Via lactea

E Vicipaedia
(Redirectum de Via Lactea)
Salire ad: navigationem, quaerere
Via lactea, galaxias tortuosus. Adumbratio opinabilis.
Despectus in Viam lacteam ad Sagittarii sidus (inter quod Medius galaxias) ex Black Rock Desert Nivatae visum.

Via lactea,[1] sive orbis lacteus[2] est galaxias noster, in quo est systema solare, inde et Sol et Tellus. Nomen a specie fasciae lacteae obscure ardentis transque caelum nocturnum arcuantis deducitur, in qua oculis nudis stellae singulae distingui non possunt. Via lactea fasciae speciem ostendit, quia compages orbis similis est, ex interiore visa.

Via lactea plus 300 billiones stellarum continet. Diametros circa 100 000 est, et crassitudo fere 12 000 spatiorum lucis annuae.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Ovidius primus inter auctores nobis notos hoc nomen refert in Metamorphosibus suis ubi de convivio et concilio deorum apud Iovem celebratis narrat:

Est via sublimis, caelo manifesta sereno:
lactea nomen habet, candore notabilis ipso.
Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
regalemque domum.[3]

Ante Ovidium Cicero in opere quod De re publica scripsit appellatione usus est orbis lactei:

Ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum, qui iam vixerunt et corpore laxati illum incolunt locum, quem vides. (Erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens.) Quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis.[4]

Alio eiusdem libri loco[5]de Haec appellatio est a Graeco γαλαξίας κύκλος mutuata, quamquam in textibus nobis cognitis γαλαξίας primum et ante Ciceronem reperitur,[6] γαλαξίας κύκλος apud posteriores invenitur.[7] Ob similitudinem certam in mythis narratur hoc nomen orbis vel circuli lactei provenisse de profusione lactis Iunonis sive Herculem sive Mercurium infantem nutrientis[8].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ov. Met. 1.168-169. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  2. Cic. De re publica 6.16.
  3. Ovidius, Metamorphoses 1.168-171.
  4. Cicero, De re publica 6.16.
  5. 6,3
  6. E.g. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 5.23.
  7. Sallustius philosophus 4; Placita philosophorum 2.7.1 Diels.
  8. e. g. Ps.-Erathostenes 44

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg