Gim Jeong-il
E Vicipaedia
| Gim Jeong-il | |
|---|---|
| Kim Jong-il | |
| Natus | 16 Februarii 1941 Chabarovsci |
| Obiit | 17 Decembris 2011 |
Gim Jeong-il sive Kim Jong-il (Coreane 김정일) sive Georgius Irsen filius Kim (ex nomine Russico Юрий Ирсенович Ким; natus die 16 Februarii 1941; infarctu cordis mortuus die 17 Decembris 2011[1]) praefuit Nationalis Defensionis Conventui Coreano, et fuit Supremus Exercitus Populi Coreani Imperator, Generalis Factionis Operarum Coreanarum Scriba (factionis regentis post 1948), et a morte (anno 1994) patris, Gim Il-Seong, qui communisticam condidit civitatem, de facto dux Reipublicae Populi Democraticae Coreae.
Ultimis temporibus dictus est aegrotavisse ictus causa, cum pompis patriae communistae procreatione non interfuisset; verumtamen is ludos circenses die 5 Octobris 2008 spectavit, "exstinguendis eius morbi rumoribus."
Notae
- ↑ "N Korean leader Kim Jong-il dies" apud situm bbc.co.uk.
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
