Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Galilaeus Galilaei

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Galilaeus Galilaei
Galileo Galilei
Galilaeus Galilaei
Natus 15 Februarii 1564
Pisis in Italia
Obiit 8 Ianuarii 1642
ad villam Arcetri iuxta Florentiam

Galilaeus Galilaei,[1][2] Italice Galileo Galilei (Pisis natus die 15 Februarii 1564; mortuus in villa Arcetri suburbana Florentina die 8 Ianuarii 1642) fuit physicus, mathematicus, astronomus, philosophus qui partes maiores agebat in Revolutione Scientifica. Appellatus est Galilaeus "pater hodiernae astronomiae observationalis,"[3] "pater hodiernae physicae,"[4] "pater scientiae,"[4] et "pater hodiernae scientiae."[5] Stephanus Hawking ait: "Scientia recens, hominibus ceteris, magis fortasse debet Gallilaeo."[6]

Multa notae dignissima egit, e.g. telescopium melius reddidit, multa de re astronomica invenit, primum legem motus exposuit, Copernici philosophiam bene defendit. Quasi pater esse dicitur et astronomiae et physicae et ipsius scientiae. Ea quae fecit experimenta habentur cum Francisci Baconi scriptis esse fundamenta modernae "methodi scientificae" quae dicitur. Opera Galilaei, Kepleri aequalis, putantur esse schisma magnum ab opere Aristotelis. Praeterea, luctatio inter Galilaeum et Ecclesiam Catholicam adhuc exemplum habetur certaminis inter auctoritates et libertatem cogitandi, praesertim quod ad scientiam theoriae heliocentiricae attinet.

Clarissimum Galilaei opus videtur Sidereus nuncius esse, in quo etiam de planetarum motu apud Iovem errantium scripsit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1593 Galilaeus primam thermometri (thermoscopii) speciem commentus est. Galilaeus fuit praeceptor Cosimi II Medicis, Magni Ducis Tusciae, inter annos 1605 et 1608.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Karl von Gebler, Galileo Galilei and the Roman Curia (Londinii, 1879) textus. Quo fonte his nominibus in documentis Latinis nuncupatus est: "Galilaei Galilaei" (cas. gen.: p. 102), "Galilaeus Galilei", "Galilaeus de Galileis" etc.
  2. "A Galileo Galileo": titulus libri Siderei nuncii, vide infra. Ex hoc derivare possumus casum nominativum "Galileus Galileus"
  3. Charles Singer (1941), A Short History of Science to the Nineteenth Century, Clarendon Press, p. 217.
  4. 4.0 4.1 Weidhorn, Manfred (2005). The Person of the Millennium: The Unique Impact of Galileo on World History. iUniverse. pp. 155. ISBN 0595368778  .
  5. Finocchiaro (2007).
  6. Stephen Hawking (2009), "Galileo and the Birth of Modern Science," American Heritage's Invention & Technology, 24(1):36.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bibliographica
  • A. Carli, A. Favaro, Bibliografie galileiane dal 1586 al 1895. Romae, 1896
  • G. Boffito, Bibliografia galileiana 1896-1940''. Romae: Libreria dello Stato, 1943
  • E. Gentili, Bibliografia galileiana fra i due centenari (1942-1964). Venegono inferiore: La scuola cattolica, 1966
  • E. McMullin, "Bibliografia galileiana 1940-1964" in E. McMullin, Galileo, man of science (Novi Eboraci: Basic Books, 1967) pp. i-lxix
  • E. McMullin, "Addenda to the Carli-Favaro (1564-1895) and Boffito (1896-1940) Bibliografia galileiana" in E. McMullin, Galileo, man of science (Novi Eboraci: Basic Books, 1967) pp. lxx-xcix
  • Bibliografia internazionale galileiana apud Museum Galilaei
Editiones operum potiores
Aliae encyclopaediae
  • Ugo Baldini, "Galilei, Galileo" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]