Litterae Latinae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Litterae Latinae non solum maximam litterarum partem temporibus Rei Publicae ac Imperii Romani scriptarum amplectitur, sed etiam numerosissima scripta Medii Aevi et Aevi Novi usque ad hunc diem.

Tempestates litterarum Latinarum[recensere | fontem recensere]

Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Litterae Rei Publicae Romanae maxima ex parte Latine conscriptae sunt, Imperio Romano in partibus occidentalibus lingua Latina praevalebat, in orientalibus Graeca. Litterae ab initio saeculi primi a.C.n. usque ad medium saeculum primum p.C.n. "aureae" nuncupari solent ("Latinitas aurea"), posterae usque ad saeculum secundum exeuntem "argenteae" ("Latinitas argentea"). Sequuntur litterae Antiquitatis posterioris.

Litterae Latinae priscae[recensere | fontem recensere]

Litterae Latinae priscae (circiter 240–90 a.C.n.), cum iam Graecas magnopere imitantur, tum manifestas proprietas monstrant. Plurimis textibus amissis in poesi praeter fragmenta tantum comoediae Plauti et Terentii conservatae sunt, praeterea quidam libri oratione soluta conscripti ut Catonis De agri cultura. Origines eiusdem auctoris fuerunt primum opus historicum Latine scriptum. Antea iam Quintus Fabius Pictor et Aulus Postumius Albinus de rebus gestis Romanis lingua Graeca scripserant, ut vim potentiamque Romanam explicarent.[1]

Poesis[recensere | fontem recensere]
Accius
Ennius
Livius Andronicus
Naevius
Pacuvius
Plautus
Terentius
Lucilius
Prosa[recensere | fontem recensere]
Cato Censorius: De agri cultura, Origines (amissae)

Latinitas aurea[recensere | fontem recensere]

Opera sic dictae Latinitatis aureae (circiter 90 a.C.n. - 14 .C.n.) tempore confecta, quo Res Publica Romana bellis civilibus dilapsa est, Augustus autem novum regiminis statum - specie rem publicam renovatam, re vera monarchiam - instituit, magis adhuc quam priora studium ac aemulationem culturae litterarumque Graecarum demonstrant. Iam ab aequalibus "classica" habebantur. Paene in omnibus generibus opera maximi momenti creata sunt. Quoad prosam imprimis Cicero memorandus est, cuius orationes exemplaria latinitatis posterae facta sunt. A Quintiliano[2] et denuo Petrarca Cicero norma orationis solutae ac fundamentum latinitatis in scholis doctae est. Inter poetas Vergilius similem locum obtinet.[3]

Poesis[recensere | fontem recensere]

Poesis epica

Poesis epica antiqua hexametris scripta est:

Poësis lyrica

Poesis lyrica diversis metris (sicut Stropha Sapphica vel Alcaica) composita est.

Satura

Varro: Saturae (amissae)

Poesis Bucolica

Poësis elegiaca

Poesis elegiaca metro disticho utitur.

Epigrammata

Etiam plurima epigrammata disticho conscripta sunt; rara plus quam quattuor versus habent.

Prosa[recensere | fontem recensere]

Cicero

  • Orationes: ut puta In Catilinam, In Verrem, Pro Milone, Pro Roscio Comodeo, „Pro Sexto Roscio“
  • Scripta philosophica: ut puta De Re Publica, De Officiis, „De natura deorum“
  • Epistulae: ad Familiares, ad Brutum, ad Quintum Fratrem, ad Atticum
  • Scripta politica: „De re publica“
  • Scripta rhetorica: „De oratione“, „Orator“

Historici et biographi

  • Nepos: ut puta De Viris Illustribus
Caesar: De Bello Gallico, De Bello civili
Sallustius: De Coniuratione Catilinae, Bellum Iugurthinum
Livius: Ab Urbe Condita

Varia

Caesar: De Analogia (amissa)
Hyginus: De Astronomia
Varro: ut puta De Lingua Latina, De Re Rustica
Vitruvius: De Architectura

Latinitas argentea[recensere | fontem recensere]

Litterae Latinae imperii ineuntis magis quam Graecos auctores Latinos "aureae latinitatis", qui iam exemplaria habebantur, aemulatae sunt. Plurimi sunt et scriptores illustres huius temporis, in quibus imprimis Seneca emicat. Aliter ac Cicero magis varietatem quam concinnitatem, magis brevitatem quam periodos longas praefert. Suo tempore Seneca a iuvenibus multum lectus est,[4] tamen stilus eius concisus ab aliis vituperatus est.[5]

Poesis[recensere | fontem recensere]

Poesis epica

Fabula

Tragoedia

  • Seneca: ut puta Medea, Oedipus, Hercules Oetaeus

Satura

Epigrammata

Poesis bucolica

Prosa[recensere | fontem recensere]

Scripta philosophica

Epistulae

Satura

Narrationes

Rhetorica

Historica

Varia

Primi scriptores Christiani[recensere | fontem recensere]

Litterae Antiquitatis Posterioris[recensere | fontem recensere]

Scientiae pervestigatio antiquior litteras Antiquitatis Posterioris (fere 300 - 600) magis magisque dilapsas esse iudicavit. Quod his diebus distinctius disputatur: Quaedam opera usque ad Medium Aevum ineuntem tota vel magna ex parte species ac argumenta antiqua sequebantur (ut puta Claudianus); simul litterae Christianae numero ac gravitate accrescebant. Historiographia Latina circa annum 400 ultimum fastigium nacta est, cum Ammianus Marcellinus Tacitum aemulatus est, adhuc saeculo sexto Corippus poesin epicam magni momenti nomine Iohannis creavit, qua Vergilium imitatus est.

Antiquitate Posteriore autem maxima litterarum antiquarum pars amissa est.

Litterae Latinae Medii Aevi[recensere | fontem recensere]

Saeculum sextum

Saeculum septimum

Saeculum octavum

Angilbertus Centulensis

Saeculum nonum

Saeculum decimum

Saeculum undecimum

Saeculum duodecimum

Saeculum tertium decimum

Saeculum quartum decimum

Renascentia litterarum[recensere | fontem recensere]

Limes inter Medium Aevum et Renascentiam litterarum accurate fieri non potest, quare quidam scriptores saeculi quarti decimi etiam hac poni posssent.

Saeculum quintum decimum

Saeculum sextum decimum

Litterae Latinae recentiores[recensere | fontem recensere]

Saeculum septimum decimum

Saeculum duodevicesimum

Saeculum undevicesimum

Saeculum vicesimum

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Michael von Albrecht : Geschichte der römischen Literatur: von Andronicus bis Boethius; mit Berücksichtigung ihrer Bedeutung für die Neuzeit. 2. ed. Bernae 1994.
  • Handbuch der Altertumswissenschaft 8 et 9
  • Herbert Hunger: Geschichte der Textüberlieferung der antiken und mittelalterlichen Literatur. 1961. Ed. posteriores titulo Die Textüberlieferung der antiken Literatur und der Bibel. Monaci 1975 et 1988.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. vgl. M. Fuhrmann, Geschichte der römischen Literatur, Stuttgardiae 2005: p. 133ff.
  2. Vide Quintilianus: Institutio Oratoria 10,1,105 s.
  3. vide Quintilian Institutio Oratoria 10,1,85 f.
  4. Tacitus Annales 13,2
  5. vide. Quintilianus Institutio Oratoria 10,1,125 f.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!