Qualliso

E Vicipaedia

Qualliso[1] (-onis m.) (Coreane; 관리소) Boreocoreana operum coactivorum castra operaria designat. Trium incarcerationis modorum unam ob politicas rationes in hac natione repraesentat, dum duo alii dzipcyulso minoribus delictis et cyohuaso (Coreane; 교화소) criminibus sunt. Contrarie his ultimis systematibus, damnati ad quallisones mittuntur sine alio iudicii modo et eos familiae membra per tres progenies comitantur. Summatim, captivorum politicorum numerus in Corea Septemtrionali inter 150 000 et 200 000 aestimatur. Incarcerationis duratio variabilis est sed multi ad perpetuum damnantur. Munera in fodinae operibus, in metallurgia, in demittendis arboribus aut in agricultura consistere possunt.

Situs[recensere | fontem recensere]

Ineunte anno 2007, operatorum centrorum numerus sex aestimatur:

Numerosi campi clausi sunt: anno 1989 centrum nº 11 Cyongsongense fores clausit. Circiter 20 000 captivorum in alios campos translati sunt. Centrum nº 12 Onsongense etiam anno 1989 clausum est, quia erat proximum Sinensibus finibus et quoque centrum nº 13 Dzongsongense adducente ad 30 000 captivorum translationem. Centrorum nº 27 Chonmae et nº 26 Pyeongyangi clausiones originem trahunt ex anno 1990 et ex Ianuario 1991 respective.

Ordinatio[recensere | fontem recensere]

Quallisones ab vigilum agentura reguntur et directe legis et civitatis Coreanae tribunalibus non subiecti sunt. Nihilominus, omnia castra operaria ad Dzucheismum (Coreane; 주체), nationalem ideologiam, conformari debent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]