Pulchritudo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Templum Buddhisticum in montibus, exemplum antiquum ad Li Cheng.

Pulchritudo sive pulchrum est notio abstracta ad multas humanae vitae rationes iuncta et praecipue in disciplina philosophica aestheticae explicata, quamquam aliis disciplinis sicut historiae, sociologiae, psychologiae haudquaquam aliena est.

Pulchritudo vulgo definitur proprietate rei, quae per experientiam sensuum dat voluptatem vel delectationem. Hoc sensu, pulchritudo oritur exempli gratia e forma, aspectu, momento, sono, sapore, odore.

De diversitate rerum pulchrarum[recensere | fontem recensere]

Quod pulchrum est videtur inter homines et tempora differre. "De gustibus et coloribus non est disputandum" est opinio communissima, quamquam philosophi conantur definire quid pulchrum sit.

In libro Hippias maior inscripto, Socrates quid pulchrum sit quaerit. Hippias respondit pulchram virginem esse quod pulchrum est. Negans hanc notionem, Socrates argumentum pulchrarum fidium vel iumentorum proponit. Diversitas rerum pulchrarum videtur inhibere inventionem "pulchritudinis in se." Itaque nulla definitione pulchritudinis data dialogus Platonis dubius finitur.

Pulchrum in "regno formarum"[recensere | fontem recensere]

Apud Graecos, pulchritudo nexa est aequitati, mathematicae inter totum et partes harmoniae. (Diadumenos Polycliti. Exemplar saeculo primo factum, penes Nationale museum archaeologicum Atheniense conservatum.)

Saeculo tertio, Plotinus philosophus, nexu inter opus artis et regnum formarum restituto, conceptum visionis internae a Platone propositum ample exponit, quod artificem sinit perfectam pulchritudinis formam attingere, quae non est in "re extensa" (mundo rerum), sed solum in "re cogitanti" (mundo formarum), et quae prius aut tardius mundo materiae apparebit. Potest applicari picturis numquam pictis, architecturis, formis potestatis, signis, strategiis, mathematicis commenticiove homini "pulcherrimo in historia mundi" nondum nato.

Gustus e culturis oriundi[recensere | fontem recensere]

Sed non est sola difficultas: non solum unusquisque res varias pulchras habere potest, sed etiam eaedem res non habentur pulchrae ab omnibus hominibus.

Res habetur pulchra solum si fruitur consensu, plerumque e cultura. In Storia della bellezza ('historia pulchritudinis') Humbertus Eco eas res, quas cultura Occidentalis arbitrata est pulchras, temporibus variis confert. Refert machinam numquam habitam esse puchram a Graecis antiquis, sed hoc tempore saepe esse. Si resumamus exemplum dialogi Platonis, videamus indignationem Hippiae, cum Socrates ex eo, sintne pulchrae ollae, quaereret.

Signorum quoque contemplatio potest mutare spectatoris visum mundi. Secundum notum exemplum Anscharii Wilde, plerique vident pulchritudinem locorum nebulosorum solum quod adspicere a quibusdam pictoribus didicerint.

Summum pulchrum variat in historia[recensere | fontem recensere]

Gisela Bündchen, Brasiliana vestium ostentatrix, a multis in mundo occidentali exemplum pulchritudinis habita.

Varietas sensuum tamen non est quod obstet praecipue definitioni unitae pulchri. Licet dicere pulchrum definiri in modo subiectivo: pulchrum est "pro aliquo" quod excitat in eo sensum pulchritudinis. Sed non est tam facilis: certe, licet dicere quod pulchrum est placere aesthetice, sed sunt multi modi delectandi.

Eadem persona potest arbitrari pulchras pulchram mulierem et ollam elaboratam multa arte, sed non patitur eadem ante mulierem vel ollam.

Certe quidam putant existere formam superiorem ceteris, summum pulchrum ut ita dicamus, sed homines variorum temporum varias opiniones de illo summo pulchro. Conceptus "classicus" pulchritudinis, qui illuminat pulchrum absolutum, divinum, opponitur "conceptui moderno" apud quos pulchritudo altissima in "unico" vel in "miro" constat. In saeculo septimo decimo, conceptus classicus pulcharum rerum non iam praevalet, mundus autem proprius artificis viget( confer pictores Vermeer et Rembrandt).

Summatim, licet dicere artificem graecum vel pictorem Rinascimenti(?)petere pulchritudinem universam, testem ordinis aeterni Universi vel harmoniae proportionum ( cf hominem Vitruvi Leonardi Da Vinci) artificem autem modernum contra petere emotionem aestheticam unicitate irreductibili. "Pulchra est, et plus quam pulchra; mira est" scribit Carolus Baudelaire in Cupidine pingendi ('Le désir de peindre').

Pulchrum triplicem difficultatem tollit: non accipitur eodem modo secundum rem pulchram nec secundum spectatoris sensum vel notionem eius summi pulchri.

Quomodo iudicemus res pulchras[recensere | fontem recensere]

Nympha cum floribus gloriae matutinae picta a Iulio Iosepho Lefebvre.

Non est regula quae certe dicat habeaturne pulchra res. Vel potius quaeramus sensum pulchritudinis in animo hominum ? David Humius fuit primus in saeculo duodevicensimo qui sic expertus sit. Scripsit: "Pulchritudo non est qualitas inhaerens in rebus ipsis, existit autem solum in animo qui admiratur eam et omnis anima variam pulchritudinem percipit."Praeterea, reducit sensum pulchritudinis voluptati." Voluptas dolorque non solum sunt comites necessarii pulchritudinis deformitatisque sed etiam sunt earum natura ipsa."

Attamen, haec via ad maximum dubium de pulchris rebus non ducit necessarie. David Humius ipse educationem et naturae humanae unitatem evocat ad explicandum consensum plerorumque de pulchris rebus. Davidus Hume longius non procedit in quaestione sua. Periti recentes ostenderunt quaedam quae suscitabant pulchritundinis sensum.

Positio Kantiana[recensere | fontem recensere]

Dicere de persona, de re vel etiam de notione eam esse pulchram, est eis agnoscere proprietatem quamdam iudicatam positivam: pulchritudinem. Quae non est ordine logico aut scientifico: non licet enim affirmare rem pulchram esse solis legibus scientiae naturae vel numerorum. Non est ordine morum: homo pulcher potest esse improbus. Non est ordine commoditatis: pulchra res potest esse inutilis. Est "aesthetica" in sensu Kantiano, quoniam definiuntur principiis subiectivis: est soli homini iudicare quod pulchrum sit. Itaque cogitatio de pulchritudine difficultates proprias habet.

Immanuel Kantius in Censura facultatis iudicandi (anno 1790 edita) putat non esse nec regulam nec rationem pulchritudinis. Sed Kant etiam animadvertit pulchritudinem non esse necessariam homini ut sit contentus et vice versa; praeterea esse in omni iudicio gustus postulationem ad universum ; id simpliciter non posse demonstrari: "Pulchrum est quod placet universis sine conceptu." Pulchritudo secundum Kant est " abstinens gaudium." Nihil prodest homini existentia operis in iudicio gustus. Pulchrum opus suscitandum est in nobis purum gaudium, in quo non subsit ulla cupido consumendi operis.

Humana pulchritudo sive aurea mediocritas[recensere | fontem recensere]

Mulier Texana coronata in certamine

"Humana pulchritudo sive aurea mediocritas" sententia Q. Horatii Flacci est.[1] ===

Psychologi adfirmant homines quodam ingenio corporis haberi pulchriores modo prope universo. Vultus enim symetrici e.g iudicantur formosiores quam ceteri. Iuditha Langlois demonstravit vultus prope mediocres iudicatos esse solere delectabiliores quam facies signatae. Quod explicatur theoria evolutionis: cum mutationes geneticae saepissime deleant, homines petunt quaerere concubia cum aliis qui non ferant has mutationes, qui ergo sint prope mediocres.

Alii autem putant "licere percipere pulchritudinem humanam ut animan repercussam" (I.-E. Mansart).

In suo Studio pulchritudinis anni 1753, Gulielmus Hogarth pictor Anglicus lineam curvam " serpentinam" descripsit ut "lineam pulchritudinis" universam. Licet notare hanc flexuram proximam esse ei corporum mulierum quae viri amoenissima reuntur. Pulchritudo humana ita fascinat ut sint tot popularia certamina pulchritudinis.

Varietas emotionum aestheticarum[recensere | fontem recensere]

Sensus sublimitatis[recensere | fontem recensere]

Imago photographica tempestatis tropicae Hongcongi.

Species cladum in natura quae maxime deleant fortiter movere potest sensum aestheticum; quae emotio tamen multum differt ab ea orta in contemplenda pulchritudine classica. Edmundus Burke in Quaestione philosophica de origine nostrarum notionum Sublimium et pulchrarum rerum in anno 1757 et Immanuel Kantius in Censura facultatis iudicandi(1790) discrimen faciunt inter sublime et pulchrum. Pulchrum est in eorum opinione harmoniosum et amoenum, Sublime autem est immane nec proportionatum.

Tria verba ad definiendam notionem[recensere | fontem recensere]

In fabula Psychè, tribus nominibus ut describatur pulchritudo utitur Apuleius.

  1. Forma: est positio in spatio, lineae amoenae rei vel hominis. Est pulchritudo obiecti
  2. Species: est effectus formae in spectatorem (eadem radix ac species). Est pulchritudo sensa a subiecto
  3. Pulchritudo: est pulchritudo "in se." Est ex origine divina. Sola Psychè est "pulchra."


Exempla pulchitudinis[recensere | fontem recensere]

In natura[recensere | fontem recensere]

In architectura[recensere | fontem recensere]

In sculptura[recensere | fontem recensere]

In pictura[recensere | fontem recensere]

In mathematica[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Horatius, Odae, II, X.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Commentarii antiqui[recensere | fontem recensere]

Commentarii recentiores[recensere | fontem recensere]

  • Danto, Arthur C. 2003. The Abuse of Beauty: Aesthetics and the Concept of Art. Sicagi et La Salle Illinoesiae: Open Court.
  • Eco, Umberto. 2004. History of Beauty. Novi Eboraci: Rizzoli International.
  • Gaskell, Ivan. 2003. "Beauty." In Critical Terms for Art History: Second Edition, eds. Robert S. Nelson et Richard Shiff, 267–280.
  • Alexander Gottlieb Baumgarten. 1750 "Æesthetica"
  • Hegelius. 1820. "Die Idee dee Schönheit" In Ästhetik.
  • Kant, Emmanuel. 1790. "Analysis der Shönehet" In Critik der Urteilskraft.
  • Prettejohn, Elizabeth. 2005. Beauty and Art 1750–2000. Oxford History of Art. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-280160-0.
  • Soderholm, James, ed. 1997. Beauty and the Critic: Aesthetics in an Age of Cultural Studies. Tuscaloosa: University of Alabama Press.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg