Bayer AG

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Friedrich Bayer conditor societatis

Bayer AG sive "Bayer Societas anonyma" est societas fabricarum industriae chemicae et pharmaceuticae. Societas nomine „Friedr. Bayer et comp.“ condita est 1 Augusti anno 1863 in Barmensi civitate quod oppidum nunc est pars urbis Wuppertal. Exinde ab 26 Iunii 1896 societas habet ius conficiendi productum cuius nomen est Heroinum. Maioris momenti producta erant Fuchsinum et Anilinum.

Sedes societatis est exinde ab anno 1900 in Leverkusen. Anno 2009 reditus societatis erat 31,168 Milliarda Eurones et lucrum tributis deductis fuit 1,359 Milliarda Eurones.[1] Numerus omnium capitalis sortium est 764 344 530.[2]

Anno 1925 societas facta est pars societatis quae I.G. Farben vocatur. Postquam post bellum mundanum alterum alligatorum commissarii quae vocabantur alti societatem "I.G. Farben" dissolverunt anno 1950 societas de novo exstructa est. Iam anno 1961 numerus ibi laborantium erat 80 000.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Geschäftsbericht 2009 (Germanice, Anglice)
  2. http://www.investor.bayer.de/aktie/aktionaersstruktur/stimmrechtsanteile/ (Germanice, Anglice)