Gaius Plinius Caecilius Secundus

E Vicipaedia

Gaius Plinius Caecilius Secundus (communiter Plinius minor; natus Novi Comi anno 61 vel 62; mortuus verisimile 113 vel 115 , scriptor Latinus et procurator provinciae Bithyniae et Ponti, fuit nepos Plinii maioris anno 79 in eruptione Vesuvii mortui. Dum adhuc puer est, pater Caecilius mortuus est, et avunculus Plinium adoptavit.

Fuit Quintiliani, rhetoris et doctissimi viri, discipulus. Fuit etiam Taciti amicus, ad quem duas epistulas misit (Epistulae 6.16, 6.20) ut narraret quomodo avunculus mortuus esset et quae eodem die ipse fecisset.

Ter Plinus uxorem duxit sed nullos liberos genuit. Imperator Traianus autem ei ius trium liberorum dedit

Plinius suam pecuniam dedit ad magistrum conducendum ut liberi Novi Comi discerent (Epistulae 4.13); dedit quoque balnea et bibliothecam (CIL V.5262 = ILS 2927).

[recensere] Opera

[recensere] Nexus externi

Vicifons opus nominatum Gaius Plinius Caecilius Secundus habet.

[recensere] Bibliographia

  • Greg Woolf, "Pliny's Province" et Tønnes Bekker-Nielsen, "Local Politics in an Imperial Context" in Tønnes Bekker-Nielsen, ed., Rome and the Black Sea Region (Aarhus University Press, 2006. ISBN 87-7934-174-8) pp. 93-117.
Instrumenta personalia