Inscriptio Duenos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Inscriptio Duenos.

Inscriptio Duenos fortasse est antiquissimum linguae Latinae exemplum, textus saeculi 6 a.C.n. (fere circa annos 580570) in calice triplice quem Romae in valle inter colles Quirinali et Viminali anno 1880 inventa est. Scriptio est a dextra ad sinistrum. Multi eruditi academici texto studuerunt, sed nemo eum absolute intellexit. Plusquam quinquaginta interpretationes editae sunt, sed inter se dissiderunt.

Textus tres lineas habet, quarum prima et tertia sunt aliquanto clarae, secunda opacior:

IOVE|SATDEIVOSQOIMEDMITATNEITEDENDOCOSMISVIRCOSIED
ASTEDNOISIOPETOITESIAIPACARIVOIS
DVENOSMEDFECEDENMANOMEINOMDVENOINEMEDMALOSTATOD

Litteris in verba collectis, hic est textus qui fieri potest (med = calix ipse):

iovesat deivos qoi med mitat nei ted endo cosmis virco sied
asted noisi opetoi tesiai pacari vois
duenos med feced en manom einom duenoi ne med malos tatod

Verbis in Latinam Classicam rescriptis et traductis, hic est interpretatio quae fieri potest (ni in te = 'erga te'?):

iurat deos qui me mitat ni in te comis virgo sit.
ast te nisi [OPETOITESIAIPACARIVOIS].
Bonus me fecit in [MANOM EINOM] bono. ne me malus tollito.

Duenos ('bonus homo') etiam potest esse nomen cuiusdam hominis, 'Bonus'. Verbum virco etiam potest virgo dea, Proserpina. Verba malos tatod etiam possunt legi malo statod, id est malum stato; ergo Bonum ne [per] me malum stato [imputetur, imponatur].

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Baldi, Philip. 2002. The Foundations of Latin. Berolini: Mouton de Gruyter.
  • Wilkins, Augustus Samuel, et Robert Seymour Conway. 1911. Latin Language. Encyclopaedia Britannica 16:244–257.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Inscriptionem Duenos spectant.