[recensere | fontem recensere]

Dies festi periegeticae utilitatis[recensere | fontem recensere]

Peropalus (Hispanice El Peropalo).

Dies festi periegeticae utilitatis classificantur circiter 40 perihodici eventus in Extremadura. Haec classificatio a Iunctae Extremadurae Consilio Ambitus, Poleodomiae et Periegeseos Ambitus (Hispanice Consejería de Medio Ambiente, Urbanismo y Turismo) attribuitur secundum criteria lege definita quae sunt:

  • Celebrationis proprietas
  • Culturalis, gastronomicus sive ambitalis valor
  • Minima decem annorum antiquitas
  • Facultas attrahendorum salutatorum extra Extremaduram
  • Perihodici modi celebratio

Hi dies festi cum popularibus sollemnitatibus variis in Extremadurae locis congruunt prout Sanctus Sebastianus, Sanctus Blasius, Carnelevarium, Hebdomas Sancta, Sextilis sive Omnes Sancti.

Extremadura in cinematographia[recensere | fontem recensere]

Aliquae pelliculae quarum actio in Extremadura effluit aut in ea impressae sunt:

  • Las Hurdes, tierra sin pan (1932)
  • Los santos inocentes (filme) (1984)
  • El Lute: camina o revienta (1987)
  • Jarrapellejos (1988)
  • Christopher Columbus: The Discovery (1992)
  • El séptimo día (2004)
  • Teresa: el cuerpo de Cristo (2007)
  • El hombre de arena (2007)
  • Pueblos de Europa (2008)
  • Un novio para Yasmina (2008)

Protecta spatia naturalia[recensere | fontem recensere]

Extremadura Europaearum regionum una est cuius naturalia systemata minime corrupta sunt, quamvis tutelae gradus numerus his spatiis clare infirmus sit.

Consaeptum Nationale Monfraguense[recensere | fontem recensere]

Consaepti Nationalis Monfraguensis zona consaeptum nationale die 3 Martii anni 2007 declarata est, decimum quartum consaeptum nationale in Hispania facta. Anno 2008 a 350 00 hominum visum est.

Praeter consaepti naturalis classificationem, zona "Zonae Tutelae Specialis Avium", 116 160 ha latae, pars est et Reservatum Biosphaerae ab UNESCO et Locus Ponderis Communitarii ab Unione Europaea classificatur.

Consaeptum in zona imprimis amoena, 18 396 hectaria lata, in Tagi et Tietaris vallibus, circiter septentrione 20 chiliometra a Plasentia procul, situm est, dum autovia hanc urbem Turgalio conectente traiicitur. Praecipue ob raptorum avium colonias cognoscitur, sed eius terrestris aquaticaque fauna et ponderis est. Mediterranicae florae faunaeque refugiorum unum consideratur. Cuius utilitas geologica et pertinens est, praesertim quartzitica anaphaenomena Appalachiani generis prominentiam parientia.

Area humanae occupationis antiquissimae, anno 2500 a.C.n. regredientis, vestigia habet. Picturae rupestres in refugiis speluncisque sunt, et Monfraguensi loco ipso, tumulus in fluminibus Tago et Tietare confluentibus castrum millennii 1 a.C.n. fuit. Ibi Romana castra fuisse creditur quae anno 811 a Musulmanis, aream e 713 occupantibus, postea restituta sunt. Prima huius arcis Christiana recuperatio a Lusitano Gerardo Impavido anno 1169 facta est, sed decretoria regionis possessio solum anno 1180 evenit, ab Alphonso VIII Castellae.

Consaepta naturalia[recensere | fontem recensere]

Sunt dua consaepta naturalia in Extremadura, ab Iuncta Extremadurae classificata et gesta:

Reservata naturalia[recensere | fontem recensere]

  • Reservatum Naturale Faucium Infernorum, in Valli Xeritensi, 6927 hectaria latum. Occupat vallem montanus rivulus, ubi altitudo inter 2000 et 600 metra vix pauco chiliometrorum variat, quamobrem extraordinariam faunae floraeque diversitatem ostendit. Praesertim fascinantes aquosae erosionis effectus in graniticis formationibus canalium aquarum fluentium, quae Hispanice marmitas de gigante, scilicet "ollae gigantis," nominantur.

Prospectus protectus[recensere | fontem recensere]

Monumenta naturalia[recensere | fontem recensere]

Barrueci (Hispanice Los Barruecos), monumentum naturale in Malpartita Norbensis (Hispanice Malpartida de Cáceres).

Zonae Utilitatis Regionalis[recensere | fontem recensere]

Zonae tutelae avium[recensere | fontem recensere]

Insignes Extremadurenses[recensere | fontem recensere]

Extremadura ponderis artifices habet inter quas: cantores Soraya Arnelas, quae, Hispaniam repraesentans, in Cantus Eurovisionis Certamine anni 2009 quarto vicesimo(paenultimo) loco inter quinque et viginti participantes nationes relicta est, Ludovicus Pastor, Robertus Iniesta, Iosephus Paulus Guerrero Cabanillas, Bebe et Gecko Turner, orchestrae moderator Albertus Porro Carmona, clavicen Stephanus Sánchez, praecones televisifici Isabella Gemio et Augustinus Bravo, actrix Maruchi León, pictores Eduardus Naranjo, Dolores Morcillo, Aenrichus Jiménez Carrero et Ioannes Barjola, grex rockicus Extremoduro et poeta Iesus Delgado Valhondo.

Conquisitatores[recensere | fontem recensere]

Inter Conquisitatores qui nati in Extremadura sunt excellunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  2. Roderici Ximenii historia De Rebus Hispaniae sive Historia Gothica VII.XVII..
  3. Hofmann, Johann Jacob (1635-1706): Lexicon Universale, Historiam Sacram Et Profanam Omnis aevi, omniumque Gentium; Chronologiam Ad Haec Usque Tempora; Geographiam Et Veteris Et Novi Orbis; Principum Per Omnes Terras Familiarum [. . . Genealogiam; Tum Mythologiam, Ritus, Caerimonias, Omnemque Veterum Antiquitatem [. . .]; Virorum [. . .] Celebrium Enarrationem [. . .]; Praeterea Animalium, Plantarum, Metallorum, Lapidum, Gemmarum, Nomina, Naturas, Vires Explanans. - Editio Absolutissima [. . .] Auctior. - Leiden: Jacob. Hackius, Cornel. Boutesteyn, Petr. Vander Aa, & Jord. Luchtmans, 1698. 2-¦ - T. 1: Literas A, B, C, continens. (6) Bl., 1072 S.; Kupfertit. - T. 2: Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. (1) Bl., 900 S. - T. 3: Literas M, N, O, P, Q, continens. (1) Bl., 994 S. - T. 4: Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. (1) Bl., CXXVI, 743, 116 S.- Satzspiegel 32,1 x 17,3 cm - Signatur: XN 9739 apud www.uni-mannheim.de]
  4. Hofmann, Johann Jacob (1635-1706): Lexicon Universale, Historiam Sacram Et Profanam Omnis aevi, omniumque Gentium; Chronologiam Ad Haec Usque Tempora; Geographiam Et Veteris Et Novi Orbis; Principum Per Omnes Terras Familiarum (...) Genealogiam; Tum Mythologiam, Ritus, Caerimonias, Omnemque Veterum Antiquitatem (...); Virorum (...) Celebrium Enarrationem (...); Praeterea Animalium, Plantarum, Metallorum, Lapidum, Gemmarum, Nomina, Naturas, Vires Explanans. - Editio Absolutissima (...) Auctior (...). - Leiden: Jacob. Hackius, Cornel. Boutesteyn, Petr. Vander Aa, & Jord. Luchtmans, 1698. 2-¦ - T. 1: Literas A, B, C, continens. (6) Bl., 1072 S.; Kupfertit. - T. 2: Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. (1) Bl., 900 S. - T. 3: Literas M, N, O, P, Q, continens. (1) Bl., 994 S. - T. 4: Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. (1) Bl., CXXVI, 743, 116 S.- Satzspiegel 32,1 x 17,3 cm - Signatur: XN 9739 apud www.uni-mannheim.de
  5. Instituto Nacional de Estadística de España, (2008-01-01). Real Decreto 2124/2008, de 2008-12-26 (BOE 312 de 2008-12-27)
  6. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

39° 50′ 27″ Sept., 6° 1′ 48″ Occas.