Viceregnum Peruvianum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Virreynato del Perú
Viceregnum Peruvianum

Colonia
(Imperium Hispanicum)

Flag of Cross of Burgundy.svg
1542 — 1824 Flag of Spain (1785-1873 and 1875-1931).svg
Flag of Peru.svg

Vexillum Viceregni Peruvianum

Crux Sancti Andreas vel Burgundiae quae a nonnullis legionibus Imperii Hispanici adhibita est

Locus Viceregni Peruvianum
Spatium levius viride est maxima expansio Viceregni Peruviani; spatium obscurius est minima.
Caput Urbs Regum
12°2.6′S, 77°1.7′W
Lingua officialis Hispanica
Aliae linguae Quechua, Aymara, et aliae
Religio Catholica
Gubernatio Monarchia
Rex
 • 1542 - 1566 Carolus I
 • 1813 - 1821 Ferdinandus VII
Vicerex
 • 1544 - 1546 Velascus Nunnius Vela
 • 1821 - 1824 Iosephus de la Serna e Hinojosa
Aetas historica Imperium Hispanicum
 • Regia Auctoritas Barcelonae 20 Novembris anni 1542
 • Ruina Incarum Vilcabambensium Maius anni 1572
 • Nova Granata 27 Maii anni 1717
 • Fluvius Argenteus 1 Augusti anni 1776
 • Bellum Ayacuchense 9 Decembris anni 1824
Nummus Callana, peso, maravedi, ducatus, scutum, duplex
Vide textum

Viceregnum Peruvianum (Hispanice: Virreynato, recentius Virreinato del Perú), pars Imperii Hispanici, anno 1542 in America Australi conditum est, Imperio Incarum a militibus Hispanis capto et exstincto.

Viceregnum erat provincia politica et administrativa, quae, tempore maximi sui spatii, territoria civitatum hodiernarum Columbiae, Aequatoriae, Peruviae et Boliviae necnon Argentinae Chiliaeque comprehendit, sed saeculo XVIII et usque ad libertatem harum terrarum e dicione Hispanica, aliis duobus viceregnis nuper constitutis, quasi intra fines Peruviae hodiernae restrictum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Finis occupationis et creatio viceregni[recensere | fontem recensere]

Cum Hispani urbem Cusci anno 1534 invaderent, militaris Peruviae occupatio facta a Francisco Pizarro ad terminum venit, et statim coepit evolutio coloniae loco qui dominatus erat ab Imperio Incarum, id quod ab anno 1542 in parte gubernationis Novae Castellae factum est, donec Viceregnum Peruvianum appellatum sit. Caput suum in Lima statutum est anno 1535, et Urbs Regum nominatum. Tempore praeterito, locus viceregni inter Panamam et Chiliam tetendit, a septentrione usque ad austrum, praeter currentem Venetiolam, et in orientem usque ad Argentinam, praeter Brasiliam quae Imperio Lusitano erat. Annos inter 1534 et 1544 factae sunt pugnae inter defensores Pizarri et Almagri, duo collegae qui anno 1524 cum Ferdinando de Luque se sociaverunt ad gerendam expeditionem quaerentem Virú (vel Birú) terras, quibus de magna copia loquentia nuntia veniebant. Nominatus Pizarro Primus Rector, et beneficia in concessibus terrarum titulorumque impar divisa: quorum causa civilia bella facta sunt, quae post carnificinam Almagri, victus in Bello Salinarum, et necem Pizarri, mortuus ab Almagritis (defensores Almagri) anno 1541, remanserunt.

Viceregnum Peruvianum creatum est die 20 Novembris anno 1542 a rege Carolo I, id quod factum est in contexto Novarum Legium cuius propositum Coronam Hispanam confirmare erat. Inter causas creationi Viceregni, eae nobilissimae sunt:

Harum causarum gratia, Corona Hispana plene pollere, virem extrahere atque indigenas "defendere" (quod quasi falsum erat) non potuit.

Distributio terrarum ac indigenorum a conquisitatoribus gesta systemate encomendarum, et legalis abrogatio earundem promulgatione Legium Novarum anno 1542, apertum tenuit proelium cum regia potestate repraesentata a secundo rectore Christophoro Vaca de Castro et primo vicerege Velasco Nunnio Vela, qui mortuus est anno 1546 in pugna contra defensores encomendae rectos a Gundisalvo Pizarro, qui heredem fratris sui Francisci se habuit. Praeses audientiae Limae et tertius rector Petrus de la Gasca locum peruvianum pacificare potuit multos rebelles ad latus officiale allicendo et Pizarri fratrem anno 1548 capiendo in bello Xaquixahuanae.

Reformatio administrativa[recensere | fontem recensere]

Franciscus de Toledo, Comes Oropesae, Vicerex Peruviae
Situs nobilissimarum reductionum Iesuitarum, cum praesentibus finibus politicis

Post ferme 40 annos confusionis administrativae, rex Hispaniae Franciscum de Toledo in Peruviam commisit. Inter annos 1569 et 1581, ipse contextum quod multos annos rexit in viceregno statuere potuit.

Franciscus de Toledo, unus maximorum administratorum historiae humanae[1], Inquisitionem statuit et promulgavit aequaliter indigenis ac Hispanis leges, cum quo potestatem encomenderorum ruit et antiquum systema mitae reinstituit, et ut eadem in mita incarum afflaretur, tamen factorem redistributivum? non habebat. Creavit etiam reductiones ad sciendum numerum indigenarum et sic idoneum systema tributarium facere. Amelioravit compositum viceregni munificationibus, pontibus et Classi Maris Meridionalis (Hispanice: Armada del Mar del Sur) contra piratas. Toledo civitatem Incarum Vilcabambensium sustulit carnificando Incam Tupacem Amaru, et progressionem oeconomicam monopolio? atque extractione mineralium e cuniculis argenteis Potosia auxit.

Explorationum aetas[recensere | fontem recensere]

Regio Hydrogrphica Amazonum Fluminis aliaeque magnae regiones coniunctae territorium Hispanicum habitae sunt Tractatus Oteriensis et explorationum (haec a Francisco de Orellana) gratia, sed cum Corona Hispanica Lusitaniam gubernaret, Tractatus Oteriensis inter annos 1580 et 1640 valorem perdidit. Ludovicus Hieronymus Fernández de Cabrera autem tertiam expeditionem misit ad explorandum Amazonum flumen, sub Christophoro de Acunnia.

Multae insulae Oceani Pacifici a navibus Hispanicis saeculo sexto decimo visitatae sunt, sed nullus labos factus est ad eas occupandum neque cum eis commerciandum.? Quod Novam Guineam (ab Ygnigo Ortiz de Retez anno 1545), Insulas Salomonis (a Petro Sarmiento de Gamboa anno 1568) et Insulas Marchionis (ab Alvaro de Mendaña de Neira anno 1595) conclusit.?

Occupatio Lusitana[recensere | fontem recensere]

Anno 1609, nonnullae regiones viceregni a Brasiliensibus occupatae sunt cum bandeirantes actiones suas paulatim tenderet loco regionis hydrographicae ac Montem Grandem (Lusitanice Mato Grosso) cohaereret saeculis septimo decimo et undevicensimo. Remota geographia fluvialisque aditu ex delta Amazonum, in territorio Lusitano, hae fuerunt Hispanis auctoritatibus impossibiles ad gubernandum classes faciendo. Captura 60 000 indigenorum e preclara aggressione missione Hispanicae facta est anno 1628.[2] Auctoritates lusitanas his classibus revera usae sunt vice occupationis vis semet tenentis, quod quasi bellum occultum efficaciter fuit territorii causa. Verus status postremum agnitus est ut maiestas super fere tota regione hydrographica spatiisque circundantibus translata est in Lusitania Tractatu Matritensi anno 1750, cuius causa Guarani Bellum anno 1756 factum est. Vicerex autem Franciscus de Borja y Aragón gubernaculum Fluvii Argentei in duas partes divisit: Bonaëropolis et Paraguaia, quae Viceregni Peruviani dependentiae erant.

Ultimorum Hispanorum Habsburgorum aetas[recensere | fontem recensere]

Spatium viceregni peruviani variis aetatibus: (a)Levius viride: theoricum spatium anno 1542; (b) atroviride: maximum spatium anno 1650; (c)brunneum: spatium anno 1818

Opus viceregibus erat oram Pacifici e Francogalla subintroductione et Anglicis atque Germanis piratis tegendo. Hi vicereges classes expanderunt: Valdiviae, Valparaísonis, Aricae et Callaonis portus muniverunt, et valla circa Urbem Regum (anno 1686) ac Turgalium (inter annos 1685-1687) statuerunt. Henricus Morgan, praeclarus cursarius Anglicus, tamen Chagresem aggressus est et Panamapolem cepit ac depopulavit, anno 1670 incipiente. Copiae Peruvianae quoque repulerunt aggressiones? Eduardi Davidis (annis 1684 et 1686), Caroli Wager at Thomae Colb (anno 1708), et Woldis (inter annos 1709 et 1711). Pax Rhenotraiectina britannis naves ac merces mittere permisit ad Portobelum.

Rebellationes fuerunt communes hac aetate. Circiter annum 1656, Petrus Bohórquez semet Incam fecit Calchaquí indigenorum, indigenos rebellare cohortans. Ab anno 1665 ad annum 1668, opulenti cuniculorum domini Iosephus et Gaspar Salcedo contra gubernaculum coloniale rebellavere. Necesse vicerege Diaco Ladrón fuit tumultum servorum in fundo Huachipae, Lima, desivit; argentariam productionem in cuniculis potosiensibus adiecit, ac productionem in aliis cuniculis Viceregni; et confecturam aguardientis e calamo dulci conclusit in auctorizatis fabricis quibus magna tributa imputavit. Etiam terribiles terrae moti (annis 1655 et 1687) ac epidemiae sunt. Curatione Baltazaris de la Cueva, leges Indiarum sunt congestae.[3] Diacus de Benavides Confecturarum Mandatum (Hispanice: Ordenanza de Obrajes) anno 1664 edidit, et Petrus Álvarez de Toledo y Leiva signatum papyrum (hispanice: papel sellado) induxit. Melchior de Navarra y Rocafull Domum Argentariam Limensem reaperuit anno 1683, quae clausa erat anno 1572 transiente.

Ecclesiae Perditorum (Hispanice Los Desamparados), Bonae Mortis (Hispanice La Buena Muerte) et conventus Minimorum Sancti Francisci Paulae (Hispanice Mínimos de San Francisco de Paula) finiti at aperti sunt anno 1672. Nosocomium Sancti Spiritus (Hispanice Hospital del Espíritu Santo) et Sanctus Bartholomaeus Nosocomium (Hispanice Hospital San Bartolomé) quoque sunt statuta.

Reformationes Borbonicae[recensere | fontem recensere]

Viceregnum Novae Granatae circa Peruviam Septentrionalem anno 1717 creatum est ex Audienciis Bogotense, Quitense, et Panamense. Hoc viceregnum primum usque ad annum 1724 mansit, sed iterum conditum sempiterno est anno 1740. Viceregno Fluminis Argenti condito (currentes loci Argentinae, Boliviae, Paraguaiae, Uruguaiaeque) anno 1776, Audiencia Bonaëropolitana est item perdita.

Inter hanc aetatem multa facta sunt: Tractatus Oteriensis est derogatus Tractatu Matritense anni 1750 qui Lusitaniae regnum super territoria occupata ab eidem dedit; vicerex Emmanuel Amat y Juniet expeditionem ad Tahitos decuriavit, primas leges "Regulationis Commercii" ac "Organizationis Telonialis Dictati" quod ad constructionem telonii Callaone duxit[4], et imperavit Castrum Regii Philippi (Hispanice: Fortaleza del Real Felipe) aedificari; vicerex Theodorus de Croix gubernationem creatione septem intendentiarum decentralizavit et in creatione Supremae Commissionis Commercii (Hispanice: Junta Superior de Comercio) ac Cohorta Rerum Cuniculorum (Hispanice: Tribunal de Minería; anno 1786) adiuvit; vicerex Franciscus Gil de Taboada regionem Punae in Viceregno Peruviano reincorporavit; vicerex Iosephus de Armendáriz argentariam productionem exstimulavit et contra fraudem, corruptionem at subintroductionem certavit; bellum inter Hispaniam et Britanniarum Regnum iterum exarsit ab anno 1739 usque ad annum 1748, Auris Jenkinis Bellum appellatum.

Hac aetate incarum non oppressi plene sunt. Saeculo undevicensimo solo, fuerunt quattuordecim magni tumultus, amplissimi quorum is Ioannis Sancti Atahualpae anno 1742 et Tumultus Montium a Tupace Amaru anno 1780 fuerunt. Rebellatio Armiferorum Civium in Paraguaia ab anno 1721 usque ad annum 1732 exarsit; et anno 1767 Iesuitae sunt expulsi e colonia.

Inter annos 1803 et 1810, variolla deleta est in viceregno ob causam Regiae expeditionis philanthropicae vaccinationis.

Finis viceregni[recensere | fontem recensere]

Vicerex Iosephus Ferdinandus de Abascal y Sousa reformationes educativas citavit, exercitum redecuriavit et rebelliones locales suppressit. In curatione sua, Inquisitio limensis abrogata temporaliter est reformationum adsumptarum a Cohortis Hispanis causa.

Ubi libertatis bella exarserunt anno 1810, Peruvia centrum contra rebellationes facta est. Abascal Cordubensis, Potosiensis, Paxiensis, Charcensis, Chiliensis atque Quitensis provincias in Viceregno Peruviano reincorporavit.

Domino Thoma Cochrane novam creatam Classem Chiliensem ducente, prospere aggressus non est Guayaquilem ac Callaonem, sed die 4 Februarii Valdiviam cepit, cui magna castra erant. Viceregnum Chiloé Insulam tamen defendere potuit ad annum 1826.

Die 8 Septembris anni 1820, Expeditio Liberatrix Peruviana, in Chilia composita, in ora Paracasis adplicavit, circa urbem Pisconis. Sub Iosepho de San Martín erant copiae. Post negotiationes cassas cum vicerege, San Martín Urbem Regum die 21 Iulii anni 1821 occupavit. Libertas Peruviana die 28 Iulii eiusdem anni clamata est. Vicerex Iosephus de la Serna e Hinojosa Jaujam—et postquam Cuscum—recessit.

Die 26 Iulii anni 1822, San Martín et Bolívar Guayaquile ad statuendum consilium liberatione peruvianae congressi sunt. Congressus fuit secretus; nescitur quid factum vere est. Tanem San Martín ad Argentinam postmodo revertit, et Bolívar ad praeparandam aggressionem contra regias copias reliquas mansit Alta Peruvia. Septembre anni 1823 Bolívar Limam cum Antonio de Sucre aggressionem cogitatum adfuit. Februario anni 1824 copiae regiae Limam breviter recuperavit. Turgalio Bolívar et rebellibus copiis recongressis, hispanos sub Iosepho de Canterac confrontaverunt Iunio. Et hispanae et rebelles copiae in planitie Iunini die 6 Augusti 1824 congressi sunt; peruviani dicuntur vincere solis tellis ac spatis pugnando, subsequenter exercitum hispanum Limam iterum evacuavit.

Magane Columbiae Congressus gratia, Bolívar Sucrem ducem facit copiarum rebellium die 7 Octobris anni 1824.

Regnum hispanum ad parvam regionem circa urbem Ayacuchonis, quae in montibus meridionalibus-centralibus est, reductum est. Bellum finale libertatis Peruvianae hac regione pugnatum est.

Die 9 Decembris anni 1824, Bellum Ayacuchonis factum est in Quinoa Planitie circa Quinoam. Quo bello inter Hispanos et republicanos libertas et Peruviae et totis Americae Meridionalis confirmata est. Exercitum republicanum a Sucre rectum vicit, et vicerex Serna vulneratus atque incarceratus est. Postquam bellum est, Serna documentum finale ubi hispani Peruviam exire convenerunt signavit.

Imperium Hispanicum antiquas colonias reoccupare nugatorie temptavit (v.g.: bello Callaonensi), sed libertatem Peruvianam anno 1879 postremum agnovit.

Structura politica[recensere | fontem recensere]

E Legibus Novis anni 1542, Imperium Hispanicum consilia de rebus Americanis commutavit. Systema encomendarum ac capitulationum pro systemate grapheocratico civili mutatum est. Nova structura Philippo II regnante applicata est, et in Peruvia sub vicerege Francisco de Toledo confirmata inter annos 1569 et 1580.

Vicerex[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide vicerex

Viceregnum Peruvianum a quadraginta viceregibus rectum est, ab anno 1542 usque ad annum 1821. Primus vicerex fuit Velascus Nunnius Vela, et ultimus Iosephus de la Serna e Hinojosa.

Franciscus de Toledo, unus praeclarissimorum viceregum, bases sociales oeconomicasque organizationis viceregni statuit. Alii principales vicereges fuerunt Petrus Fernández et Melchior de Navarra.

Audientiae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide audiencia

In Viceregno Peruviano, octo magnae Regiae Audientiae statutae sunt, quae maxima tribunalia iustitiae erant. Hae audientiae fuerunt:

Lima audientia a vicerege praesidebatur, et ab auditoribus(usque ad duodecim membra), duobus accusatoribus, uno ballivo? maiore, uno locitenente magni cancellarii, et pluribus cohortis secundariis componebatur.

Corregimenta[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide corregimentum

Audientiae in corregimientis Hispanorum dividebantur, sub quibus corregimenta Indiarum erant. Anno 1620, erant corregimenta sequentia:

Audientia Corregimentum Hispanorum Corregimenta Indiarum
Audientia Limensis
Corregimentum Limense Clustrum Limae, Guaracheri, Jauja, Ica, Cagnete, Guaylas, Yauyos, Caxatambo, Canta, Chancay
Corregimentum Chachapoiense Caxamarquilla, Luia et Chilvos, Cheliquen
Corregimentum Cuscense Andahuaylas, Abancaius, Andes, Asillo et Sangaro, Canas et Canches Quispicanche, Chilques et Masques, Yucay, Chumbibilcas, Aimaraes, Vilcabamba, Cotabambas, Omasuyos, Cavana et Cavanilla, Parinacocha, Carabaya
Corregimentum Turgaliense Caxamarca, Villa Sagnae, Villa Fantae, Valles Chicamense
Corregimentum Huanucense Tarama et Chinchacocha, Conchucos, Guamalies
Corregimentum Arequipense Collaguas, Condesuyo, Ubignas, Camana, Arica, Vitor
Corregimentum Huamangense Lucanas, Chocordos, Sangaro, Vilcas
Audientia Charcensis
Corregimentum Charcense Paria, Carangas, Cochabamba, Porco, Amparaes, Misque, Pocona, Chinchas et Tarija, Chayanta, Atacama, Lipes
Corregimentum Paxiense Caracoleo, Larecaja, Paucarcollo, Pacajes, Omasuyo, Gubernaculum Chucuitonense
Audientia Quitensis Corregimentum Quitense Riobamba, Otavalo, Chymbo et Facunda, Payta, Guayaquil et Aguasongo, Jaen, Cuenca, Loja, Zamora

Haec corregimenta dispositionis regiae erant: duces suos a rege directe eligebantur.[5]

Cum intendentiae crearentur anno 1784, Audientiae Limensis iurisdictio sequentia corregimenta complectebantur[6] [7]:

  • In Archidiocese Limensi: Clustrum Limense, Ica, Cagnete, Chancay, Santa, Huarochiri, Canta, Yauyos, Huanucum, Tarma, Jauja, Huaylas, Caxatambo, Conchucos, Huamalies.
  • In Diocese Turgaliensi: Turgalium, Piura, Caxamarca, Chachapoyas, Saña sive Lambayeque, Cajamarquilla sive Pataz, Huamachuco (anno 1759 creata).
  • In Diocese Arequipensi: Arequipa, Arica, Moquegua, Camana, Collaguas sive Cailloma, Condesuyi Arequipenses, Tarapaca, Chiloë.
  • In Diocese Huamangensi: Huamanga, Huancavelica, Angaraes, Huanta, Andahuaylas, Lucanas, Parinacochas, Castrovirreina, Vilcashuaman sive Cangallo.
  • In Diocese Cuscensi: Cuscum, Abancaius, Aymaraes, Calca et Lares, Chilques et Masques sive Paruro, Chumbivilcas, Cotabamba, Paucartambo, Quispicanchis, Canas Canchisque sive Tinta, Vilcabamba, Urubamba. Corregimienta Lampense, Azangaronense ac Carabayense in Viceregno Fluvii Argentei erant.

Intendentiae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide intendencia

Corregimienta a rege Carolo III anno 1784 abrogata sunt ex rebus novis Tupacis Amarus, et commutata pro intendentiis.

Intendentiae creatae sunt ex Reformationibus Borbonis. In viceregno Peruviano, hae fuerunt:

Anno 1796 Intendentia Punensis adiuncta est. Gubernacula militaria Maynense, Quijense, Huarochirense, et Callaonense quoque erant.

Partes[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide pars (entitas subnationalis)

Intendentiae in partibus divisae sunt:

Septem Intendentiae in 55 partibus divisae sunt, qui quoque 483 paroecias et 977 anexa complectebantur. Novem Limae, septem Turgalio, octo Arequipae, novem Tarmae, quattuor Huancavelicae, septem Huamangae ac undecim Cusco erant. Rectores Intendentes auctoritas Intendenciarum erunt Correctores substituendo, et Subdelegati in Partibus pollebunt, in loco Rectorum populorum antiquae politicae viceregni.[8]

Ex ascensione subdelegatorum anno 1785, partes erant:

  • In Intendentia Limensi: Clustrum Limense, Ica, Cagnete, Chancay, Santa, Canta, Yauyos, Huarochirense Gubernaculum, Chiloense Gubernaculum (intendencia ab anno 1784 ad annum 1789), Guayaquilense Gubernaculum (ab anno 1803, Maynense Gubernaculum (ab anno 1802), Quijense Gubernaculum (ab anno 1802), Callaonense Gubernaculum, Osornonense Gubernaculum (inter dies 1 Iunii anni 1798 et 28 Octobris anni 1802, ubi in Chiliam translatum).
  • In Intendentia Cuscensi: Clustrum Cuscense, Abancaius, Aymaraes, Calca Laresque (ab anno 1809 ad annum 1818; sole Calca dehinc nominatur), Cotabambas, Chumbivilcas, Paucartambo, Quispicanchis, Tinta, Urubamba Vilcabambaque, Chilques Marquezque (ab anno 1809 ad annum 1817), Paruro (ab anno 1819 ad annum 1821).
  • In Intendentia Arequipensi: Clustrum Arequipense, Arica, Moquegua, Camana, Collaguas vel Caylloma, Condesuyos Arequipae, Tarapaca et Iquique-Pisagua.
  • In Intendentia Huamangensi: Clustrum Huamangense, Huanta, Andahuaylas, Lucanas, Parinacochas, Anco, Vilcashuaman vel Cangallo.
  • In Intendentia Huancavelicensi: Clustrum Huancavelicense, Castrovirreyna, Angaraes, Tayacaja.
  • In Intendentia Turgaliensi: Clustrum Turgaliense, Piura, Caxamarca, Chachapoyas, Saña (ab anno 1809 ad annum 1818 Lambayeque nominabatur), Cajamarquilla vel Pataz, Huamachuco, Gambos vel Chota (anno 1787 creata).
  • In Intendentia Tarmensi: Tarma, Huanucum, Huaylas, Jauja, Caxatambo, Conchucos, Huamalies, Panataguas (anno 1793 creata), Chavín de Pariaca (ab anno 1809 ad annum 1821).
  • In Intendentia Punensi (anno 1796 in viceregno accorporata): Huancané, Chucuito, Lampa, Azángaro, Carabaya.

Capitula (Hispanice cabildos)[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide cabildum

Munus suum urbes administrare erat. Duae classes fuerunt Hispanorum et "naturalium." Capitula Hispanorum a uno bergomagistero et nonnullis scabinis statuta sunt. Munera fuerunt: partitio terrarum inter vicinos; vigile componere; permissus statuendi dare; carceribus subministrare; nosocomia inspicere, ac aestimationes gubernare.

Auctoritates indigenae[recensere | fontem recensere]

Ut dominatio incarum celerior esset, auctoritates Hispanae antiquorum ducum indigenarum curas continuavere. Una earundem curarum curacazgum: curaca erat dux unius ayllus sive communitatis. Ipsi corregidori de rebus ayllus informare debuit.

Alia institutio in viceregno adhibita fuit varayoc, auctoritas civilis commendata regendae villae, bergomagistero fungendo.

Societatis forma[recensere | fontem recensere]

Schema classium socialium: Servi (colore puniceo), Vulgus (purpureo), Classis Media (aureo), et Alta Classis (viridi).
"Stirpium imago" aetatis colonialis mixticium monstrans: Ex hispano et inda, mixticius.
"Stirpium imago" aetatis colonialis mulatum monstrans: E nigro et Hispana, mulatus.
"Stirpium imago" aetatis colonialis zambum monstrans: E nigro et inda, zambus.

Societas colonialis erat plena inaequalitate inter membra. Hispanis in Paeninsula Iberica natis omnia privilegia erant; Peruviani—Hispani in Peruvia nati ac indigenae—quasi exclusi sunt.

Numerus indigenarum celerrime minuit: per 300 annos, a decim sive duodecim milionibus usque ad solum milionem attenuavit. Altera parte, novae classes rassiales? adfuerunt, v.g.: mixticius (filius ex hispano et indigena)[9], zambus (filius ex homine nigrae progeniei et indigena), mulatus (filius ex homine nigrae progeniei et alba muliere).

Classes sociales[recensere | fontem recensere]

In viceregno, classes sociales sequentes fuerunt:

  • Nobilitas vel Alta Classis, ab hominibus mulieribusque ex Hispania statuta, quoque a conquisitatorum nepotibus. Ipsi delectus viceregni erant, et solis eisdem curae publicae reservatae, v.g. auditores, mercatores tribunalis ac consulatus. Usque ad annum 1542, systema encomendarum rexerunt.
  • Classis Media, statuta a medianis mercatoribus et professionalibus non nobilitatis titulos habentibus, sed cum copia in Peruvia facta. Indigeni nobiles curacaeque—qui usque ad annum 1781, nobiles titulos ostentare potuerunt—et correctores (hispanice corregidores) quoque in hac classe.
  • Vulgus, factum ab hispanis, crioliis[10] et mixticiis pauperibus. Ipsi manufacturae atque commercio dedicare. In hac classe quoque populationes indigenae—Indi appellati—erant. Vulgus indigenum nonnullis laboribus operatum est, ac doctum in reductionibus; ulli quasi servi in encomendis (usque ad annum 1542), operis et mita.
  • Servi, cuius preogenies nigra erat, ex Africa ducti. In agris et domibus laborare, et empti sunt ac facti sunt sicut merx. Libertatem enim emere potuerunt; postea in alios cursus progressi sunt.

Systema rerum publicarum[recensere | fontem recensere]

Cum regiam auctoritatem confirmaret, Corona Hispana—protectrix exemplaris candoris racialis—societatem divisam et excludentem coloniis statuit. Ex eo, dua res publicae creatae: una Hispaniis et alia Indis. Utra classis libere agere debuit, cum legibus dissimilibus ac auctoritates propriis, et sine inter se miscendo.

Ut hoc "in theoria" fuerit, tamen coniunctiones inter ambas res publicas—contra leges—proditae sunt. Mixticii nulli rei publicae fuerunt, et lex eosdem non texit. Hic status problema factus est cum populatio mixticia iura sui super terras poscere inceperunt.

Res publica Hispanorum[recensere | fontem recensere]

Res Publica Hispanourum ab hominibus mulieribusque albis natis in Hispania (paeninsulares) vel in America (criolli) facta. In re legitima, ipsi foedales maiores Regis, et igitur tributum luendum eisdem erat.

Ut eadem iura haberent ante legem, tanem omnibus eadem privilegia non erant: alta officia solis paeninsularibus, sed in saeculo septimo decimo criolli se accorporare in audienciis; et Hispanos pauperes in commercio aut parvis officiis laborare.

Res publica Indorum[recensere | fontem recensere]

In hac classe populus indus erat praeter curacas et nepotes Incarum, qui nobilitas indigena fecerunt.

Ab anno 1570, indi ad habitandum in reductionibus ductati sunt. Reductiones erant oppida indis facta secundum exemplum urbium hispanarum. Quibus auctoritates indigenae (v.g.: curaca, varayoc) ac hispanae (v.g.: corrector hispanice corregidor — nexus inter indos et Civitatem Hispanam —, sacerdos) erant.

Indi foedales minores Regis ante legem erant, et igitur tributum luendum fuit eis mita. Species ipsius in vicinitate ad minas, operas aut institutiones alias dependit.

Indi communes deferebantur ac inscribebantur in albo e numero. Vita in oppidis ignota ab indis temporibus praehispanicis; cuius gratia nonnulla ayllua in una reductione importa, sine conmovendo si adversarii erant.

A saeculo septimo decimo, multi Indi mitae, tributi et iniustitiarum vitandi temptantes ad urbes vel alia oppida effugere, et illuc alieni appellati. Alii sub custodia hispani se posuere, quod systema yanaconajis statuit.

Nobiles indigenae[recensere | fontem recensere]

Indus nobilis, vestes Hispanas atque Incarum miscens

Nobiles Incae et ex aliis civitatibus rationem invenerunt qua se in mutatione aliquarum institutionum Incarum aetatis accommodavissent, v.g.: mita, curacazgum, et cetera.

Indi nobiles titulos nobilitatis demonstrare debuere. Huius causa, evidentiis hispanice probanzis usi sunt et in tribunalibus easdem praesentare, multae tamen falsae. Indi quoque amicitias matrimoniales statuere cum Hispanis ad confirmandam conditionem meliorem.

Nigricolores[recensere | fontem recensere]

Cum hispanis, gens nigricolorium ac cultura eius advenerunt in Peruviam. Homines nigricolores capti auxilio aliorum populorum orae africanae ab europaeis ad utendum eis vice servorum, et deinde in Americam exportati in statibus subhumanis. Ad Viceregnum Peruvianum primum importati saeculo sexto decimo casus demographici populi indigeni causa.

Condicio venditioni servum

Servitudinis gratia, homines nigricolores humani non habebantur, sed merces: venire ac emi poterant in mercatibus.

Vita sua difficillima, in fundis principaliter ubi expositi erant ad inieurias caporalium (fundorum duces). In urbibus progredi tamen potuerunt. Illuc laborabant et mercedem accipiebant quia hispani laborem spernebant: idem proprius gentis parvo statu videbatur. Merces accepta dein dividebatur inter dominum et servum, et sic alter pecuniam servare potuerat ad emendam libertatem, qua potiebantur Manumissionis Litteris (Hispanice: Cartas de Manumisión).

Altera parte, servitudo non bene accepta a hominibus nigricoloribus: multae rebelliones ac tumultus proditi a cimarronibus, qui servi fugitivi erant. Ipsi civitates servorum fugitivorum palenques appellatas statuere. Sed hi palenques numerosi non fuerunt quoniam in ora peruviana loci inaedibiles non erant; tantum in diocesibus limensibus Miraflorum, Magdalenae Sanctique Michaelis silvarum causa.

Structura oeconomica[recensere | fontem recensere]

Oeconomia hispana in colonia mineralium americanorum extractione et commercio constabat. Hispania monopolium commerciale instituit ad accumulandum aurum argentumque quam maxime; item, commercium cum America activitas oeconomica principalis fuit.

Monopolium commerciale Hispanum[recensere | fontem recensere]

Imperium Hispanicum monopolium commerciale statuit ad eidem confirmanda omnia beneficia oeconomica, commercium inter colonias et alias civitates prohibens.

Institutio colonialis commendata gubernandi commercii inter Hispaniam coloniasque Domus Hispaliensis Foederium (Hispanice: Casa de Contratación de Sevilla) fuit, quae fluxus immigrantum quoque ordinabat.

Temporibus Viceregni Peruviani, erant tres portus auctorizati commerciandi: Hispalis (in Hispania), Veracrux (in Viceregno Novae Hispaniae) et Callao (in Viceregno Peruviano). Omnis annus, ex Hispale nonnullae naves galeones Manilenses appellatae exiverunt ad Viceregnum Peruvianum. Galeones in Cartaginem Novam in Indiis primum pervehere solebant, deinde in Portobelum, ubi ferias statuere ad distribuendas merces ex Hispania in viceregno.

Anno 1593, creatum est Tribunal Consulatus Limense, in quo mercatores maiores contrahebant, cuius primum munus Classem Maris Meridionalis statuere.

Monopolium affectum a subintroductione. Ipsa pessimae progressionis industrialis, altissimorum tributorum mercibus, contentionis aliarum civitatum europaearum et corruptionis causa fuit. Multi piratae et cursarii etiam fuerunt, qui aggressi sunt naves ac portus hispanos.

Ager publicus[recensere | fontem recensere]

Ager Publicus (Hispanice: hacienda pública) institutio colonialis cuium munus possessiones et copiam Regis Hispaniae, Ager Regius appellatae, administrare erat. Statutus a rationcinatoribus et rectum a vicerege usque ad saeculo septimo decimo, qui coordinate operabatur cum rege et Regio ac Supremo Consilio in Indiis.

Regiae arcae[recensere | fontem recensere]

Curatio bursae aerariae facta Regiis Arcis (Hispanice: Cajas Reales), quae toto loco Viceregni dispositae. Arca Limensis principalis erat, et ceterae sui subsidiariae. Tributa ipsae collectabant et postquam mercedes attributae erant, aes remanens Limam mittebatur.

Tres magistratus regii comendati harum arcarum erant (rationcinator, tabellarius, arcarius). Omnibus erant una trium clavium thecae ubi fiscale conservabatur. Igitur theca solummodo aperibatur concordia trium magistratuum et tunc ullam operationem facere eidem potuerant.

Arca Limensis expensa curationis colonialis contrahere debebat, et remanentia in Hispaniam mittere per galeones. Haec remanentia saepe reducta expensorum militarium causa, v.g. compositum viceregni ipsius.

Tribunal rationum[recensere | fontem recensere]

Anno 1607 tribunal rationum (hispanice: tribunal de cuentas) creatum, principallimus organismus in re fiscali temporibus colonialis fuit. Statutum loco viceregum curationi Agri Publici. Munera sua:

  • Intervenire in rebus regiarum arcarum.
  • Decreta promulgare de rebus Agri Publici.
  • Delegare magistratus temporales ac inspicere opus regiorum ministralium.
  • Donationes extraordinarias quaesere.
  • Monipolia Regia conducere ac transmissiones argenteas in metropolem curare.

Arbitria de rebus Agri Publici a Consiliis Agri (hispanice: Juntas de Hacienda) faciebantur. Ipsa statuta a vicerege, rationcinatoribus Tribunalis, auditore magistratu et fiscale Audienciae.

Res cuniculorum[recensere | fontem recensere]

Imago Potosiae temporibus Viceregni Peruviani

Mineralium extractio activitas oeconomica principalis in viceregno fuit saeculis sexto decimo et septimo decimo, sed incepit cadere saeculo duodevicensimus. Hispani metalla pretiosa extraxere ad eis utenda vice pecuniae, activitas quam indigeni americani nesciverunt. Cumulus horum copia significavit secundum exemplum oeconomicum Mercantilismi. In Viceregno Peruviano extractio mineralium valde argentea fuit. Argentum extractum primum e cuniculis notis a temporibus incarum, v.g. Porco (in Bolivia). Sed mineralium extractionis quantitatis causa cuniculi principales Coronae Hispanae recentiores fuerunt, v.g. Potosia (anno 1545 inventa), Castrovirreyna (anno 1555), Oruro (anno 1606) ac Collis Pasca (anno 1630). Coronae Hispanae omnes cuniculi erant, quae easdem generaliter conducebat. Qui commendati horum cuniculorum Quintum Regium expendere debuerunt, ac translationis expensam et operariorum pensiones. Hispani translationi viis ab incis factis uti sunt at novas vias non fecerunt.

Centra ubi res cuniculorum aguntur urbes fuerunt quae celere emporia maxima circulum commerciale statuentia factae sunt. Casu Viceregni Peruviani, Lima in circulo urbium Potosiae, Collis Pascae et Huancavelicae erat.

Inter annos 1790 et 1795, secundum memorias viceregis Francisci Gil de Taboada, 827 cuniculi—728 argenteis, 69 aurei, 4 hydrargyrei, 12 plumbei et 4 cuprei—in Viceregno Peruviano invenienbantur. Ut extractio mineralium in hac aetate activitas non descripta esset, tanem prosperitas eius adeo magna fuit ut fere 40% depositorum qua hodie operant in Peruvia, inventa ac laborata fuerant temporibus viceregni.

Operae (Hispanice Obrajes)[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide obraje
Operae in Viceregno Peruviano

Operae fuerunt negotia dedicantia manufacturae textuum filorumque e lana, gossypio et Agavi sisalana. Discripti ruribus viceregni, principaliter in Jauja, Huancaio, Huamanga, Lima, Huamachuco, Cusco et Paxia. Vel privatorum coeptorum (v.g., Hispanorum aut curacarum) vel Coronae esse potuerunt. In Viceregno Peruviano, prima opera ab Antonio de Ribera statuta anno 1545; deinde numerus celeriter crevit magni postulati causa inter indos laborantes in cuniculis.

Productio sua rustica fuit quia monopolium a Corona statutum non sivit eam meliorare; tamen ipsa contra textus importatos ex Hispania contendit.

Agricultura[recensere | fontem recensere]

Agricultura evolutionem amplam non habuit in viceregno. Cum hispani in America advenirent, secum productus v.g. triticum, olea, vitis, fructus citrini et animalia domestica (vaccae, gallinae, equi, et cetera) quoque advenerunt. Indi operati in agris ab initio ad tributum luendum, et technicae novae et instrumenta sunt insertata ad laborandum agrum quam maxime.

Terrae colendae relative propinquae ad urbes erant quoniam plerae species ciborum corrumpebantur celerrime. Circa Limam et Potosiam magna praedia dedicata solae productioni locali fuerunt quae multas hectareas metiebantur. Extra hunc laborem species loci ferme erant, i.e. Ullucus tuberosus et Erythroxylum coca.

A saeculo septimo decimo productio localis satis constans facta est, et producta importa ex Hispania supponuit, quod mercatores hispanos nimis offendit. Ex eo tempore, commercium adversariorum coloniae incepit augere, in Peruvia et Chilia principaliter.

Productus cultivi[recensere | fontem recensere]

Indi triticum demetentes

De nummis[recensere | fontem recensere]

In principio, in occupatione, nummus commercio non fuit. Primus nummus qui adfuit in Peruvia callana appellatus est, qui pars metallica rustica cum pondere per legem fixo fuit et Caxamarca, Lima, Cusco, Piuraque adhibita est. Peso deinde factum est, qui discum rude modo sculptum crucem ambabus faciebus portabat; unum peso quadringentos quinquaginta maravedies valebat.

Ducatus, scuta dupliciaque denique adfuerunt, commercium facilius faciens. In monetis (Hispanice: casas de moneda)—quae operari coeperunt circa saeculum sexto decimo, Lima et Potosia magnopere—hi nummi cudebantur.

Res religiosa[recensere | fontem recensere]

In Viceregno Peruviano, occupatio facta "cruce ac gladio," quod fortem interactionem inter Civitatem Ecclesiamque fuisse significat. Creatus est Regius Patronatus (Hispanice: Regio Patronato) ut civitas in rebus ecclesiasticis intervenire possit cuius gratia auctoritates ecclesiasticae hispanae et americanae a Civitate eligebantur, res religiosas res civiles faciendo. Tamen idem non erat possibile quia aerarium difficultates oeconomicas sufferebat.

Ordines religiosi[recensere | fontem recensere]

Ordines religiosi in Viceregnum Peruvianum indos evangelizatum—id est, eos fidem catholicam docere—vaserunt. Ipsi et conventus et monasteria condiderunt, ac ecclesias Lima et in aliis urbibus Peruvianis aedificaverunt.

Qui in Viceregno statuti fuerunt:

Prima evangelizatio[recensere | fontem recensere]

Hac aetate credebatur evangelizationem de dogmatibus catholicis atque novis moribus accipiendis esse a novis Christianis neophytis appellatis. Una horum morum in urbibus, oppidis aut reductionibus habitare erat; ipsius causa dicitur "evangelizare erat civilizare."

Evangelizatio difficile explicatu est quia methodi aetatesque dissimiles inter se fuerunt.

Primum suppositum indigenos fides fundius contrarias ei catholicae habere. Ergo, Catholicismus imponendus erat, quominus comprehensio dogmatum vera fuisset. Haec methodos, quae Methodos Tabulae Rasae appellata, de catechismo conmemorando erat.

Cum methodos tabulae rasae efficax non plus habita erat, rectior catechesis necessaria facta est in cohaerente doctrina rerum fidei. Similitudines igitur quaesitae sunt inter fides indigenas et Catholicismum; eaedem sivit hispanos plurem scientiam de eruditione fideque indigenis habere. Quae ideo Methodos Substitutionis Similitudine appellata. Haec methodos tamen indos confudit quia adiuncta propria Catholicismi aequivalentia in religione inda non habuere. Verbi gatia, Deus Unus non intellectus ab indis, sed evangelizatores imagine dei Viracochae, divinitas creatrix, vice imaginis similis Deo Christiano usi. Ecclesiae quoque statutae super templa incas huacas appellata. Quorum causa indi fides sui in dogmata catholica transtulerunt, deos incas in ritibus catholicis venerando.

Concilia[recensere | fontem recensere]

Concilia sunt congressus ubi et episcopi et sacerdotes doctores congrediebantur ad certandum de rebus evangelizationis. Tria concilia facta Lima saeculo sexto decimo: in Primo Concilio Limense (anno 1551) Indos baptizandos esse decretum, qui ritus fidesque dissimiles fidei Catholica abicere debebant; in Secundo Concilio Limense (inter annos 1567 et 1568) imago de huacas delendo et, si ipsae amplae fuerant, ecclesias statuendo super eas iterum accepta. Tertium Concilium Limense amplissimum ex omnibus est, a Toribio de Mogrovejo convocatum anno 1582: in quo et catechismum et alios textus in linguis Hispanica, Quechua, et Aimara creari statutum: e Tertio Concilio, sacerdotes doctores de linguis vernaculis meliore scire experti sunt ad indos catechismum et fidem catholicam recte docendos.

Militia exstirpandis idolatriis[recensere | fontem recensere]

Ut indi baptismo fidem catholicam accepissent, tanem ipsi ritus antiquos non abiecerant. Saeculo septimo decimo incipiente, sacerdotes mumias adhuc incendebant et lamas sacrificandas apud amites sanctorum inveniebant. Cuius causa, Militia Exstirpandis Idolatriis statuta est, per quam fides incas idolatrias appellatas supprimi desiderabatur. Modus operandi erat: sacerdos doctor ad indos missam cantatum ire debebat, in qua indos locos ubi deos incas venerabantur revelare comminabatur; indicia adquisita, in eosdem locos ibat et omnia catholica non habita delebat.

Sanctum officium in viceregno[recensere | fontem recensere]

Condemnati ad Actum fidei in Platea Maiore Limense vandentes

In Viceregno Peruviano, Tribunal Sancti Officii sub vicerege Toledo statutum Regia Auctoritate diei 25 Ianuarii anni 1569, et operari coepit anno postero. In principio a Dominicanis rectum, deinde a Mercedariis, sed Iesuitae curis altissimis potiri potuerunt.

Munus Sancti Officii haeresim delendam erat ad fidem catholicam defendendam, et sic tribunali civili Hispano fungebatur. Soli catholici Hispani sub potestate ipsius erant, sed cum alia crimina concluderentur—blasphemiam, polygamiam, magiam, idolatriam, et caetera—, populus indus sub Sancto Officio quoque conclusus. Iurisdictio Sancti Officii Limensis audientias Charcensem, Chiliensem atque Quitensem quoque conclusit.

Dominicani suppliciis in iuditiis usi sunt, et Fratres Sancti Ioannis Dei infirmos sanabant. Circa 40 personnae incensae haeresis gratia, et alias causas includens, numerus condemnatorum 371 tenus amplificatus.

Gens adeo Sanctum Officium odit ut, cum idem abrogatum anno 1761, ea beatissima facta est, Lima principaliter.

Sanctitas in viceregno[recensere | fontem recensere]

Multi sancti atque servi Dei fuerunt in Viceregno, cuius numerus maior numero eorum in aliis viceregnis. Inter annos 1570 et 1660 principaliter adfuerunt, et pleri in societate Limense cofuerunt, v.g. Sanctus Martinus Porresis, Sanctus Ioannes Macius, Sanctus Toribius de Mogrovejo, Sanctus Franciscus Solanus et Sancta Rosa Limensis.

Zelus religiosus gentium in Viceregno Peruviano amplificatus e terrae motibus dierum 31 MartiiCusco, e quo cultus Domini Terrae Motuum ortus—, et 20 OctobrisLima, e quo festivitas Domini Miraculorum nata.

Res educationis[recensere | fontem recensere]

Educatio in Viceregno Peruviano exemplar Europaeum imitata est characterizata: ab usu memoriae, religione, severitate et Classicismo. Affecta est ab opere Ecclesiae per ordines religiosos, magnopere Iesuitas.

Societas in Viceregno plerumque analphabeta fuit quoniam educatio privilegium habita est Nobilitati solae; educatione autem nobilitati, non omnes gradus paedagogici contemplabat, et sic advocati aut doctores duodecim annos nati saepe videbantur. Altera parte, systema educativum neque mulieres neque gentes inferiores habitae (v.g., indi, vulgus et servi) includebat.

Educatio inverse statuta est modo educationis hodiernae, id est, primum educatio superior, deinde secunda educatio, et postremo elementaria educatio statutae sunt.

Elementaria educatio vel prima litterula[recensere | fontem recensere]

Prima litterula (Hispanice: primeras letras) facta per scholas monasticas, paroeciales atque missionales, ubi pueri de legendo, scribendo, cantando et praeceptis prioribus docti. Mulieres omnium aetatum educatione fere exclusae sunt.

Scholae minores erant paroechiae Indae, quibus munus de legendo, scribendo atque catechizando docere erat.

Secunda educatio[recensere | fontem recensere]

Secunda educatio (Hispanice: educación intermedia) facta in collegiis maioribus et caciquis: ipsa educationem similem ei hodiernae asciscebant. Collegium Sancti Philippi conditum anno 1575 antiquissimum collegiorum maiorum; Collegium Sancti Marcelli conditum anno 1582. Allia collegia maiora Limensia fuerunt Collegium Sancti Idelphonsi (anno 1608) et Collegium Agustinianorum, Collegium Sancti Bonaventurae, Collegium Fratrum Minorum (anno 1611); Cusco, Collegium Sancti Antonii Abbatis a iesuitis conditum anno 1619 amplissimum fuit. Collegia maiora non dissimiles universitatibus fuerunt, et educatio in his melior ea in universitatibus data interdum erat; titulus doctoris, tamen, universitates solae dabant.

Collegia Caciquum (Hispanice: Colegios de Caciques) creata sunt ad adiuvandam militiam exstirpandis idolatriis ut caciques filiique sui de doctrina catholica, grammatica Hispana, Latinitate, cantis Gregorianis, et caeteris discant, et sic gentes indas quae non catholicae erant evangelizent. Ampla fuerunt Collegium Principis (Limae), et Collegium Sancti Borjae (Cusci).

Seminaria quoque fuerunt in Viceregno, in quibus sacerdotes sese praeparabant; v.g. Seminarium Sancti Toribii (Lima), Seminarium Sancti Antonii Abbatis (Cusco), Seminarium Sancti Christophori (Huamanga), Seminarium Sancti Hieronymi (Arequipa), et Seminarium Sanctorum Marcelli et Caroli (Turgalio).

Educatio superior[recensere | fontem recensere]

Educatio superior (Hispanice: educación superior vel educación universitaria), facta in universitatibus, in Viceregno primum incepta anno 1551 conditione Universitatis Maioris Sancti Marci, Lima, a Dominicanis. Ipsa antiquissima institutio educationi superiori et prima creata cum omnibus hac aetate requisitis in America videtur. Aliae universitates amplae in Viceregno conditae fuerunt Universitas Sancti Antonii Abbatis (Cusco, anno 1598), Universitas Chuquisacensis (Alta Peruvia, anno 1634) Universitas Huamangensis Sancti Christophori (Huamanga, anno 1677) et Universitas Sancti Augustini (Arequipa, anno 1714).

Universitates educationem divulgationemque culturae prelo typographico ab Antonio Ricardo statuto Lima anno 1581 in Viceregno adiuvaverunt. Primus liber divulgato, Doctrina Cristiana y Catecismo para la instrucción de los indios (Latine: Doctrina Christiana Catechismumque eruditioni indorum), anno 1583 in tribus linguis—Hispanica, Quechua, Aymara—qui primus huius generis in America etiam fuit. Aliae publicationes anno 1594 adfuerunt, captivationis piratae Hawkinis gratia.

Ars et cultura[recensere | fontem recensere]

Per primos annos in Viceregno ars ista tantum sacris attigit et imprimis usa est, ut homines reddantur Christiani. Urbs Lima maximi momenti fuit maturitati artis colonicae. Causae, quibus picturae sculpturaeque urbanae Hispanicae quaesitae sint, et celeriter incrementum urbis et encomenderorum auctus divitiarum et aedificatio templorum ac ecclesiarum fuerunt. Artificia fauta fuerunt Flandrica vel Italica, quamquam Hispaliensia Baeticaque nihilominus postulata sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Viceregnum Peruvianum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Donald J. Mabry, Colonial Latin America (Coral Springs, Fla.: Llumina Press, 2002).
  2. Anno 1628, solo vexillo pretiosa metalla quaerendi a Antonio Raposo Tavares recta responsabilis fuit ruinae plerae reductionum iesuitarum et captionis 60000 indigenorum. Post hoc, reductiones sequentes quasi fortificatae fuerunt.
  3. Hoc conexum (hispanice) sequere.
  4. Vide hoc nexum.
  5. Cf. es.geocities.com/virreynatoperuano (Hispanice)
  6. Confer Bibliotheca Virtualis Michael de Cervantes (Hispanice)
  7. LUQUE TALAVAN, Michael. Historiae Americanae Ephemeris Complutensis.1999
  8. KUONG CABELLO, Ludovicus. Retazos de la Historia de Moquegua, Editio anni 1982. Pagina 67.
  9. Cf. HOFMANN. Lexicon Univerale. Pagina 147.
  10. Cf. HOFMANN. Lexicon Univerale. Pagina 1017.