Adverbium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Adverbium est pars orationis, quae adiecta verbo vel adiectivo vel etiam alteri adverbio significationem eius explanat atque implet.

Significatio adverbiorum aut in loco aut tempore aut numero aut ordine aut qualitate aut quantitate aut modo aut mensura aut certitudine est.

Adverbiis qualitatem vel quantitatem significantibus accidit comparatio. Cuius tres gradus sunt positivus, comparativus, superlativus, ut docte, doctius, doctissime. Interdum comparativum vel superlativum dicunt ope adverbii auxiliaris positivo gradui iuncti, nempe magis respective maxime, velut maxime convenienter.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Quae legis hic, maxime ex Donato desumpta sunt.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Adverbium in Victionario.
Grammatica Latina
Nomina | Pronomina | Adiectiva | Adverbia | Verba | Praepositiones
Adiectiva et Adverbia
Declinationes adiectivorum | Declinationes adverbii