Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Dorcas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginas fere homonymas: Antilope (genus) et Gazella (genus)

Dorcades speciei Antilope cervicapra

Dorcas (-adis, f.)[1] (Graece: δορκάς) est nomen commune quo indicetur omne fere animal in familia Bovidarum subfamiliis Bovinarum et Caprinarum exceptis. Eodem sensu saepe dicitur antilope et gazella, quae proprie sint nomina generis. Dorcades sunt mammalia ruminantia cornigera oriunda in desertis, savannis, et virectis Africae Asiaeque. Vivunt in gregibus pascentes herbas et folia tenuia.

Notae[recensere | fontem recensere]