Phonetica
E Vicipaedia
Phonetica, [φωνητικóς] (phōnētikós) verbum graecum, quod "ea quae ad sonitum [φωνή] (phōnḗ) pertinent" significat, est studium orationis humanae et sonituum eius. Maxima enim cum cura sonitus verborum exponit et quomodo fiant.
Phonetica in tres partes divisa sunt:
- Phonetica de enuntiando: Quomodo verba enuntientur: quomodo membra corporis quae vocem exprimunt, (qualia labiae, lingua, sinus vocis) locentur, formentur, moveantur.
- Phonetica de undis soni: Quales sint undae soni, quantis intervallis et quibus tonis emittantur.
- Phonetica de audiendo: Quomodo vox sentiatur: quomodo sonus aure interiore et cerebro accipiatur.
[recensere] Phonetica et Phonologia
Phonetica est studium sonorum et gestuum, quomodo his utantur ei qui una lingua loquuntur. Cum phonologia arte phonetica utatur, tamen alia est pars scientiae linguisticae, nam non modo partes minimas et sonorum et gestuum, qui phonemata appellantur exponit un cum formis variis eorum, quae allophonemata appellantur, (quibus distinctionibus nos differentias inter has partes minimas sonorum sentire possumus), sed etiam exponit quomodo producantur secundum modos, quibus hi labiis, lingua, dentibus, etc. naturaliter ordinari possint. Phonetica autem sonos ipsos describit sed non quomodo significationem edat. Sunt amplius quam centum phonemata quae Societas Phonetica Internationalis radices cogitat. Hi litteris simplicibus in Abecedario Phonetico Internationali transcribuntur
[recensere] Phonetica Latina
Vocales Vocales sunt soni quibus nulla pars tractus vocalis obstat. Sonus vocalis quisque una syllaba esse habetur.
- A
- E
- I
- O
- U
Sunt duae formae omni vocali Latino, cuius altera longa, altera brevis.
Diphthongi
Diphthongi sunt duo vocales qui in uno sono simul enuntiantur.
- ai/ae
- ei
- oi/oe
- au
- eu
- ou
- ui
Consonantes
Consonantes sunt soni qui fiunt cum membrum quoddam corporis tamquam lingua spiritum effugientem obstruit, sive spiritum per canalem angustum cogendo, sive per nasum derigendo, sive omnino obstruendo.
- b [b]
- c [k]
- d [d]
- f [f]
- g [g]
- h [h]
- j aut i [j]
- l [l]
- m [m]
- n [n]
- p [p]
- r [r]
- s [s]
- t [t]
- v [w]
Graeca translitterata
Nonnullae sunt litterae vel litterae compositae, quae alienae sunt linguae Latinae. Hae sunt litterae et soni linguae Graecae.
|
Consonans Latina
|
Consonans Graeca
|

