Musica vulgaris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Musica vulgaris[1] (Anglice; folk music) genus musicum est quod a populari traditionalique musica abit ut denuo disponitur. Haec dispositiones initio a popularibus musicis thematibus abire aut solum genus capere ut auctor ipse sua themata formet possunt. Musicae vulgaris vis traditionales radices eam ad popularem societatem ligantes est, quia de musica a populi melodiis abeunte agitur.

Crebro musica vulgaris traditionalibus instrumentis sociatur, velut banio aut violina in Civitatibus Foederatis, fistula stannata (Anglice; Tin whistle) in Hibernia, fistula utricularis in Scotia, dzirimia (Hispanice; chirimía et Catalanice; gralla) et dulzaina in Catalaunia, tricitixa (Vasconice; trikitixa) in Vasconia etc... In Civitatibus Foederatis, motus musicae vulgaris sive carmen vulgare (Anglice; folk-song) decennio 197 internationaliter maxime affecit, praesertim cum Bob Dylan et Petro Seeger. In Hibernia etiam per eandem epocham persimmilis motus cum musica tabernae radicis traditionalis, penes greges velut The Dubliners, fuit.

Greges musicae vulgaris in mundo[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lexicon Latinum Morgan pag. 141