De oratore

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Initium librorum De Oratore in codice manu scripto saec. XV

Cicero tres dialogos De Oratore anno 55 ante J.C. scripsit. In eis praecipue Marcus Licinius Crassus, Quintus Mucius Scaevola et Marcus Antonius anteponuntur.

In primo Dialogo Cicero munus oratoris, qualitates et scientiam quae ei necesse sunt tractat. Secundum unum interlocutorem, eloquentia sibi sufficere debet. Secundum alium, oratori opus est eruditione ampla habenda de rebus omnibus, atque decet ei alienum esse nihil quod ad artem politicam, ad philosophiam, historiam pertinet.

Secundus dialogus inventionem dispositionemque mediorum patefacit quae decet adihiberi ab oratore qui auditores convincat.

Tertius dialogus, postremo, elocutionem actionemque tractat.

Nexus externi [recensere]