Inundatio

E Vicipaedia

Inundatio prope Key West, Florida, CFA, quam typhon Wilma mense Octobri 2005 effecit.

Inundatio habetur quandoque aquae affluentes terras, domus, vias, et alias res operiunt.

Diluvium proprie dicitur inundatio ob pluvias fortes aut longas quae aquas super terras accumulare efficiunt, sicut quod accidit in fabula Noe.

Alluvio proprie dicitur accidere cum aquae ripas fluminis superfluunt. Alluviones nonnumquam competunt cum deluviis, sed in Aegyptum prope Nilum, sicut in multis aliis locis, alluviones sine pluvia iterum iterumque in quibusdam anni temporibus accidunt.

Quamquam praecipue homines inundationes solent malas putare, et inter calamitates humanas numerare, alluviones partem necessariam in agricultura habent, quia terras circum rivos fluminaque renovant.

Ad inundationes vitandas, homines prope flumina aggeres et moles instruunt. Paene omnes inundationes prodigia naturalia sunt, sed cum moles quaedam succumbit, talis calamitas quae sequitur saepe dicitur actus humanus,[1] ob culpabilitatem aedificatorum.

[recensere] Notae

  1. Terminus Thomisticus; vide Glossarium Thomisticum.


Stipula Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia